IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(d) Est igitur alius intellectus, etc- Dicit Doctor quod si intelligatur portio superior et inferior in eadem parte intellectiva, ila quod portio superior dicatur una potentia intellectiva et alia inferior dicatur alia potentia intellectiva, vel similiter quod portio superior in voluntate dicatur una potentia voliliva, et inferior alia potentia voliliva, ita quod sint ibi distinctae potentiae vel volitivae vel intellectivae, eo modo quo dicimus quod intellectus et voluntas sunt distinctae potentiae: quod hic sensus est manifeste falsus, et probat multis rationibus, quod inferior et superior portio in intellectu est tantum una potentia intellectiva realiter et formaliter, hoc idem de voluntate: et antequam deducam argumenta Doctoris, declaro mentem ipsius. Vult enim ipse, idem intellectus realiter et formaliter, et nulla facta distinctione in illo propter opus intellectus, dicatur porlio superior et inferior ; dicitur portio superior inquantum ipse intellectus habet cognitionem aeternorum: inferior inquantum habet cognitionem temporalium, sicut alias diximus in quaest, ultima prologi, quod idem intellectus simpliciter, ut denudatus ab omni cognitione non est practicus nec speculativus, sed ut recipit cognitionem mere speculativam, per illam dicitur speculativus, et ut recipit cognitionem practicam per illam dicitur practicus. Sic in proposito, idem intellectus omnino indistinctus ex parte rei, ut recipit cognitionem terminatam ad aeterna dicitur portio superior, ut vero recipit cognitionem terminatam ad temporalia dicitur inferior. Si consideretur etiam intellectus, ut activus, et non tantum receptivus, dico, quod ut parlialiter producit cognitionem aeternorum dicitur porlio superior activa, ut vero partialiter producit cognitionem temporalium dicitur portio inferior activa.
Addo tamen unum, quod portio superior potest accipi propriissime, et sic est cognitio aeternorum in se. Potest etiam accipi large, ut dixi supra, et sic est cognitio temporalium aeterna ; porlio vero inferior improprie est cognitio temporalium secundum regulas prudentiae, ita quod talis cognitio regulat voluntalem circa temporalia. Potest etiam dici porlio inferior, ut est cognitio temporalium, quae regulat voluntatem circa temporalia, ordinando illa ad Deum, ut ad ultimum finem: et sicut dixi de intellectu quantum ad portionem superiorem et inferiorem, idem simpliciter dico de voluntate. Verum est, quod extra litteram posset hoc addi, quod portio in intellectu est, quando intellectus cognoscit aeterna, saltem in conceptibus generalibus suo modo transumptis, ut cognoscendo summum bonum, summum ens, et hoc contingit via naturali, ut patet quaest. 1. prologi, dist. 3. primi, et dist. 3. secundi. Si vero cognoscit ipsum Deum sub ratione propria, hoc contingit per revelationem, ut patet a Doctore, talis portio adhuc est perfectior, quia terminatur ad objectum sub ratione perfectiori ; ut vero cognoscit ipsum sub ratione propria, et inquantum talis cognitio est imperata a voluntate charitate informata, et ad cognitionem inclinantem, tunc talis porlio adhuc est valde perfectior, quia per talem cognitionem perfectiori modo intellectus unitur Deo, quia gratuita et meritoria. Ut vero intellectus cognoscit essentiam divinam, nude et inluilive (.quod contingit in beatis), talis portio est perfectissima, et perfectior haberi non potest. De portione vero inferiori possunt dari gradus secundum perfectionem, nam si intellectus cognoscit tantum aliquod temporale, in se potest dici inferior portio ; ut vero dirigendo voluntatem in praxim, circa tale temporale erit portio perfectior, ut vero cognoscit dirigendo voluntatem, ut eligat illud simpliciter propter Deum, talis portio adhuc est perfectior: ut vero cognoscit dirigendo voluntatem, ut eligat illud propter Deum, ita quod talis cognitio sit imperata a voluntate charitate concurrente, talis porlio in se adhuc est valde perfectior. Si vero talis intellectus cognoscit temporale dirigendo voluntatem, ut eligat illud propter Deum jam clara visum a tali intellectu, ut est in beatis, tunc talis porlio est perfectissima: et sicut dixi de portione intellectus, similiter dico de voluntate.
