IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(b) Contra conclusionem in se, etc. In ista ratione Doctor supponit scilicet quod nulla causa naturalis circa idem passum potest esse causa contrariorum. Ista propositio sic declaratur, et suppono quod A, sit causa naturalis et disposita, et passum circa quod agit sit optime dispositum, quia hoc modo loquitur Doctor de causa naturali et passo disposito. Si dicas quod aqua potest producere duo contraria, puta frigiditatem et caliditatem, in tanta intensione ut sint contraria, sequitur quod aut non producet, aut duo contraria ambo simul, quia si aliquid potest producere circa aliquod passum optime dispositum, aeque simul poterit producere illa duo contraria ; patet, quia si causa sit naturalis, et agat secundum ultimum potentiae suae, et non est magis determinata ad unum quam ad aliud, sequitur quod duo contraria in eodem instanti producit, et in eodem passo, quod est impossibile, et non potest dici quod tantum unum producat, quia non est major ratio de uno quam de alio ; et si non potest producere ista duo simul, sequitur quod nec etiam successive, quia stante aequali dispositione et aequali virtute circa idem passum aeque dispositum, non est major ratio quod unum producat quam aliud, et sic sequitur quod vel duo contraria simul producet vel quod nihil, quod est inconveniens.
Deinde supponit Doctor quod velle et nolle sint duo contraria, ut dixit in primo; dist. A. et in secundo, dist. 1.etin tertio dist. 30. quod velle et nolle respectu ejusdem objecti sunt contraria, nam ad ipsa sequitur contradictio sicut communiter ad contraria ex 4. Metaph. quod modo sit aliqua causa alia a voluntate, quae sit causativa velle et nolle respectu unius et ejusdem objecti, loquendo de causa naturali, videtur omnino impossibile. Et quia dicit hic Doctor quod malum non potest esse causa ipsius nolitionis,cum sit nihil, quia est sola privatio boni ; s diceretur hic quod vult etiam quod malitia aliqua sit ens positivum ut patet de injustitia contrarie sumpta, et patet a Doctore in 2. dist. 1. et infra dist. 41. et in simili in tertio dist. 30. ergo talis malitia quae est ens positivum poterit esse causa. Dico quod talis malitia dupliciter potest considerari,ut puta habitus injustitiae ; aut enim consideratur ut dicit carentiam bonitatis quae deberet inesse, et sic dicit privationem ; aut ut est quidam habitus acquisitus ex frequentatis actibus, et tunc est quid positivum, et est verum ens, et tale ut sic, et causativum alicujus actus voluntatis maxime erit causativus volitionis, sicut et aliud ens positivum. Malitia ergo proprie formaliter sumpta sive malum, est sola privatio boni, hoc patet a Doctore infra dist. 34. et in responsione ad argumenta.
(c) Item passio non est in potestate patientis, etc. Nota quia Doctor dicit quod passio, etc. maxime si est ab agente naturali, hoc non dicit secandum mentem propriam, quod si esset ab agente libero, quod tunc posset esse in potestate patientis, quia in dist. 17. primi probat quod actus meritorius ex hoc dicitur meritorius in voluntate nostra, quia principium merendi est in potestate nostra ; et si voluntas divina produceret illum actum, non diceietur mereri secundum illam, ita ut mereri sit in potestate illius. Dicit ergo Doctor quod,etsi secundum aliquos posset concedi quod passio sive actus quo aliquid patitur, dicatur in potestate patientis, quando ille actus producitur ab agente libero, tamen est manifeste falsum de agente naturali, quod semper agit de necessitate, et secundum ultimum potentiae suae.
Si dicatur, nonne voluntas dicitur formaliter libera quando recipit actum intelligendi ? hoc patet a Doctore in primo d .3. q. 1. actus enim bonus vel malus dicitur, quia liber ; ergo si voluntas formaliter dicitur libera per actum quem recipit, videtur quod in quantum recepit, ille actus sit in potestate sua, quia liber. Dico quod aliud est dicere voluntatem esse liberam formaliter et denominative, quia recipit actum libere productum, et aliud est dicere voluntatem esse liberam, ita quod habet in potestate sua libere posse producere talem vel talem actum ; libertas enim ex hoc attenditur, quia habet in postcstate sua mere libere posse produaere velle et nolle, respectu unius et ejusdem objecti, licet successive, et sic per se dicitur libera in quantum principium productivum, ut palet a Doctore in pluribus locis. Ut vero recipit actum voluntatis libere productum, dicitur tantum libera terminative, quia per aliquem effectum libere productum, quia effectus denominatione extrinseca dicitur liber ex hoc, ut respicit causam libere producentem.
(d) Dicitur, quod pro tanto, etc. Dicunt isti, quod voluntas ex hoc habet in potestate sua velle, quia potest determinare intellectum, etc. Et ut intelligatur, pono exemplum : Nam Franciscus in esse cognito est praesens voluntati, tunc Franciscus est causa effectiva volitionis in voluntate, et talem volitionem non habet voluntas in potestate sua ; sed habita ista volitione potest imperare intellectui ut cognoscat aliud objectum, puta Joannem, et sic avertere ipsum intellectum a consideratione Francisci, et tunc Joannes sic cognitus ab intellectu per imperium voluntatis causat volitionem sui in voluntate, et sic dicitur quod voluntas habet in potestate sua hanc volitionem respectu Joannis, non quod causet illam, sed quia potest imperare intellectui, ut consideret ipsum Joannem ; et quia ad cognitionem ipsius Joannis, quae est ex imperio ipsius voluntatis, sequitur volitio causata ab ipso Joanne cognito, ex hoc dicitur quod voluntas habet ipsum velle in potestate.
(e) Contra. Hic Doctor probat quod non dicatur sic libera, quia certum est quod prima volitio secundum eos non est in potestate voluntatis, ut puta volitio, qua vult Franciscus primo, quia impossibile est quin visis tangamur. Haec auctoritas sic debet intelligi, quod non est in facultate voluntatis, nec prima intellectio objecti, puta delectabilis, nec etiam prima visio, sed bene est in potes tate voluntat is ipsum intellectum firmare in cognitione, et similiter ipsum sensum.