IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Dico, quod potest, etc. Hic dicit Doctor quod iste intellectus est falsus, scilicet quod portio superior est tantum una potentia animae, et portio inferior tantum alia, quia certum est quod portio superior potest esse in intellectu, voluntate et memoria, quia portio uperior est respectu aeternorum, sic intelligendo quod tunc memoria dicitur portio superior quando intellectui crealo est praesens objectum aeternum, vel in se vel in specie intelligibili, vel per habitum fidei, ita quod memoria talis includit intellectum et objectum aeternum, et sic talis memoria potest dici portio superior, et non est memoria aliqua potentia distincta ab intellectu, ut saepius dictum est. In intelligentia, sive in intellectu potest dici portio superior, prout intellectus habet actualem intelligentiam sive intellectionem aeternorum. Similiter in voluntate est portio superior, pro ut ipsa diligit aeterna, et sic patet quomodo portio superior non est tantum una potentia.
(b) Quod etiam hujusmodi potentiae, etc. Nota hanc litteram, quia multa hic dicit : primo quod hujusmodi potentiae, sive portio superior sunt respectu aeternorum, patet, quia voluntas divina et intellectus divinus, quae ponuntur principia productiva in divinis, sunt tantum respectu essentiae divinae. Hoc vide supra in primo, dist. 2. 6. 7. et 26. et in hoc secundo, dist. I. quaest. 1. Dicuntur enim istae potentiae principia productionum divinarum, prout respiciunt essentiam divinam, sic tamen intelligendo, ut alias exposui, quod intellectus divinus necessario prius operatur circa essentiam, intelligendo ipsam, quae intellectio dicitur operatio, qua habita, tunc ipse intellectus una cum essentia est principium productivum Filii, ita quod talis operatio praeexigitur productioni Filii, non ut ratio formalis producendi, nec ut aliquid pertinens ad rationem formalem producendi Filium, ut salis patet in primo, dist. 2. quaest. 2. part. 2. dist. 5. quaest. 2. dist. 6. et 7. et 27. Sed ex hoc praeexigitur, quia intellectus divinus prius est operativus quam productivus.
Dicit ergo hic Doctor quod intellectus divinus intelligendo essentiam divinam producit Filium, id est, quod intelligit illam, antequam sit productivus. Hoc idem dico de voluntate. Secundo dicit Doctor quod istae duae potentiae dicuntur productivae intelligendo et volendo essentiam divinam, quae est aeterna, non intelligendo, nec volendo objectum temporale, quia tunc dependerent personae istae a temporali, et littera sic debet intelligi, scilicet quod intellectus divinus prius intelligendo essentiam est productivus Filii, et sic Filius suo modo, licet improprie dependet ab essenlia, non tamen inquantum intelligentia, sed inquantum essentia. Nam saepius declaratum est, quod memoria foecunda semper includit potentiam et objectum ; et sic memoria foecunda in divinis includit intellectum divinum et essentiam divinam, et hoc totum est ratio formalis integralis productiva Filii, non tamen proxima, nisi prius intellectus divinus intelligat ipsam, non quod essentia divina et intellectus ex sua ratione formali non sit ratio perfectissima producendi Filium, et dispositissima. Sed quia talis memoria prius est operativa quam productiva, ideo dicimus quod talis memoria ad hoc ut sit proxima ratio producendi, oportet prius esse operativam: et quia ipsa memoria est ratio formalis producendi Filium, ipse Filius suo modo dependet a tali memoria foecunda, licet principaliter ab essentia. Si ergo intellectus divinus produceret Filium de lapide cognito, ita quod lapis cognitus pertineret ad memoriam, tunc ipse Filius dependeret suo modo a lapide, et sic aeternum a temporali. Sed declaratum est supra in hoc secundo, dist. 1. q. 1. quod nulla creatura est in essentia divina ex natura rei, quae sit ibi in ratione objecti intelligibilis ex natura rei, sed est ibi tantum per actum intellectus divini, ita quod per illum actum producuntur in tali esse, et talis productio cum sit communis toti Trinitati, necessario praesupponit perfectam productionem ad intra, et sic patet quomodo Filius non producitur in divinis de lapide. Loquendo tamen de productione simpliciter Filii, quia loquendo de productione secundum quid, potest produci de lapide cognilo, et etiam de seipso cognito, sed ipsa productio secundum quid praesupponit veram productionem, et simpliciter ipsius ; et sic patet quod sicut potentiae divinae producunt Filium et Spiritum sanctum, intelligendo et amando divinam essentiam, quae est aeterna, sic intellectus noster, et voluntas, et memoria dicuntur portio superior, ut respiciunt aeterna.