(c) Hoc probo primo ex actu et operatione, etc. In ista ratione Doctor supponit primo, quod simpliciter est eadem potentia, quae cognoscit principium et conclusionem, et hoc patet, nam conclusio cognoscitur per cognitionem principii ; si ergo A potentia cognoscit hominem esse risibilem propter crgnilionem principii hujus, animal rationale est risibile, oportet ipsum A cognoscere illud, quia aliter non cognosceret unum propter aliud. Et similiter si intellectus A cognoscit illud principium inquantum est principium alicujus conclusionis, ille idem potest cognoscere conclusionem. Secundo supponit, quod cognitio alicujus temporalis in ordine tamen ad aeterna, potest esse respectu conclusionis, quae deducitur ab aliquo principio aeterno, sicut cognosco hoc principium aeternum, scilicet quod Deo est summe obediendum, et cognosco etiam hoc quod Deus praecepit proximum esse diligendum ; ergo cognosco Franciscum, qui est proximus meus esse diligendum propter Deum. Sed cognitio hujus coi clusionis dicitur portio inferior, et cognitio principiorum dicitur portio superior, cum sit respectu aeter-- norum. Cum ergo idem intellectus cognoscat conclusionem et principia, sequitur quod portio superior et inferior sunt tantum una potentia intellectiva, id est, quod idem intellectus penitus indistinctus secundum rem, potest dici portio superior et inferior secundum aliam et aliam cognitionem.
(f) Secundo probatur idem ex actu beatifico, etc. In ista ratione supponit primo, quod beatitudo est tantum in una potentia ejusdem rationis, ita quod non potest esse in duabus potentiis intellectivis , vel in duabus voliti vis ; patet, quia beatitudo est optimum hominis, quia perfectissime conjungit optimo objecto,
ut patet a Doctore in quarto, dist. 49. igitur potentia intellectiva optima est illa, quae perfectissime unitur optimo objecto, et si daretur in duabus potentiis intellectivis, sequeretur quod ipsa beatitudo non esset optimum partis intellectivae, cum ipsa esset divisa in duabus potentiis ejusdem rationis.
Secundo supponit, quod illa potentia est maxime praemianda secundum illam rationem, secundum quam magis meruit, quia praemium correspondet merito, et dicendo quod meritum est a portione inferiori. Nota bene hanc litteram. Non enim sic debemus intelligere, quod portio inferior praemietur, et similiter superior, sed debet sic intelligi, quod eadem voluntas est praemianda secundum portionem inferiorem, id est, quod ex quo maxime voluntas meruit secundum portionem inferiorem, hoc est, diligendo temporalia ex charitate propter Deum, vel fugiendo illa, quae Deo displicent ex charitate propter Deum, et sic voluntas dicitur praemiari secundum portionem inferiorem quia opera illa meritoria elicita a voluntate praemiantur, et secundum illa opera circa temporalia dicitur portio inferior. Potuit etiam mereri secundum portionem superiorem, puta diligendo Deum in se et propter se, sic dicitur praemiari secundum portionem superiorem, quia illa dilectio secundum quam voluntas dicitur portio superior praemiatur a Deo, quia ex quo beatitudo tantum est in una potentia ejusdem rationis, sequitur quod portio superior et inferior in voluntate, quae beatificantur modo supradicto, non sint duae potentiae volitivae.
