IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Ad primam rationem. Respondet Doctor ad rationes opinionis Goffredi, quarum prima est talis, oportet movens et motum esse distinctum subjecto ; sed in parte intellectiva animae, nihil potest esse distinctum subjecto a voluntate,ergo, etc.
Doctor respondendo dicit ibi : Adprobationem suam, etc. quia dicit Goffredus quod ista sunt idem movens, motum esse in distincta subjecto, et idem movere se. Dicit Doctor quod secundum alium Doctorem hoc non concederetur, quia ipse diceret quod objectum cognitum, ut habet esse in ipso intellectu, id est, quod intellectio ipsius existens subjective in intellectu potest causare volitionem illius objecti in voluntate, et tamen talis intellectio non distinguitur subjecto a sua voluntate, et tamen non sequitur quod idem moveat se, quia intellectio, quae est alterius rationis a voluntate, moveat voluntatem causando volitionem objecti in illa.
(b) Sed ago dico, etc. Hic dicit Doctor absolute, quod unum et idem simpliciter potest movere se, et quomodo hoc sit verum, dictum est in primo, dist 3. quaest. 6. Sequitur :
Cum dicis, etc. Goffredus probat per hanc propositionem, quod idem non possit movere se, ut puta, si dicis quod voluntas movet se causando volitionem in seipsa. Contra, quia qualis est voluntas in actu, ut activa, talis debet esse in potentia, ut passiva. Si ergo idem moveret se idem simpliciter esset actu tale, et non in actu tale ; caetera patent in littera.
(c) Si dicas, quod agens virtualiter, etc. Hic arguitur per exempla, quod existens virtualiter tale nunquam potest esse formaliter tale. Patet, quia Sol est virtualiter calidus, cum habeat in virtute sua producere caliditatem, et tamen non potest esse formaliter calidus.
(d) Ad illud de relationibus, etc. Idem habetur in dist. 2. et 3. et credo in 26. Expono tamen litteram. Nam cum dicit, quod relationes causae et causati sunt oppositae, et inter illa est dependentia essentialis, non sic debet intelligi, quod una relatio essentialiter dependeat ab alia, sed sic, quod tales relationes de necessitate sunt in talibus fundamentis, inter quae fundamenta potest esse dependentia essentialis, quia res causata dependet essentialiter a re causante, et res causata dicit simpliciter aliam naturam et aliam essentiam a re causante, ut satis patet a Doctore in primo, dist. 2. Modo relatio causati de necessitate fundatur in alia natura, et terminatur ad aliam naturam causantem, et sic si in eadem natura esset relatio causae et causali, ita quod secundum unam diceretur causata, et se
cundum aliam causa, sequeretur quod idem essentialiter dependeret a seipso, quod est impossibile. Similiter cum dicit de relationibus originis sicut paternitas et filiatio in divinis, inter quas est tantum ordo originis principiati ad principians, et nullo modo causati ad causam. Nam filiatio in divinis de necessitate est alicujus suppositi, quod principiatur a Patre, et si tales relationes, puta paternitas et filiatio in divinis, possent fundari in eadem persona respectu ejusdem, tunc eadem persona esset principians et principiata, quod non est intelligibile ; tamen istae duae relationes fundatur immediate in eadem natura simplicissima, quia essentia divina, quae est simpliciter in Patre et Filio et Spiritu sancto, et quod ipsa fundare possit hujusmodi relationes, soli essentiae competit, propter infinitam perfectionem suam, ut patet a Doctore in primo, dist. 28. ubi hanc materiam pertractat. In creaturis vero est impossibile, quod una et eadem natura numero possit esse tota in duobus suppositis.
