IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Dico ergo ad quaestionem. Hic Doctor vult expresse quod nihil aliud a voluntate sit causa totalis ipsius volitionis, sed non negat expresse quin aliquid aliud possit esse causa partialis, et probat quod voluntas est causa volitionis saltem partialis. Ubi aliqua sunt declaranda, quia quando dicit de causa determinata ad unum effectum, accipit causam determinatam ad unum effectum contradictorie, sicut calor est sic causa determinata ad calefaciendum, quod praesente calefactibili non potest non calefacere ; et quando dicit de causa indeterminata, debet accipi indeterminata contradictorie, ita quod talis causa, stante etiam optima dispositione objecti, potest agere in illud, et non agere ; et haec est sola voluntas, quia praesente objecto potest velle illud et non velle, quod est suum contradictorium ; ideo dicit Doctor, si est indeterminata ad opposita contradictoria, aut potest se determinare ad unum illorum contingenter, ita quod si in facultate sua posse illud vel posse aliud, ad utrumque enim simul non potest se determinare, quod enim aliqua voluntas in eo instanti, simul velit Franciscum esse quo non vult Franciscum esse impossibile, ut probat Doctor in primo, dist. 39. Si dicas, quod non potest se determinare ad unam illorum, sed aliud determinat ipsam, ergo vel necessario vel contingenter. Dices, ista indeterminatio, id est, quod si intellectus repraesentat voluntati hominem risibilem esse diligibilem, quod talis intellectio est causa dilectionis illius. Si vero repraesentat hominem risibilem non esse diligibilem, quod talis intellectio est causa alterius oppositae, puta non dilectionis vel odii, ita quod talis determinatio est ex alia et alia intellectione objecti.
(b) Contra. Dicit Doctor quod et si intellectus per verum syllogismum ostendit vel concludit hominem risibilem esse diligibilem, et posito quod cognitio illius conclusionis sit causa talis volitionis, intellectus tamen oppositum illius, quod est hominem risibilem esse diligibilem, non potest concludere nisi per syllogismum falsigraphum, et hoc non potest esse nisi talis intellectus decipiatur ; sed non est credibile quod intellectus, maxime nudus, ut animae separatae vel Angeli, sic decipiatur, et posito quod omnis intellectus creatus deciperetur, intellectus tamen divinus non decipitur.
(c) Dico, quod intellectus. Hic Doctor exponit dictum Philosophi, sed diffusius in primo dist. 2. parte 2. Dicit ergo hic, quod si accipiatur intellectus per se, ut est quaedam potentia operativa distincta a voluntate, quod bene tunc agit per modum naturae, quia praesente objecto non potest non causare intellectionem illius; si vero accipiatur secundum quod est potentia practica respectu agibilis extra, dicit quod proprie non agit per modum naturae, quod sic expono, nam in d. 24 hujus secundi expositum est, quod cognitio proprie practica est cognitio medii ordinati ad finem, quem voluntas vult assequi, ita quod est cognitio medii conclusi per syllogismum practicum, cujus praemissae sumuntur a fine; quia ergo voluntas appetit talem finem, ideo imperat cognitionem medii necessarii, et sic talis cognitio producta ab intellectu per imperium voluntatis potest dici libere producta, participative tamen. Hoc modo intellectus ut est potentia sic practica, potest dici agere non per modum naturae. Si etiam loquamur de intellectu perfectissime practico, qui non tantum cognitionem includit alicujus medii, sed etiam volitionem, ut exposui loco praeallegato, patet tunc quod includit voluntatem agere mere libere. Si ergo intelligatur sic, quod intellectus per suam intellectionem dicatur causa partialis volitionis, et ipsa voluntas alia causa partialis, tunc ratione voluntatis concurrentis potest dici agens a proposito. Vel si quarto dicatur, quia Aristoteles parum agit de voluntate, quod quando dividit naturam contra intellectum, accipit intellectum pro voluntate, ut est pars suo modo animae intellectivae. Vel si quinto accipitur sic, quia sic voluntas utitur habitu quem habet, tota operatio procedens a voluntate et habitu dicitur contingenter producta, licet habitus concurrat de necessitate, ut patet a Doctore in primo, dist. 17. sic voluntas utitur intellectu vel specie intelligibili circa aliud et aliud objectum, ut patet a Doctore in hoc?secundo, dist. 9. et sic accipitur intellectus ut distinguitur contra, naturam inquantum est in potestate voluntatis potentis ipsum intellectum firmare in cognitione objecti cogniti, vel avertere ab illo, et firmare ipsum in alia cognitione, ut clarius patet a Doctore infra, d. 42. Vel ultimo potest dici. quod ex hoc distinguit naturam contra intellectum sive contra agens a proposito ; nam agens a proposito duo includit, scilicet cognitionem agendorum et actionem illorum, et licet actio principaliter sit a voluntate, quae imperat potentiis sensitivis et organicis, tamen quia non posset recte imperare ipsis, nisi praecederet recta cognitio, quae dirigit voluntatem ad recte volendum et imperandum, ideo Aristoteles nominat ipsum intellectum, cujus principaliter est. dirigeret tamen includit semper voluntatem. Quilibet istorum modorum est sufficiens ad mentem Aristotelis.
