IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(f) Contra illud de phantasmate, etc. Hic Doctor intendit inducere Goffredum ad hoc inconveniens, quod phantasiatio sit nobilior felicitate Philosophorum, quam ponebant in intellectione et volitione. Et dicit :Si enim phantasma est causa totalis intellectionis et volitionis, et certum est quod aequivoca cum differat specie ab intellectio ne et volitione ; ergo erit nobilior utraque, ut subtiliter probat Doctor in quarto in materia de Eucharistia, quod causa aequivoca est nobilior suo effectu: hoc totum planum est. Sed cum dicit, ergo phantasiatio erit nobilior intellectione, hoc non est sic notum, sed oportet quod deducatur ex istis, virtus enim phantastica, una cum ipso phantasmate, est causa phantasiandi vel actus phantasiae, quia si sensus exterior est causa partialis sensationis et principalis, ut vult Doctor quaest. 15. quodlib. multo fortius sensus interior erit causa partialis principalis sui actus, et certum est quod virtus phantastica est valde nobilior ipso phantasmate, ut patet. Si ergo phantasma potest esse causa totalis intellectionis quae recipitur in intellectu, et volitionis quae recipitur in voluntate, et virtus phantastica est valde nobilior ipso phantasmate ; ergo operatio ejus principalis erit valde nobilior intellectione et volitione, et per consequens homo erit magis felix per actum phantasiae, quam per actum intellectus et voluntatis, cum felicitas consistat in nobiliori operatione hominis, ut patet 10. Ethic. et Doctor deducit in quarto, dist. 49. Et si dicatur, quod intellectio est nobilior, quia ipsum phantasma cum virtute phantastica potest producere duos effectus ordinatos, quorum posterior erit nobilior, quia actum phantasiandi et actum intelligendi, dico quod quando aliqua potentia activa se habet ad aliquas operationes, quarum una dicitur sibi propria, et quam in se recipit, et qua perfecte unitur suo objecto, semper talis operatio est nobilior illa, quae non est ita propria sibi, et quae nullo modo recipitur in tali potentia, et per consequens non potest esse id, quo formaliter uniatur suo delectabili: modo virtus phantastica per actum phantasiae receptum in illo potest uniri suo objecto optimo, intellectio vero tantum recipitur in intellectu, et volitio in voluntate.
(g) Nec potest solvi per lumen intellectus agentis, etc. Dicerent isti, quod bene verum esset, si phantasma per se vel cum virtute phantastica esset causa intellectionis virtute propria, sed est causa virtute intellectus agentis, ita quod intellectus agens est magis causa intcllectionis principalis. Doctor dicit quod hoc dictum contradicit dictis eorum, quia ipsi dicunt, quod debet agens esse distinctum subjecto a patiente, ut patet in ista opinione Goffredi, et hoc idem in primo, d. 3.q. 1. Modo intellectus agens non distinguitur subjecto a possibili, et sic non potest agere in illum.
(h) Nec valet dicere, quod Philosophi non viderunt, etc. quia Doctor dixit supra quod ex quo in Angelo non est aliquod phantasma, quaerit a quo causetur suum velle quo Angelus peccavit? Si a voluntate Angeli, habetur intentum. Si a Deo immediate, ergo secundum illum non peccaverunt: si ab alio objecto extrinseco, similiter non peccaverunt, quia tale velle non est in potestate ejus. Dicunt modo isti, quod Angelus non potest habere velle novum vel intellectionem novam, quae sint in potestate ejus, quia Philosophi hoc non viderunt, nam ipsi voluerunt quod tam volitio quam intellectio Angeli sint substantiae ipsius Angeli, ut patet tertio de Anima. Dicit Doctor quod hoc posuerunt propter falsum principium, quia ipsi posuerunt Intelligentias habere necesse esse et ab aeterno: sed nos discordamus cum Philosopho in hoc principio, dicentes, quod habuerunt novum esse possibile, et merito discordamus in conclusione ponendo in eis novas intellectiones et novas volitiones.