Deinde dicit Doctor, quod sunt aliae relationes, quae habent dependentiam accidentalem mutuo, quae insunt propter aliquod tertium causatum. Exemplum : Voluntas ut causat volilionem in seipsa, habet relationem moventis ad seipsam molam, ut recipit ipsam volilionem a voluntate movente, vel ipsam causante dicitur moveri. Et ut intelligatur repeto unum simile, quod habetur a Doctore in hoc secundo. Nam primo inter voluntatem causantem volitionem et ipsam volilionem causatam, est relatio realis causantis ad causatum, et e contra. Secundo, ut ipsa eadem voluntas comparatur ad volitionem quam recipit ut perfectionem, inter ipsam et volitionem est relatio realis voluntatis perfectibilis ad volilionem perficientem, et e contra. Tertio, inter voluntatem producentem volitionem in seipsa ut moventem,et inter voluntatem recipientem ipsam volitionem ab ipsa voluntate movente est relatio realis, puta voluntatis motae ad se ipsam moventem. Ex hoc potest salis patere una difficultas tacta a Doctore in primo, dist. 26. quia ibi dictum fuit, quod relatio realis semper est inter extrema realia et realiter distincta; hoc non est simpliciter verum de omni relatione, ut est in proposito, et ipse etiam dicit quod inter voluntatem moventem et motam est relatio realis. Si tamen volumus dicere, quod omnis relatio realis est inter extrema realia realiter distincta, possumus sic dicere, vel quod illa extrema sint realiter distincta ad invicem, ut extrema relationis causantis ad causatum, et originantis ad originatum ; sed quando inter aliqua extrema sola ratione distincta, ut voluntas movens et mota, sufficit hoc, quod licet inter se non distinguantur realiter, tamen istae relationes reales moventis et moti, et e conlra, non possunt sibi inesse, nisi per aliquod realiter distinctum, et sic relationes voluntatis moventis et voluntatis motae insunt voluntati propter volitionem realiter distinctam, et ab eadem voluntate causatam et receptam.
(e) Cum arguitur, etc. Quia si voluntas est causa totalis volitionis, puta qua vult Joannem, tamen non potest causare illam, nisi prius Joannes praesentetur in esse cognito, quod requiritur ut causa sine qua non. Arguunt ipsi, quod sic possumus dicere quod quodlibet agat in seipsum, et sic lignum calefacit seipsum, licet hoc non possit nisi igne praesente ut causa sine qua non. Dicerent ergo, quod non est simile, patet, quia si ignis applicatur alteri combustibili a ligno, ita comburit aliud combustibile sicut et lignum: igitur signum est, quod ista combustio est ab ipso igne, et non a ligno, quia ignis agit mere naturaliter. Non est sic de voluntate, quia posito alio volibili, non sequitur volitio de facto illius ut experimur; ergo signum est quod ipsa voluntas habet in potestate sua ipsum velle, cum modo vult unum modo aliud.
(f) Sed hoc non sufficit, etc. Hic Doctor adhuc respondet pro adversario, et sic in tota ista littera non solvit quin si voluntas potest producere ipsum velle, ut causa totalis, praesente tamen objecto ut causa sine qua non, quod similiter lignum non possit se comburere ut causa totalis, praesente tamen igne ut causa sine qua. non ; sed post infra ibi: Dico tertio ad instantiam, solvit quod est simile de ligno et voluntate, et hoc idem inprimo dist. 8. quaest. 2.
(g) Dico igitur. Hic Doctor vult habere intentum suum, etiam ex dictis hujus opinionis quod scilicet requiritur objectum ut causa sine qua non, et expono pro nunc, quid intelligat per causam sine qua non. Dicitur enim causa sine qua non respectu alicujus effectus, quae nullo modo est productiva illius, sed tamen sine ipsa non est causa productiva illius, quia non potest illum effectum producere, nisi prius praeexigat aliquid aliud, ut patet, quia voluntas non potest causare velle alicujus objecti nisi prius sit cognitum, et sic praeexigitur cognitio illius, ut causa sine qua non, et dat exemplum de Sole illuminante.
Sed occurrit difficultas, quia si Doctor vult sustinere quod voluntas sit causa totalis volitionis, videtur quod tunc argumentum quod facit dist. 3. q. 1. primi, probando quod intellectus non sit causa totalis intellectionis, non concludat, quia dicerent, ut dictura est ibi, quod objectum requiritur ut causa sine qua non.
Dico, quod argumentum ibi concludit, hic autem non,et ratio est propter ordinem potentiarum,nam intellectus ut intellectus est,non praesupponit de necessitate actionem alterius potentiae circa objectum,quod habet intelligere ; voluntas vero quae est posterior ipso intellectu, de necessitate naturae praesupponit ipsum intellectum ut prius operativum, ut patet a Doctore in 1. dist. 2. non potest ergo voluntas exire in actum suum, nisi prius intellectus exierit cognoscendo illud objectum, quod voluntas vult ; requiritur ergo primo cognitio illius objecti ut causa sine qua non respectu volitionis, et hoc solum propter ordinem potentiarum. Sicut etiam si voluntas esset prior intellectu, prius nata esset operari quam intellectus intelligere, ut patet a Doctore in primo. Argumentum ergo Doctoris probat, respectu autem voluntatis non est ad propositum.
