IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Refutat in speciali opinionem Goffredi de phantasmate. Primo, quia; causa aequivoca totalis est perfectior effectu, et phantasma imperfectius est volitione. Secundo, animae separatae non ?possent intelligere nec velle.
Contra illud de phantasmate (f): Agens aequivocum totale est nobilius effectu: sed phantasma per ipsum est agens aequivocum totale intellectionis et volitionis: ergo est nobilius omni intellectione et volitione: igitur phantasiatio est nobilior felicitate Philosophorum, quam ponebant consistere in intellectione et volitione. Nec potest solvi (g) per lumen intellectus agentis, quia illud non est distinctum subjecto, a voluntate et intellectu ; ergo phantasma non potest agere in ipsam voluntatem per ipsum, vel in intellectum possibilem, nec etiam intellectus agens in phantasma, cum non sit distinctum subjecto ab ipso: agens enim et patiens oportet esse distincta subjecto, secundum eum. Item sequeretur, cum in anima separata vel in Angelo non sit phantasma,quod non poterunt velle ; vel ergo oportet quod Deus immediate causet malum velle in Angelo,vel aliud objectum extrinsecum ; et tunc prima volitio Angeli non fuisset culpabilis, ex quo non fuisset in potestate sua, nec causa activa ejus ; nec est probabile quod animae separatae vel Angeli, nullo modo possint se movere, sed quod starent immobiliter ubicumque ponerentur, ac si essent in carcere. Nec valet dicere (h), quod Philosophi non viderunt, quomodo esse poterat nova intellectio in An. gelis,quia de Angelis enarraverunt, et ubi falsa sunt principia, non est mirum si sequantur falsae conclusiones. Si tamen convenissent nobiscum, quod Angeli accepissent esse novum, sive esse post non esse, bene admisissent novas intellectiones in Angelo.
Quod etiam dicunt, quod libertas attenditur in voluntate, quia potest movere intellectum ad diversa considerandum, non est verum ;nam ex hoc quod intellectus potest diversa considerare, non sequitur quod sit libertas in voluntate. Quod probo multipliciter : Primo, nam si secundum imaginationem Anselmi de casu diaboli, esset Angelus creatus cum affeclatione commodi tantum,et non justitiae, secundum quam attenditur libertas, posset adhuc intellectus discurrere et considerare diversa : talis ergo voluntas esset rationalis, quia cognoscitiva sua esset rationalis, et in potentia ad considerandum diversa, et tamen ista voluntas non esset libera, nec posset peccare ; ergo illa indifferentia cognoscendi non esset ratio libertatis.
Item secundo, per imperium voluntatis apprehensiva sensitiva potest in diversos actus et oppositos, quia aliquando videtur sibi aliquid dulce,aliquando amarum) et secundum hoc, quandoque fertur in unum, quandoque in aliud: igitur si propter hoc,quod sic potest in diversos actus intellectus, esset voluntas libera, tunc appetitus bruti esset liber, quia visus ejus potest moveri ad opposita videnda. Item tertio, indeterminatio intellectus
in syllogizando in praclicis,dd utramque partem, est cum defectu, quia necessario oportet, quod sophistice syllogizet ad alteram partem contradictionis, et in hoc est intellectus defectibilis)si ergo libertas esset in voluntate propter talem indeterminationem in intellectu,voluntas esset libera ex defeclibilitate intellectus. Item quarto, 9. Met. c. 4. potentia rationalis,ut scientia vel intellectus, est ad opposita, et si posset exire in actum de se, simul exiret in opposita, quia est oppositorum, sicut Sol in diversis passis facit oppositos effectus, et si idem subjectum simul reciperet contraria, simul causaret ea vel nihil faceret in ejus subjecto ; sic est hic, ideo potentia rationalis, ut scientia vel intellectus habens scientiam, non exit de se, et ideo oportet quod determinetur ad alterum, ad hoc quod possit exire in actum, et illud determinativum, secundum Philosophum ibi, est appetitus ; aut ergo sic determinat, quod nullam determinationem recipit a determinato, et habetur propositum) si autem non determinat, nisi inquantum determinatur ab intellectu, ut ab objecto cognito, ergo est ista ratio indeterminata, sicut potentia rationalis prima, et sicut prius si exiret in actum, exiret in opposita) restat igitur ut voluntas se determinet, et ista ratio procedit de potentia intellectiva, quae est oppositorum per rationem, quae est scibilium.
Quod etiam dicunt, quod finis ut cognitus movet efficiens, non est verum. Quod probo, primo, quia finis ex hoc quod movet efficientem ad causandum, est alia causa ab efficiente, haec enim est causalitas sua) igitur finis inquantum finis, non movet efficientem effective, quia ipse efficiens mox et effective, et alia est causalitas unius et alterius, aliter non esset alia causa;sed in agentibus ex proposito, finis non movet nisi sit cognitus ab agente ex proposito ; igitur finis ut cognitus non movet effective.
Item secundo, quia omne movens effective est efficiens, si ergo finis moveat effective, finis erit efficiens ;sed omne per se agens seu efficiens, agit propter finem: ergo omnis finis movebit propter finem ;sed finis est primum movens, et movet prius omni alia causa ; si igitur moveat se propter finem, adhuc ut finis in alia motione movebit se effective propter finem, et ita infinities movebit se propter finem, et idem infinities erit finis sui ipsius, quia potest infinities movere, vel cujuslibet finis erit alius finis in infinitum.
Quod etiam dicunt, quod movens et motum distinguuntur subjecto, non est verum, nam subjectum respectu propriae passionis non est tantum causa materialis, sed effectiva, aliter non esset necessitas inhaerentiae passionis ad subjectum, quia causalitas materiae sive potentiae passivae est contradictionis, ex 9. Met. quae non est necessitatis, sed contingentis inhaerentiae ; igitur non est necesse efficiens et effectum distingui subjecto. Similiter in gravibus et levibus, est principium intrinsecum movendi, quia movent se, ut patet alibi ; dicetur quod grave movet se consecutive, non effective.
Contra, si motus iste non est causaliter ab aliquo, ergo Deus ; ergo cum sit de novo et non a se, erit ab aliquo alio, et non est dare quod movetur ab aliquo alio ; igitur, etc. similiter animatum auget se; igitur, etc. item per impedimentum impeditur agens ne agat ; ergo soluto impedimento aliquid agit, aliter dicerem, te sedente, tonitruum fieri in caelo consecutive.
Ideo aliter dicunt alii, quod ab objecto causatur affectio in voluntate, quae affectio causat volilionem. Contra, aeque sequuntur inconvenientia, sive objectum causet affectionem, sive volilionem, quae affectio sit causa natura-Iis volendi, necessario causans volilionem: si videtur quod illa affectio non sit causa affectionis in voluntate, tunc potest causari aliquid ab objecto, quod non nccessitat voluntatem, scilicet passio aliqua ut complacentia, vel aliquid hujusmodi, licet illa affectio necessario causetur ab objecto.