(g) Tertio ex ratione habitusidem ostenditur, etc. Hic Doctor supponit principaliter unum, scilicet quod major unitas semper requiritur in priori essentialiter quam in posteriori. Patet in omnibus essentialite ordinatis posterioris et prioris, nam in causis effectivis ab unitate causae potest esse pluralitas effectuum, et identitas effectus non potest esse a pluribus causis aeque totalibus, et alterius rationis, ut patet a Doctore in primo, dist. 2. tamen ab una causa totali effectiva possunt esse plures effectus diversi specie. Hoc quidem patet in causis finalibus, nam major unitas requiritur simpliciter in fine qui est prior quam in ordinatis ad finem. Patet de facto, quia plura absolute possunt ordinari ad eumdem finem, non autem pluralitas ordinatorum requirit pluralilalem finium, nec unum, idem potest ordinari ad duos fines aeque primos, ut patet supra, distinct. 2. primi. Hoc etiam patet in causis subjectivis sive receptivis, nam receptivum est prius essentialiter ipso recepto, et receptum dependet essentialiter ad ipsum receptivum, et simpliciter major unitas requiritur in receptivis quam in recepto ; patet de facto , quia eadem substantia numero plura accidentia recipit, idem enim intellectus numero plures interiectiones, et plures babilus recipit ; pluralitas quoque posterioris recepti stat cum unitate prioris receptivi, licet non e contra: non enim identitas vel unitas recepti stat cum pluralitate recipientis prioris, quia unum et idem numero, et penitus indivisum non potest aeque immediate recipi in pluribus.
Et si dicatur hic , quod aliqua unitas posterioris necessario requirit pluralitatem receptivi prioris; una enim albedo numero non potest recipi nisi in corpore quanto, ita quod in tali corpore est materia et forma, quae distinguuntur realiter, et quantitas. Dico, quod sola quantitas est ratio recipiendi, et si per possibile, esset separata a corpore, adhuc reciperet albedinem, cum sit propria ratio recipiendi, et hoc patet in quantitate separata in Sacramento altaris. Haberes ergo probare, quod eadem albedo posset recipi in duabus quantitatibus, stat ergo istud quod Doctor supponit. Addit etiam quod simpliciter est eadem charitas numero, quae recipitur in portione superiori et inferiori: ergo portio superior ei et inferior hic sic debet intelligi quod eadem charitas numero recipitur in voluntate immediate, et ut inclinat voluntatem ad dilectionem Dei dicitur, quod est in voluntate, ut in portione superiori: et ut eadem charitas inclinat voluntatem ad dilectionem proximi, diciiur quod est in voluntate, ut in portione inferiori, et sic patet, quomodo portio superior et inferior in voluntate non sunt duae potentiae.
(h) Ad aliud. etc. Antequam deveniam ad responsionem Doctoris, primo respondeo formaliter ad argumentum, quia cum dicit quod aeternum est objectum portionis superioris, et temporale inferioris, ita quod superior non respicit temporale, nec inferior aeternum, et sic videtur quod omnino sint duae potentiae: nam ex hoc arguimus quod potentia visiva est alia ab auditiva, quia objectum unius nullo modo potest esse objectum alterius. Dico, quod si portio superior esset quaedam vis in intellectu vel voluntate, quae tantum respiceret aeterna, et inferior quaedam alia vis quae tantum respiceret temporalia, argumentum haberet difficultatem ;sed non sic ponimus, sed dicimus quod etsi intellectus omnino indivisus ex parte rei respicit omne ens pro objecto sibi adaequalo, tamen idem intellectus ut habet respectum ad aeterna, dicitur portio superior: ut vero habet respectum ad ens temporale dicitur potlio inferior, et sic bene concedo quod isti duo respectus habent alium et alium terminum: nam unus habet aeternum pro termino, et alius temporale. Respondet ergo Doctor : Haec opinio distinguit quod est duplex objectum, scilicet formale et materiale, et ut elicio ex dictis Doctoris, accipitur hic objectum formale pro illo, quod est ratio formalis vel movendi potentiam, vel terminandi actum illius, ita quod nihil potest movere potentiam talem nisi sub ratione tali, nec terminare nisi sub ratione tali. Exemplum , sonus in quantum sonus est objectum formale potentiae auditivae, et similiter color et lux, etc. Dicunt ergo, quod ratio formalis est ratio movendi potentiam visivam, vel terminandi actum illius, ita quod nihil potest movere illam, nec terminare actum ejus per aliquam rationem ejus formalem, sed tantum per rationem coloris. Color ergo ut est commune abstractum ab omnibus coloribus dicitur objecLum formale. Sed quaecumque continentur sub colore, puta albedo, etc. dicuntur objecta solum materialia, non enim albedo sub ratione albedinis, potest movere potentiam visivam vel terminare actum ejus, sed tantum sub ratione coloris sic communis et abstracli. Dicit ergo ista opinio quod potentiae distinguuntur per objecta, quod verum est de objectis formalibus, quia quot sunt objecta formalia, tot oportet esse potentias; sed non est verum de objectis materialibus, quia plura objecta materialia, ut plures colores possunt esse ejusdem potentiae.
