IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Ponitur opinio Goffredi cum suis fundamentis, quae tenet volitionem effici a phantasmate, quia movens et motum sunt distincta subjecto, et idem nequit esse agens et patiens.
Dicitur hic ab uno doctore moderno, quod aliquid aliud a voluntate, est effectiva causa volitionis in ipsa, et aliud ponit esse phantasma. Ratio sua principalis est ista: oportet movens et motum esse distincta subjecto , sed in parte animae intellectiva, nihil potest esse distinctum subjecto a voluntate: igitur ibi nihil est motivum ipsius: igitur oportet esse aliquid aliud extra partem intellectivam, et illud ponitur phantasma. Primam propositionem probat sic, quia idem est ponere movens et motum non esse distincta subjecto, et idem movere se, quod est impossibile. Primo,quia idem tunc respectu ejusdem esset in actu et potentia, quia 3. Physic. dicitur quod tale est movens in actu, quale est mobile in potentia.
Item dicit, quod illud, scilicet quod idem non potest seipsum movere, est principium Metaphysicum ideo tollere illud ; est auferre principium requirendi veritatem in Metaphysica.
Secunda ratio est talis : materia et efficiens non coincidunt in idem numero, 2. Physic. ergo nec agens et patiens.
Item, quinto Metaphys. movens refertur ad mobile realiter, sed ejusdem ad seipsum non est relatio realis. Probatio, quia relativa realiter sunt realiter opposita, sed opposita simul non possunt competere eidem.
Item, agens approximatum passo disposito, agit necessario: ideo dicit Aristoteles secundo de Anima, quod si sensus esset activus, semper ageret, sicut ignis semper combureret, si haberet combustibile praesens: ergo eodem modo, voluntas semper vellet, si esset causa activa suae volitionis.
Dices, quod voluntas libera est, ideo non sequitur quod semper agat sicut ignis, qui non est liber. Contra, saltem sequitur quod semper potest agere cum vult, et semper potest velle.
Dices, quod objectum apprehensum requiritur, sicut causa sine qua non, quia secundum Augusti num : Invisa possumus diligere, incognita nequaquam.
Contra, quia sic posset sustinere, quod quodlibet agit in se, nam si lignum approximatum igni comburatur, dicam eodem modo quod ignis non comburit: sed lignum comburit se, et ignis est causa sine qua non, et sic dicam de omnibus.
Item ad principale : Omne agens aequivocum est nobilius effectu su o; sed voluntas, si causat volitionem suam, non causat nisi sicut causa aequivoca: igitur voluntas, ut praecise est causa activa vel principium productivum volitionis, cum ex hoc quod est principium productivum volitionis, non sit habens volitionem, sequeretur quod esset nobilior quam ut volens formaliter. Dicit ergo illa opinio, quod intellectus agens nec movet intellectum possibilem, nec voluntatem, sed phantasma irradiatum ab intellectu agente movet immediate intellectum possibilem, quia quamquam ubi sit phantasma, ibi sit intellectus, intellectus tamen est alicubi, ubi non est phantasma, et sic salvatur quod movens et motum sunt distincta subjecto ; phantasma igitur irradiatum immediate causat intellectionem et volitionem immediatione causae, sed non immediatione effectus, quia prius causat intellectionem quam volitionem.