IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Refutat opiniones allatas. Primo, quia voluntas potest habere nolle et velle circa idem omnino immutatum ; sed contraria circa idem non possunt effici ab agente naturali ; ergo nec velle et nolle ab objecto vel phantasmate. Secundo, alias volitio non esset in potestate voluntatis, quia passio non est in potestate patientis.
Contra (b) conclusionem in se, sunt rationes principales, et replico eas sic deducendo : agens naturale non potest esse per se causa contrariorum circa idem passum (ut excludatur per hoc instantia de dissolutione glaciei, et constrictione luti), sed in potestate voluntatis nostrae est habere nolle et velle, quae sunt contraria respectu unius objecti: ergo illa non possunt fieri ab agente naturaliter: ergo non ab objecto, quia est agens naturale. Esto igitur quod objectum esset causa ipsius velle, oportet tamen esse aliud quod esset causa ipsius nolle; sed illud aliud a voluntate, non posset esse nisi objectum malum ; sed malum cum sit quid privativum non posset esse causa actus positum, cujusmodi est nolle : ergo oportet quod sit effective a voluntate.
Item, passio (c) non est in potestate patientis specialiter, quando est ab agente naturali ; sed si objectum est agens naturaliter volitionem, et non voluntas, igitur et volitio non erit in potestate voluntatis: et si sic, tunc nec aliquis actus alius, imperatus a voluntate, erit in potestate voluntatis, et sic nec merebitur nec demerebitur per volitionem.
Dicitur, quod pro tanto (d) in potestate voluntatis est volitio, pro quanto potest determinare intelletum ad considerationem hujus vel illius, vel avertere eum ab hoc vel ab illo, et sic est in potestate voluntatis volitio. licet non quantum ad actum primum.
Contra, accipio primam actionem in voluntate, causatam ab objecto, quodcumque sit illud quod oportet ponere secundum te, illa actio est mere naturalis ; ergo illa non est in potestate voluntatis: nec enim est in potestate nostra, quin visis tangamur, secundum Augustinum. Si igitur post istum actum possum movere intellectum ad considerandum hoc vel illud, quaero per quem actum, non per istum, quia iste non est in potestate voluntatis: ergo oportet per alium. De illo alio, quaero, unde est, vel est ab ipsa voluntate, vel ab objecto, vel a phantasmate? Si a voluntate, habeo propositum, quia tunc est in ejus potestate illa volitio, et est effective ab ipsa, et eadem ratione prima volitio: aut est ab alio, scilicet ab objecto, vel phantasmate, et si sic, tunc erit actus naturalis, et per consequens, non plus erit in potestate voluntatis sic imperare intellectui, de consideratione hujus vel illius, quam fuerit primus actus.
Ex istis deductionibus potest colligi talis ratio : si voluntate potest considerationem hanc imperare, et sibi oppositam, quaero per quid ? si per seipsam, habetur propositum ,- si non, sed per objectum movens, cum ipsa motio objecti non sit in potestate voluntatis, quia secundum eam necessario movetur, igitur nec in
potestate hominis erit volilio sequens, quae imperatur per illam motionem, quia movens, quod non movet, nisi in quantum movetur ;si in potestate ejus non sit, quod movetur, nec in potestate ejus erit, quod moveat ad volitionem sequentem. Illa enim non erit in potestate voluntatis, et ita in toto processu erit volitio naturalis, et non erit nisi ordo et circulatio motorum et moventium naturaliter.
Dices, quod in considerando per intellectum, potest occurrere impedimentum in illa circulatione actuum: est enim isti phantasmati primo moventi conjunctum aliud et aliud, quasi vicinum sibi, et ideo fortius movet, vel potest movere intellectum ad intellectionem vel considerationem sui, et per consequens voluntatem ad actum volitionis, ita quod non erit necesse quod objectum, quod primo occurrit, causet volitionem ; si enim cogito aliquid delectabile movens appetitum, non est necesse moveri illud, quia potest occurrere per considerationem ntellectus aliud objectum, magis movens voluntatem, ita quod sistat voluntas a prima sua volition e.
Sed contra, concedo quod potest occurrere impedimentum a casu ; sed illud non erit in potestate voluntatis, nec ad imperium ejus ; eodem enim modo est de appetitu bruti, nam bos videt herbam, quae movet appetitum suum, et ex illo appetitu movetur progressive ad herbam, sed si in motu illo occurrit objectum, magis delectabile, fortius movens appetitum, tunc sistitur a primo motu, et tamen non libere, quia necessario movetur ab illo majori delectabili occurrente, quamquam casualiter occurrat.
Alii dicunt ad rationem, quod objectum intellectus occurrit sub duplici ratione, scilicet sub ratione illiciti, et sub ratione delectabilis, ut patet in objecto fornicationis, et tunc in potestate voluntatis est sistere intellectum in turpi, dimittendo aliam partem, et tunc sequitur mala electio.
(e) Contra, quaero, vel istae duae rationes aequaliter movent, vel non ? Si aequaliter, ergo causabunt simul nolle et velle in voluntate, respectu ejusdem objecti, quod est impossibile. Si inaequaliter movent, ergo alterum movet efficacius voluntatem, et movet naturaliter et necessario ; et per consequens non erit illa volitio in potestate voluntatis, sed necessario etiam secundum illam movebit intellectum: non igitur poterit sistere eum in alio.