IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Probat ex Sanctis et ratione, si voluntas esset tantum passiva, quod tolleretur libertas, quia haec in voluntate excludente necessitatem consistit, ita Ambr. 2. d. fide. 3. Aug. 3. de lib. arb. 1. et 5. civ. 9. Prosper. primo de vocatione gent. c. 3. Bera. lib. de gratia et lib. arb. et serm. 181. in cant Concil. Araus. cant. 3.
Ad oppositum, per Augustinum duodecimo de Civit. c. 6. dicit quod si duo sint aequaliter affecti animo et corpore, et postea tententur eadem pulchritudine vel objecto, unde est quod unus cadit, et alius non cadit? Et dicit, quod hoc solum est a voluntate. Idem dicit Anselmus de Concep. Virgin. cap. 8.
Item Augustinus 2. de Lib. arb. quod nisi ea quae sunt voluntaria nobis, essent posita in potestate nostra, voluntas neque esset laudanda, neque vituperanda, neque etiam esset monenda, et qui dicit vel sentit voluntatem non esse monendam, talis est exterminandus ab hominum numero.
Arguo igitur sic (a) : In potestate patientis non est quod ipsum patiatur, inquantum patiens. Pro-1 batio, quia patiens non patitur, nisi quia agens agit ; sed prius non est in potestate posterioris: igitur actio agentis non est in potestate patientis inquantum patiens : igitur nec passio ejus.
Probatio, quia si agens agit, patiens necessario patitur: ergo voluntas si est solum receptiva et passiva, respectu suae volitionis, nulla volitio est in potestate ejus: ergo, etc.
Item adducuntur auctoritates Anselmi : voluntas movet nos tanquam sua instrumenta, et de Concepi. virgin. c. 4. Voluntas instrumentum seipsum movens ; et Augustinus primo lib. retract. cap. 22. ubi dicit quod nihil est tam in potestate nostra quam ipsa voluntas; igitur ex hoc potest haberi, quod nulla actio in nobis est ita a nobis, sicut volitio voluntatis.
. Item Augustinus 83. quaestionum quaest, cap octavo; auctoritas etiam Aristotelis 9. Metaphysic. cap. octavo, ubi dicit quod potestas rationalis est ad opposita; igitur cum, secundum ipsum, oporteat tale indeterminatum determinari ab alio (ideo subdit Aristoteles hoc solvendo, hoc autem dico appetitum et prohaeresim, id est, electionem), igitur appetitus est effectivus suae volitionis.
Item una ratio talis, objectum voluntatis est finis, ad quem terminatur ejus volitio, et propter quem est volitio ejus: sed finis non movet nisi metaphorice, primo 5. de Gener. igitur non effective, inquantum finis, quia vere movens effective movet propter finem: sed finis inquantum finis non movet propter finem: ergo nullum objectum voluntatis ipsam movet ad volendum effective ; ergo a se movetur.
Item, nobilissimae potentiae consequentes formam nobilissimam, non possunt esse tantum passivae:
intellectus et voluntas sunt nobilissimae potentiae, maxime voluntas, ergo, etc.