(h) Secundo, ad auctoritatem. Hic Doctor respondet ad argumentum Goffredi quo probabat quod si voluntas, etc. Respondet Doctor quod non est simile de sensu et voluntate, quia sentire, puta videre, in ordine potentiarum, puta potentiae visivae sensus communis intellectus et voluntatis est simpliciter primus effectus, sicut etiam audire, et hic effectus non praesupponit alium, sive aliam operationem, ut patet ; si igitur sensus aliquis, puta visus, esset activus visionis ut causa totalis, semper videret ; velle vero est effectus posterior intellectione, et hoc de necessitate naturae, et ideo non sequitur quod si voluntas est activa volitionis, quod semper possit velle objectum, quia requiritur intellectio illius objecti tanquam effectus simpliciter prior.
(i) Dico tertio ad instantiam de ligno calefactivo sui. Hic Doctor solvit instantiam de ligno, quod non calefaciat se, et responsio stat in hoc, quia aliud est loqui de perfectione activa potentiae, et de actione corruptiva, nam rationabile est, quod potentia perfecta et nobilis habeat in potestate sua activa actionem perfectivam ipsius, cujusmodi perfectio est intellectio et volitio, nam ad talem perfectionem est naturalis inclinatio, sed non est rationabile, quod aliquod ens habeat actionem sui corruptivam, cum nullo modo inclinetur ad corruptionem sui: si igitur lignum posset calefacere se, et sic comburere, tunc ageret ad corruptionem sui, quod videtur omnino irrationabile.
Si dicatur: Nonne viventia habent in potestate sua activa actionem qua se corrumpunt, etc. Dico quod nihil agit ad corruptionem sui, et si viventibus accidat talis corruptio, non est quod una pars agat in seipsam corrumpendo, sed quia una pars agit in aliam, reddendo illam improportionabilem ad animationem, ut satis patet a Doctore supra in hoc 2. dist. 15. et 19.
(k) Si etiam instes sic, etc. Quia dictum est supra, quod volitio non potest causari a voluntate circa aliquod objectum, nisi illud objectum prius sit cognitum. Sed arguit Doctor hic, quod non necessario praerequiritur tale objectum sic cognitum, quia effectus quantum ad suum fieri non dependet nisi a materia et efficiente tanquam a causis prioribus. Hoc de se patet, quia si ignis ab alio igne producatur, quando fit ignis, dependet tantum ab igne producente, et a materia in quam agit ignis. Forma autem partis in eodem instanti quo fit in materia, statim effectus habet totum suum esse, quia posita forma in materia, in eodem instanti resultat esse totius, ut patet a Doctore in 4. dist. 1. q. 1. Si dicatur: Nonne etiam dependet a fine tanquam a causa priori.
Dico, quod licet finis sit prima causa movens efficiens in ratione amati et desiderati, ut satis probatum est a Doctore in 1. dist. 2. tamen ipse finis nihil causat de effectu in re, et per talem motionem nihil causatur; solum enim movet Metaphorice et non realiter, ut patet a Doctore in q. ultima prologi. Loquitur ergo hic, quod effectus quantum ad suum fieri reale tantum dependet a materia et efficiente tanquam a causis prioribus realiter causantibus; cum ergo talis volitio dependeat ab objecto tanquam a causa materiali, patet, quia ipsa volitio est forma simplex et non composita ex materia: patet enim quod volitio, qua volo Franciscum jam cognitum, non pertinet ad esse ipsius voliti ut r. ateria illius, nec ut subjectum materiale, quia volitio tantum recipitur in voluntate, et per se non dependet ab objecto ut a causa efficiente ; ergo nullo modo talis volitio dependet ab objecto cognito, et si sic, potest esse volitio absque tali objecto, et per consequens objectum in esse cognito non praesupponitur ut causa sine qua non.
(1) Patet satis. Hic notatur duplex dependentia : Una est essentialis, qua unum essentialiter dependet ab alio, ut causati ad causam efficientem, et causati materialis ad causam materialem et formalem, et etiam accidentis ad subjectum. Alia est dependentia quae tantum dicit praesuppositionem unius ad alterum, sed posterius non dependet ab illo praesupposito in aliquo genere causae, sed quia potentia posterior non potest producere suum effectum, nisi potentia prior prius producat, ut supra declaratum est.
