IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(p) Ad aliud de balneo, etc. Doctor dicit hic duas responsiones. Prima, quod si sustineatur quod objectum cognitura est causa ipsius volitionis, debet exponi de causa tantum partiali, sicut etiam dictum est supra de objecto respectu intellectionis, ut patet in 1. d. 3. q. 1. Secunda responsio est, quod si teneatur quod non sit causa effectiva, sed tantum causa sine qua non, Doctor dicit quod objectum est causa per accidens, et hoc magis placet, sicut etiam dicimus, quod quando sunt duo effectus ordinati ab eadem causa, prior dicitur causa sine qua non respectu posterioris ; et sic potest dici causa per accidens respectu posterioris, non quod producat ipsum quantum ad esse, nec quod aliquid faciat ad productionem illius, quia si, per possibile, ille effectus prior non esset, illa causa produceret secundum. Dicitur ergo causa per accidens, quia accidit sibi quod prius habeat esse quam effectus posterior, et quod praeexigatur; sic dico de objecto cognito, quod dicitur causa per accidens respectu volitionis, modo praeexposito. Et ista secunda responsio, judicio meo, est tutior et magis ad mentem Doctoris, qui ponit voluntatem creatam essentialiter liberam ex hoc, quod habet in potestate sua actum suum, ut patet in I. d. 1.2. et 1 7. et ubique quaerit istam libertatem voluntatis salvare, quod si objectum cognitum esset causa partialis illius, non posset ita salvari sua libertas. (q) Dices causa per se, etc. Hic Doctor arguit probando quod non sit causa per accidens, quia tu dicis, quod voluntas est causa per se volitionis, et objectum est causa per accidens. Causa autem per accidens semper est posterior per se: si ergo objectum concurrit ut causa per accidens, erit posterius voluntate, ut causa per se, causa autem per se ut prior et disposita producit effectum ; ergo ipsa voluntas potest producere volitionem absque hoc, quod praeexigatur objectum cognitum.
(r) Dico quod causa per se, etc. Haec responsio est valde notanda. Nam dicit Doctor quod causa per se dicitur prior causa per accidens prioritate perfectionis, non autem prioritate naturae, imo aliqua posterioritate naturae est posterior, ut patet, quia si aliquod grave cadat a casu super trabem,fractio trabis est causa per accidens respectu motus naturalis ad centrum ipsius gravis. Hic tamen posset objici, quia Doctor in dist. 2. q. 1. volens probare quod Deus sit intelligens et volens, dicit ibi quod omni causa per accidens aliqua est prior per se, et ibi loquitur non tantum de prioritate perfectionis, sed de prioritate naturae et forte durationis. Dico, quod facilis est solutio, quia ibi vult absolute, quod detur aliqua per se causa effectiva, quae sit prior omni per accidens, non enim dicit ibi quod omnis causa per se sit prior quacumque per accidens, sed quod aliqua de necessitate, hic autem dicit quod non omnis causa per se est prior omni causa per accidens.
SCHOUUM.
Resolvit Doctor nihil aliud a voluntate esse causam totalem volitionis, et praeter allata addit quod alias nihil eveniret contingenter, de quo habet subtilissimum discursum directe destruentem praedeterminationem physicam voluntatis.
(a) Dico ergo ad quaestionem quod nihil aliud a voluntate est causa totalis volitionis in voluntate. Una ratio praeter praedictas est ista: aliquid evenit in rebus contingenter, et voco contingenter evenire, evitabiliter evenire: aliter si omnia ineyitabiliter evenirent, non oporteret consiliari, neque negotiari, ut dicit Aristoteles primo Periherm. Quaero ergo illud, quod contingenter evenit, unde vel a qua causa eveniat ? Non a causa determinata, quia pro isto instanti, pro quo est sic determinata, effectus non potest evenire contingenter: ergo a causa indeterminata ad alterutrum oppositorum ; aut ergo illa causa potest seipsam determinare contingenter, ad unum illorum, cum non possit in utrumque simul, sicut dicit Aristoteles 9. Metaph. de potentia rationali ; vel non potest seipsam determinare, sed aliud determinat ipsam ad unum illorum. Si potest seipsam determinare ad unum illorum contingenter vel non inevitabiliter, habetur propositum. Si ab alio determinatur ad unum illorum, vel ergo necessario, vel contingenter? Si necessario effectus evenit inevitabiliter: si determinans contingenter et evitabiliter ad unum illorum determinat, ita quod possit determinare ad aliud tale determinans, non potest esse nisi voluntas, quia omnis causa naturalis activa est determinata ad unum effectum; vel si causa naturalis est indeterminata, non potest seipsam nec aliam determinare.
Dices, ista indeterminatio est ex parte intellectus sic repraesentantis ipsum objectum voluntati, ut fore vel non fore. Contra (b),intellectus non potest determinare voluntatem indifferenter ad alterum contradictoriorum, puta hoc fore vel non fore, nisi de uno demonstrando, et de altero. paralogizando sive sophistice syllogizando, ita quod in concludendo decipiatur: ergo si illa contingentia, qua hoc potest fore vel non fore, sit ab intellectu dictante sic propter conclusiones oppositas, secundum hoc a voluntate Dei vel a Deo nihil contingenter eveniret, quia ipse non paralogizat, nec decipitur: sed hoc est falsum et improbatum dist. 8. primi libri quaest, ultim.
Item, intellectus agit modo maxime naturali, per Augustinum, tertio de Trin. et in multis aliis locis, ideo intellectum ponit principium appropriatum respectu productionis Filii in divinis, qui maxime naturaliter producitur: ergo intellectus minime est causa indeterminata respectu alicujus effectus, sed determinata.