Nunc Doctor respondet ad argumenta principalia. Et primo arguit. Dicit enim Aristoteles quod appetibile est movens non motum, appetitus movens ut motum, et tertio motum non movens. Exemplum : Sanitas corporalis est appetibilis a voluntate. Dicit Aristoteles quod appetibile movet voluntatem, et non movetur a voluntate, ideo movens non motum; voluntas enim nihil causat in appetibili, voluntas vero est movens mota: mota est enim ab appetibili et movet potentias organicas ad se, quando appetit illud appetibile, puta sanitatem ; potentiae vero organicae sunt tantum motae a voluntate per imperium voluntatis ad prosequendum ipsum appetibile per media ordinata, et sic patet quod Aristoteles vult quod appetibile moveat voluntatem, quod non contingit nisi causando aliquid in voluntate, et nihil causat nisi volitionem illius appetibilis.
(d) Ad primum principale. Nunc Doctor respondet ad argumentum, primo dicit sustinendo quod objectum cognitum sit causa partialis volitionis, quod auctoritas Aristotelis sic debet intelligi, quod appetibile extra tantum movet partialiter, id est, est causa partialis volitionis, quod est rationabilius. Expono Aristotelem, quia appetibile movet tantum ut finis, et sic movet Metaphorice, nam sanitas cognita ab intellectu movet voluntatem tantum Metaphorice, quia inquantum amata et desiderata, et sic voluntas amans illam et desiderans tanquam finem movet potentias organicas ad prosecutionem illius per media debita.
(e) Sed dico aliter, etc. Hic Doctor dat aliam responsionem de potentia activa, quia cum dicit, quod potentia activa dicit aliud inquantum aliud, si ly inquantum
aliud reduplicat aliam et aliam rationem formalem, idem potest agere in semetipso, quia est alia forma vel ratio voluntatis ut agit, et alia inquantum patitur, nam ut agit est in actu virtuali; ut vero patitur est in potentia formali, aut reduplicat aliam et aliam rem sub alia et alia ratione, et tunc idem non potest agere in seipsum, Licet haec responsio satis sit bona, tamen prima magis placet. Doctor enim in primo, dist. 2. part. 2. quaest. 3. expresse exponit Aristotelem de potentia activa, quod respiciat aliud in natura. Ibi igitur loquitur de potentia propriissime sumpta, quae est idem, quod potentia factiva propriissime sumpta ; hic vero loquitur de potentia activa sive factiva large.
(f) Ad aliud dico, quod accidens per accidens, etc. Haec littera ponderanda est, quia si Doctor intelligit quod accidens per accidens universaliter de omni accidente receptibili ab aliquo subjecto, quod egrediatur a principiis illius subjecti, a principiis dico, quae sunt rationes formales recipiendi, sic verum est, quod omne per accidens receptum in aliquo subjecto praesupponit aliquid in illo subjecto, quod est ratio formalis recipiendi illud. Si vero intelligatur, quod egrediatur a principiis subjecti effective, hoc non est verum de quolibet accidente, nam multa sunt accidentia quae causantur ab extrinseco, et multa sunt quae effective producuntur a tali subjecto, ut patet de quantitate quae effective causatur a substantia cujus est, vel calore in igne, qui effective causatur ab igne, et de intellectione causata effective ab intellectu. Dico tamen quod aliquod accidens egredi a principiis subjecti potest intelligi dupliciter. Uno modo, quod egrediatur a principiis speciei sive specificis, et sic accidens per accidens non egreditur ab illis proprie, sed bene proprie passiones quae insunt subjecto per se secundo modo, et tales passiones non dicuntur accidentia per accidens. Alio modo, ut egreditur a principiis individui, et sic multa accidentia, possunt egredi a principiis effective, puta volitio, intellectio, calor in igne, etc. Si dicatur calor in igne, nonne effective causatur a substantia ignis, ita quod substantia illa est ratio formalis causandi, et ut est talis ratio causandi praescindit a singularitate ? Similiter iila substantia est ratio formalis producendi propriam passionem. Dico, quod propria passio sic oritur a principiis speciei in communi, etiam abstractis ab omni singularitate, quia talis causatio est tantum Metaphorica, ut exposui in alio opere meo. Calor autem bene egreditur a substantia ignis tanquam a ratione formali, ut etiam potest patere a Doctore in quarto in materia de Eucharistia, sed illa substantia ignis, ut praescindit a singularitate et ab existentia, est tantum causa in potentia remota, sed ut singularis est, et actu existens potest esse causa in potentia propinqua.