(i) Sed non video, etc. Hic Doctor improbat aliam opinionem, et intendit probare quod ejusdem potentiae possunt esse plura objecta formalia, modo praeexposita, nam albedo sub ratione albedinis, potest movere potentiam visivam, et terminare actum ejus, et patet de bove et capra, qui non possunt extrahere colorem in communi, et tamen certum est quod vident albedinem ;
ergo signum est quod si albedo movet potentiam visivam bovis sub ratione albedinis, et similiter terminat actum ejus, patet, quia albedo videtur, imo plus dico, haec albedo est objectum formale, quia haec albedo sub ratione propria potest movere et terminare, patet, quia proprie videt hoc album ; et sic patet quomodo ejusdem potentiae possunt esse plura objecta formalia. Nota tamen pro Doctore, quia objectum formale, quod dicitur proprie ratio formalis movendi potentiam, vel terminandi actum ejus, aliquando accipitur in sua ratione generali, ut color sub ratione coloris, aliquando sub ratione speciali, ut albedo sub ratione albedinis potest movere, et etiam sub ratione coloris, quae est ratio magis communis. Et similiter haec albedo potest movere sub ratione hujus albedinis, et similiter terminare, et etiam sub ratione albedinis in communi et sub ratione coloris, nam communiter quodlibet potentiae si est motivum habet propriam rationem movendi, vel si terminativum habet propriam rationem terminandi. De hoc satis dictum est supra d. 3. q. ult. Secundo nota quod si albedo movet perfectiori modo quam color, quia objectum quanto est perfectius in entitate, tanto ratio movendi vel terminandi est perfectior, ut patet a Doctore in pluribus locis. Dico tertio quod Doctor hic dicit quod videtur color singularis, vide glossam super distinctionem tertiam hujus. Nola quarto quod dicendo, quod nulla potentia habet objectum adaequatum non abstractum nisi divinus intellectus, hoc sic debet intelligi quod loquendo de objecto motivo, sola essentia divina est objectum adaequatum intellectus divini, sed loquendo de terminativo non potest esse sola essentia divina, sed simpliciter ens inquantum ens.
(k) Dico ergo ad argumentum, etc. Nota quare potentiae sensitivae requirunt distincta objecta, ita quod potentia visiva tantum respicit colorem vel lucem, et hoc est quia est sic mixta, et per consequens et sic determinati objecti, et similiter potentia auditiva, quia est sic mixta ideo tantum respicit sonum tanquam objectum ; sonus ergo est objectum adaequatum formale potentiae audilivae, sub quo tamen continentur plura objecta formalia, sed non adaequata, quia quilibet sonus secundum rationem propriam et formalem potest movere potentiam auditivam, et terminare actum ejus: ponuntur ergo objecta distincta formalia et adaequata esse distinctarum potentiarum organicarum, quia propter talem mixtionem in organis, talis potentia sic respicit unum objectum quod non aliud ; in potentiis vero non organicis, cujusmodi est intellectus et voluntas, quia sunt omnino abstractae ab organis, ideo non oportet ponere sic distincta objecta adaequata, nam ens inquantum ens et ut simpliciter complectitur omne ens, est adaequatum objectum potentiae intellectivae, ut patet in primo dist. 3.
