In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Sententia Henrici, in quam videtur inclinare D. Thomas, est volitionem fieri ab objecto cognito, sicut sensatio fit ab objecto sensibili.
Alia est opinio Doctoris antiquioris, quae ponit eamdem conclusionem, scilicet quod voluntas movetur ab alio, sed ponit illud aliud esse objectum cognitum ; vel intellectum. Et hoc confirmatur per auctoritatem Averrois duodecimo Metaph. qui dicit, quod balneum in re extra, movet vires sensitivas,quas scilicet movet effective ; sed balneum in anima movet voluntatem ; igitur objectum ut cognitum movet effective appetitum. Item, appetitus sensitivus effective movetur ab appetibili sensibili: igitur et intellectivus ab appetibili intelligibili.
Si dicas contra hoc, quod non est non potest esse causa alicujus entis: sed objectum intelligibile potest esse non ens in se simpliciter: ergo non potest esse causa volitionis. Respondent, quod objectum ut cognitum, causat, et hoc est dicere,quod intellectus per intellectionem suam causat volitionem, et sic non oportet quod illud quod causat hoc, sit nihil: cognitio enim abstractiva non est nihil in intellectu, licet objectum non sit in se vel in re extra. Istae duae opiniones concordant in hoc, quod ponunt aliquid aliud a voluntate movere ipsam, sed discordant in movente, ut patet.