(m) Si dicas etiam, quod habens actum primum, etc. quia dictum est supra, quod voluntas potest esse causa totalis sui actus, Respondent, quod verum est de causa totaliter producente effectum in materiam extrinsecam, non autem de causa totali producente effectum in seipsa,
quia bene concedunt, quod talis causa producens effectum in materiam intrinsecam, praesupponit illam materiam circa quam agit, et sic tali materia praesente semper potest agere. Si ergo voluntas potest producere volitionem in se tanquam in subjecto, ut causa totalis, cum semper sit sibi praesens in ratione receptivi, respectu cujuscumque volitionis, sequitur quod semper potest producere volitionem cujuscumque objecti absque praesentia talis objecti, sed hoc est falsum ; ergo sequitur quod non potest esse causa totalis volitionis in se.
(n) Contra. Hic intendit Doctor probare quod ipsa voluntas, quae est potentia activa, et non factiva ex seipsa, exit in actum quem recipit, et ponit simile de potentia factiva ; nam ex quo ars et aedificator pertinent ad genus causae, 5. Met. quia utrumque ad genus causae efficientis pertinet, licet diversimode, quia ars se habet in ratione quo, aedificator autem in ratione quod ; nam ars aedificandi est ratio formalis aedificandi, qua mediante aedificator aedificat, sicut saepe dictum est, quod in causis effectivis ponitur guo, quod est ratio formalis efficiendi, et quod, quod est illud quod agit per illam rationem formalem. Dicit ergo Doctor, si ponatur aliqua potentia vere factiva, quia reducit ipsam ad actum, certum est quod ex seipsa reducitur, nam praesente materia, quae est receptiva factionis, statim ex seipsa reducitur ad actum circa talem materiam. Si modo est talis potentia, quod solum dicatur activa, cujus actio dicatur operatio, et per consequens talis operatio est immanens, quia recipitur in illa potentia, manifestum est quod talis potentia activa ex seipsa reducitur ad talem operationem quam recipit. Et nota ibi in principio cum dicit: potentia prima activa, si intelligat potentiam primam calefactivam pro primo principio formali producendi calorem, possumus dicere quod forma substantialis ignis est primo potentia calefactiva et vere activa, qua ignis producit calorem in seipso, ut patet a Doctore in quarto in materia.de Eucharistia, et sic talis potentia est vere activa, cum ejus actio recipiatur in agente. Si vero accipiatur pro calore, puta existente in igne, non erit potentia activa propria, quia tunc sequeretur quod esset ratio formalis producendi calorem in igne, quod est falsum.
(o) Ad aliud cum dicitur, etc. In ista responsione Doctor praesupponit unum,scilicet quod loquamur de composito per se, quod est compositum ex materia et forma, quod primo et per se producitur, est ipsum compositum, ut patet 1. Metaph. Similiter compositum per accidens quod est compositum ex substantia et accidente, sive ex rebus diversorum Praedicamentorum, ut patet 5. Metaph. quod per accidens primo producitur, est ipsum compositum per accidens, et ex quo est ens per accidens, ideo dicitur productum per accidens. Item declaratum est supra d. 17. quod in generato per se, quod est compositum, terminus formalis generationis est forma partis. Sicut ergo in generatione per se, terminus fortuniis generationis per se, est forma partis compositi per se sic in generatione compositi per accidens terminus formalis compositi per accidens, est forma partis, nam album est compositum per accidens, terminus formalis istius compositi generati per accidens est ipsa albedo ; similiter de voluntate. Sed quia forte posset quis dicere, quod causa aequivoca, ex quo producit effectum sive compositum quod sicut compositum est vere productum per se, aut tunc illud compositum est aequalis perfectionis, et tunc sequi,
ur quod non est effectus aequivocus, aut majoris perfectionis, et tunc non potest produci a causa perfectiore, aut minorisi et tunc habetur intentum, scilicet quod causa aequivoca est nobilior effectu totali.Dico ergo,ut Doctor clarius intelligatur, quod causa aequivoca potest comparari ad effectum diversimode.Si enim causa aequivoca producit effectum quantum ad suum esse, certum est quod est nobilior absolute: et sic Doctor probat in 1. dist. 2. eminentiam primi efficientis, ex hoc quod est causa totalis omnium effectuum. Si vero comparetur causa aequivoca ad effectum, qui non dependet ab illa, quantum ad totum suum esse, sed quia tantum habet ab illa terminum formalem, qui est forma partis talis, causa aequivoca non est simpliciter nobilior toto effectu, sed tantum nobilior termino formali.