(m) Dico quod si ens, etc. Hic modo Doctor incipit dubie loqui, dicit primo quod si potest abstrahi aliqua ratio communis enti creato et increato, tunc ens in communi et objectum adaequatum intellectus, et hoc simpliciter est verum, ut probavit supra, dist. 3. q. 3. primi, ubi tenuit expresse quod assignare aliquod commune univocum pro objecto adaequato intellectus, et illud commune non potest esse nisi ens inquantum ens: vide ibi bonas glossas.
(m) Non quod per abstractionem, etc. Nota bene hanc litteram, non enim vult Doctor quod talis conceptus eniis sic abstractus sit adaequatum objectum intellectus, quia ut sic, dicit tantum unum conceptum numero, unica intellectione intelligibile, ut patet in prima quaest, prolog. Nam adaequatum objectum intellectus dicitur ens inquantum ens, hoc est inquantum includitur in quolibet ente, ita quod quodlibet ens sub ratione propria potest movere intellectum, et terminare actum ejus, et etiam sub ratione communi, quia a tali objecto communi potest abstrahi conceptus. Conceptus ergo talis communis potest dici objectum adaequatum intellectus, inquantum a quolibet ente intelligibili potest abstrahi una talis ratio communis vel conceptus.
(n) Et tunc non distinguerentur, etc. Si ponatur ens inquantum ens, ut est commune omni enti, objectum intellectus, tunc portio superior et inferior non distinguitur per objecta, id est, quod si intellectus habet tantum ens inquantum ens pro objecto adaequato, respicit quodlibet ens ; et sic non oportet ponere in intellectu istas portiones sic distingui, intelligendo quod sint portiones ibi distinctae ex natura rei. Sed loquendo de portione, ut dixi supra, quae dicit alium et alium respectum, hoc modo distinguitur per objecta, quia per temporale et aeternum. Similiter intellectus et voluntas, non distinguuntur per objecta, patet, quia idem objectum est utriusque potentiae, ut patet dist. 3. q. 2. et in 4. dist. 49.
(o) Si autem ens, etc. Hic Doctor dicit primo, quod si ens inquantum ens, non est commune univocum omni enti, tunc intellectus non habebit unum objectum adaequatum: et probat, quia si non datur talis conceptus communis, oportet dicere vel quod unum objectum numero sit adaequatum objectum intellectus creati; et hoc non, quia si illud poneretur, non posset poni, nisi essentia divina, quia ipsa sola continet virtualiter omne ens. Modo ipsa non est objectum proportionatum intellectui creato, sed tantum divino, ut patet in prologo g. 3. et quaest. 14 quodlib. Et ratio est, quia est formaliter infinita, quia tunc moveret ad cognitionem infinitam. Hoc potest elici distinct. 8. q. ultim. Caetera clara sunt sunt in littera.
(p) Sic etiam et objectum potentiae divinae, etc. Dicit Doctor quod potentia divina, quae est productiva ad extra, quae tantum respicit possibile, ut patet in primo, illud possibile quod est commune omni operabili vel producibili, non erit unum in re diclum univocum de omnibus operabilibus, quia a sensibili et insensibili non potest abstrahi unus conceptus ex natura rei univocus, qui praedicatur de sensibilibus operabilibus, et insensibilibus, cujusmodi sunt Angeli, sed si abstrahitur aliquid commune, illud non erit per operationem intellectus. Hoc autem Doctor non dicit secundum opinionem propriam, ut patel in primo, dist. 3. et 8.
(q) Vel die ad illam rationem, etc. Doctor dicit hic, quod licet temporale et aeternum sint distincta objecta et formalia, non tamen arguunt distinctas potentias, sed unum illorum est via deveniendi in cognitionem alterius, nam intellectus noster sicut per cognitionem causati devenit in cognitionem causae primae, ita per cognitionem lemporalis devenit in cognitionem aeterni.