Dices, Philosophus dividit naturam contra intellectum, et contra agens a proposito: non igitur intelligit, quod intellectus sit causa per modum naturae. Dico (c), quod intellectus potest accipi, vel per se, secundum quod est quaedam potentia operativa tali operatione distincta contra operationem voluntatis, et sic quantum est de se naturaliter agit: vel secundum quod est potentia practica respectu agibilis extra, et sic pro eodem Philosophus habet artem, intellectum, propositum, electionem et appetitum. Et isto modo accipiendo intellectum, distinguit agens per intellectum contra agens per naturam, et illo secundo modo frequenter loquitur de intel lectu fere per totum librum Ethicorum, et 9. Metaph. et 3. de Anima et 2. Phys. de potentia rationali, sed pri mo modo parum loquitur Philosophus de intellectu.
Item, sine omni contradictione posset intelligi appetitus intellectivus non potens se determinare, si appeteret per modum naturae ; sic fingit Anselmus de casu diaboli, cap. 12. quod esset unus Angelus, qui haberet intellectum et appetitum tantum respectu affectionis commodi, et non data esset ei affectio justi, iste Angelus non posset appetere nisi tantum intelligibilia, et hocper modum naturae, sicut appetitus sensitivus appetit convenientia secundum sensum: sed si libertas in appetitu intellectivo esset causata naturaliter ab intellectu, non posset esse aliquo modo appetitus intellectivus, et non liber, nec etiam intelligi.
Ad primum principale, (d) qui diceret, quod objectum movet voluntatem effective, non tamen ut totalis causa, sed ut aliquid ibi faciens, tunc non esset glossanda auctoritas, quod movet, scilicet metaphorice, et tunc auctoritas esset pro me, vel sustinendo et dicendo quod appetibile movet appetitum tantum metaphorice, tunc debet intelligi, quod sicut appetibile movet appetitum metaphorice, ita appetitus sic motus movet effective membra ad exequendum, ut acquiratur illud appetibile. Et cum dicitur, aequivocaret de movente, hoc nihil valet, quia non oportet quod omnia ordinata secundum rationem causandi, sint ordinata in uno genere causae. Causa enim efficiens ordinatur ad finalem, quae est causa alterius generis, quae movet metaphorice. Unde potest dici, quod Aristoteles assignat ibi ordinem causarum qualitercumque moventium. Et non est mirandum si glossatur auctoritas Aristotelis sic, quando auctoritas una dignior et superior, scilicet Scripturae, glossatur mirabilius, utpote quod una pars illius auctoritatis refertur ad quemlibet Sanctum, et altera solum ad Christum, quae tamen videtur apparentius loqui de uno et eodem, sicut ista, Eccl. 31. Qui potuit transgredi et non est transgressus: qui potuit transgredi, ad quemlibet Sanctum refertur, et non est transgressus, ad solum Christum.
Ad aliud concedo, quod voluntas est potentia activa. Et cum dicitur, quod potentia activa est principium transmutandi aliud, inquantum aliud, dicitur quod ibi datur definitio potentiae factivae, et concedo quod idem non potest facere seipsum.
Sed dico aliter (e), quod Aristo teles in quinto et nono Metaph. ubi hoc dicit, ponit exemplum de medico qui sanat seipsum, qui tamen non est aliud a seipso, sed inquantum medicus est sanans, est aliud a seipso inquantum sanatur: sanatur enim inquantum infirmus, non inquantum medicus. Sic dico in proposito, quod voluntas inquantum potentia activa, quae potest elicere suam volitionem, est alia formalis ratio a potentia vel ratione recipiendi suam volitionem ipsam perficientem. Unde ly inquantum aliud reduplicat formalem rationem aliam, solum quando movens et motum sunt indistincta subjecto, sed quando sunt distincta subjecto, replicat rem aliam, et rationem aliam.
Ad aliud dico (f), quod accidens per accidens non nisi a principiis intrinsecis alicujus entis oritur: cum enim causare tale accidens per accidens, puta volitionem, nullam perfectionem tollat a causante, vel imperfectionem ponat in recipiente, quia potius ipsum perficit, concedendum est quod talis forma perfecta, puta voluntas, possit causare in se volitionem, quae scilicet est tale accidens per accidens. Item oportet ponere quod tale accidens per accidens, cujusmodi est volitio, ab aliquo procedat; nec potest poni (ut probatum est supra) quod procedat nisi ab illo, quod contingenter se habet ad illud ; ideo illud non valet.
Ad aliud de potentia contradictionis, quod est in potentia contradictionis ad aliqua, non se determinat ad unum illorum, dico quod aliqua est forma in potentia contradictionis, ut scientia, quae est contrariorum, et ista non potest se determinare, quia est diminuta et imperfecta quantum ad hoc, et respicit utrumque contrariorum. Unde Aristoteles text. 3. et 10. vult quod si ex se, sine alio determinante, procederet ad actum, simul produceret contraria. Alia est forma in potentia indeterminata, perfecta tamen, et non diminuta objecto sibi praesentato, cujusmodi est voluntas, et ista potest se determinare, et etiam alia. Unde Aristoteles nono Metaph. quia dixerat, quod scientia est contrariorum, et tamen ad nullum illorum potest se determinare, ideo subdit determinati vum : Hoc autem dico appetitum vel
prohaeresim. Potentia igitur rationalis perfecta, cujusmodi est voluntas, quamvis sif contradictoriorum, poterit determinare se objecto praesente, ad unum illorum.