Sed oritur difficultas, quia dicit Doctor quod voluntas formaliter volens est nobilior voluntate absolute sumpta, quia primo modo includit voluntatem et ipsum velle, secundo modo tantum voluntatem. Deinde dicit quod ipsa voluntas absolute virtualiter continet ipsam volitionem, ex hoc videtur quod contradicat sibi, quia expresse in 1. d. 2. q. 1. dicit quod majoris perfectionis est continere aliquid virtualiter, quam esse illud formaliter, et ideo ibi probat quod majoris perfectionis est in prima causa continere causalitatem secundarum causarum, quam formaliter, et tamen hic dicit quod voluntas habens volitionem formaliter est nobilior seipsa absolute sumpta, quae ut sic, continet volitionem virtualiter. Respondeo et dico, quod esse virtualiter et absolute si comparetur ad esse tale formaliter, majoris perfectionis est esse tale virtualiter. Pono exemplum: Lignum est calidum formaliter a Sole calefaciente, Sol continet virtualiter illam caliditatem, certum est quod majoris perfectionis est habere in virtute sua posse producere talem caliditatem, quam quod lignum formaliter habeat illam, quia in primo dicit rationem activitatis: in secundo autem dicit rationem recepti vitatis: in primo etiam dicit rationem dantis perfectionem effective, in secundo dicit rationem perfectibilis. Et hoc est quod Doctor in primo dicit, quod est majoris perfectionis in prima causa continere virtualiter potentiam calefactivam quam formaliter, nam ignis habet in se calorem formaliter quo calefacit, Deus autem habet in virtute sua perfectam causalitatem cujuscumque calefactionis. Modo, quod ignis habeat in se calorem formalem,hoc est magis imperfectionis,cum sit perfectibilis a tali calore; absolute igitur loquendo, continentia virtualis est nobilior continentia formali, et in Deo nullius potest esse continentia virtualis et formalis, quia quidquid in Deo est, est idem quod Deus realiter et essentialiter ; contentum autem virtualiter semper distinguitur essentialiter a continente, loquendo de propria continentia virtuali, et ideo contentum virtualiter non potest esse contentum formaliter in Deo, et si aliquando in creaturis idem contineat virtualiter et formaliter ut voluntas, patet supra, adhuc dico quod ipsa voluntas absolute sumpta, ut virtualiter continet volitionem, est nobilior absolute seipsa, ut continet ipsam volitionem formaliter, patet, quia prima continentia est tantum cum perfectione, et nullo modo ex parte sua includit aliquam imperfectionem. Secunda autem continentia semper includit imperfectionem in continente,quia includit potentialitatem ad sic vel sic perfici ; licet ergo ipsa volitio sit aliqualis perfectio in continente ipsam formaliter, tamen in ipsa voluntate continente necessario includitur imperfectio. Et si habere illam volitionem sit aliqualis perfectio, illa perfectio est supplens imperfectionem, quia si voluntas esset de se perfecta, non posset recipere volitionem realiter a se distinctam, sed esset simpliciter eadem, sicut patet de voluntate divina et ejus volitione in 1. d. 2. Voluntas vero ut continens virtualiter, et ut sic, nullam imperfectionem includit, nam continentia virtualis ponitur formaliter in Deo. Illud vero quod formaliter includit imperfectionem non potest formaliter esse in Deo, cujusmodi est continentia formalis.
Posset forte oriri alia difficultas, quia si continere virtualiter vel esse virtualiter tale, est majoris perfectionis absolute quam esse formaliter tale, videtur quod majoris perfectionis esset in essentia divina, quod sit virtualiter bona quam formaliter bona. Nam si bonitas esset virtualiter distincta ab essentia divina, vere virtualiter contineretur in illa, ut patet a Doctore in q. de subjecto Theologiae, dico quod omne contentum virtualiter in aliquo necessario includit imperfectionem, quia dependentiam essentialem ; et sic bonitas virtualiter si contineretur in Deo, in illa esset imperfectio, si vere esset separabilis virtualiter contineretur, sed casus est impossibilis. Est ergo maxime perfectionis in essentia divina, quod ab ipsa pullulent hujusmodi perfectiones formaliter infinitae.