(c) Portio etiam superior et inferior, etc. Doctor dicit quod portio superior non distinguitur ab inferiori ex hoc quod inferior est practica, etc. imo tam speculativa quam practica pertinent ad portionem superiorem. Et ut isla littera intelligatur, notanda sunt verba: primo, quod cognitio speculativa est duplex, quaedam est tantum propter se, ut cognitio entis inquantum ens, et ejus passionum in suis rationibus generalibus, et talis cognitio non proprie ordinatur ad praxim, de qua in quaest, ultim. prologi. Sed est difficultas,
an possit esse cognitio de Deo, vel de aliqua persona divina simpliciter, et tantum speculativa. Dictum est supra in q. ultim. prolog. quod non, quia talis cognitio ordinatur ad praxim, vide ibi. Posset forte esse cognitio de Deo mere speculativa, ut puta cognoscendo Deum, non sub ratione propria, nec sub ratione summi boni vel infiniti, sub ratione entis vel absoluti, et hujusmodi.
Secundo notandum est, quod cognitio propriissime practica est cognitio conclusionis deductae ex syllogismo practico, ut patet a Doctore ubi supra, et talis cognitio potest adhuc dici verior practica, si actu dirigat in praxim, et verissime practica, si voluntas elicit actum conformiter tali cognitioni, ut patet infra a Doctore dist. 39. hujus. Cognitio vero principiorum est bene cognitio practica, sed non ita practica sicut cognitio conclusionis, ut patet in q. ult. proog. Et quia principia practica sumuntur a fine, cognitio finis in se adhuc erit minus practica, quia magis recedit a cognitione conclusionis.
Tertio notandum est, quod ab ultimo fine possunt sumi principia multa, et ab illis deducuntur multae conclusiones. Exemplum, nam summo bono est summe obediendum, Deus est summe bonus ; ergo, etc. Ex ista conclusione deduco alias sic : Deo est summe obediendum ; sed Deus praecipit proximum etiam diligendum ; ergo, etc. Ex ista teneor diligere proximum propter Deum ; ergo teneor subvenire illi tempore necessitatis, et sic deinceps. Ista enim ultima conclusio vel cognitio ultimae conclusionis non tantum dirigit ad praxim, quae est actus voluntatis, quo velit subvenire proximo, sed etiam sic dirigit voluntatem, ut non tantum eligat subvenire proximo, sed etiam ut imperet potentiis sensitivis ad subveniendum ei corporaliter. Haec ultima conclusio est vere practica, loquendo tamen de cognitione directiva, quia non tantum dirigit in actum elicitum voluntatis, sed etiam in actum imperatum ultra cognitionem, videlicet quod est subveniendum proximo etiam corporaliter, tunc talis intellectus imperio voluntatis potest discurrere per omnia media, quousque perveniat ad aliquod medium magis opportunum, quo subveniatur proximo, loco, tempore, modo, etc. Haec cognitio talis medii, quae est directiva in actum elicitum voluntatis, et in actum imperatum in aliis potentiis sensitivis, adhuc est verior practica, et si voluntas conformiter elicit et imperat, tunc haec cognitio est perfectissime practica, et obtinet ultimum gradum cognitionis practicae.
Et nota quod in hoc discursu quem feci, ultimus finis est principalis, et ipse Deus, vel summum bonum, sub quo sunt multi fines ordinati ad invicem, ut patet intuenti. Cognitio ergo ultimi finis potest dici quodammodo contemplativa sive speculativa, non quod non sit vera practica, sed pro eo potest dici speculativa, quia inter cognitiones practicas, haec maxime recedit a propriisime practica, ut satis patet a Doctore ubi supra. Cognitio vero ordinatorum ad finem est magis practica et perfecta practica, ut deduxi. Quando ergo dicit Augustinus quod non est nisi actus respiciens aeternum, et praxis ejusdem portionis superioris est actus respiciens temporale respectu aeterni, sic debet intelligi, quod cognitio ultimi finis potest dici contemplatio, includendo tamen amorem ultimi finis, quia proprie contemplatio, de qua Augustinus loquitur, est cognitio aeternorum cum amore, ita quod talis cognitio est directiva in amorem, et tunc est perfecte contemplatio, quando voluntas illud cognitum amat. Et quando dicit, quod praxis ejusdem portionis superioris est actus ejus respiciens temporale, sic debet intelligi (quod intellectus intelligens ultimum finem tanquam summum bonum, et voluntas amans illud intelligit, quod temporalia sunt diligenda propter illum finem) quod talis dilectio, quae sequitur talem cognitionem, potest dici praxis portionis superioris, id est, quod potest dici operatio sequens ad cognitionem et amorem aeternorum: et sic quando aliquis intellecus cognoscit ultimum finem, potest dici portio superior proprie sumpta, et quando cognoscit creaturas, ut diligendas propter ultimum finem, adhuc potest dici portio superior, large tamen sumpta, ut patet a Doctore in tertio, dist. 5. et sic quando voluntas diligit ultimam finem in se et propter se, potest dici portio superior: et quando diligit alia propter ultimum finem, potest dici portio superior, large tamen sumpta.