IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Nota, quod Doctor in ista distinctione recitat duas opiniones, quae concordant in hoc, quod aliquid aliud a voluntate effective causat actum volendi, sed differunt in modo: nam prima, quae est Goffredi quodlib. 6. q. 7. et quodlib. 8. q. 12. et alibi, vult quod phantasma existens in virtute phantastica, causet effective volitionem, qua voluntas vult objectum, cujus est tale phantasma. Et alia opinio vult quod ipsum objectum cognitum sit causa hujusmodi cognitionis, et non vult quod sit ipsum objectum, ut tantum habet esse cognitum, sed quod ipsa intellectio actualis qua objectum ipsa habet esse cognitum est causa volitionis in voluntate, qua ipsa voluntas vult tale objectum, cujus est talis cognitio, et isla opinio secunda est ibi : Alia est opinio.
(a) Arguo igitur sic: In potestate, etc. Hic Doctor supponit unum ex auctoritatibus praecedentibus, scilicet quod actus voluntatis sit in potestate ejus, alioquin secundum illum actum non esset laudanda vel vituperanda, quo supposito probat intentum, quod aliud a voluntate non est causa effectiva ipsius actus, qui dicitur esse in potestate voluntatis. Et arguit sic : in potestate patientis non est, quod ipsum patiatur inquantum patiens :. patet ista, quia patiens inquantum patiens ex hoc dicitur, quia se habet in ratione receptivi, ut puta lignum approximalum igni in hoc, quod recipit calorem ab igne dicitur pati. Quaero modo a quo habet quod dicatur pati, certum est quod ab igne causante calorem in ligno, ideo enim patitur ab igne, quia recipit calorem ab ipso, et si ignis non causaret calorem in ligno, tunc lignum non diceretur pati ab igne, ergo sequitur, quod talis calor productus ab igne praeintelligitur ipso patiente, ut patiens est. Cum ergo posterius inquantum posterius non habeat in potestate sua prius, sequitur quod inquantum patiens non habet in potestate sua calorem secundum quem patitur, quia calor prius producitur in esse ab ipso igne, quam lignum inquantum patiens dicatur pati secundum talem calorem. Si ergo voluntas per te, patiatur ab objecto recipiendo volitionem tanquam a causa productiva illius, sequitur quod illa volitio prius est in potestate objecti efficientis, et sic sequitur quod ipsa inquantum patitur, est posterior volitione, et sic non habet in potestate sua illam ; ergo si secundum Sanctos voluntas habet in potestate sua volitionem, sequitur quod habebit in potestate sua inquantum est prior ipsa, et sic voluntas erit causa effectiva volitionis, et non inquantum passiva vel receptiva: et inquantum activa saltem est prior natura, ut patet dist. 1. q. 1. hujus secundi ; et inquantum passiva et sub illa ratione qua patitur, est posterior.