IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(Textus Magistri Sententiarum.)
De gratia operante et cooperante. Haec est gratia operans et cooperans ;operans enim gratia praeparat hominis voluntatem, ut velit bonum, gratia cooperans, adjuvat, ne frustra velit. Unde Augustinus in libro de gratia et libero arbitrio : " Cooperardo Deus in nobis perficit quod operando incipit, quia ipse, ut velimus, operatur incipiens, qui volentibus cooperatur perficiens. Ut ergo velimus, operatur: cum autem volumus, et sic volumus, ut perficiamus, nobis cooperatur, tamen sine illo vel operante, ut velimus, vel cooperante, cum volumus, ad bona pietatis opera nihil valemus. " Ecce his verbis satis aperitur, quae sit operans gratia, et quae cooperans. Ope--ans enim gratia est quae praevenit voluntatem bonam; ea enim liberaur et praeparatur hominis volunas, ut sit bona bonumque efficajiter velit. Cooperans vero gratia voluntatem jam bonam sequitur adjuvando. Unde Augustinus contra Julianum haereticum, qui bonam voluntatem ex libero arbitrio tantum esse dicebat, atque hominem per liberum arbitrium posse bonum velle et operari sine gratia asserebat, ait: Apertam de commendatione gratiae Apostolus sententiam protulit, cum ait: Non est
volentis neque currentis, sed Dei miserentis : " Hoc si attenderes, Juliane, non extenderes contra gratiam merita voluntatis humanae. Non enim ideo miseretur Deus alicujus, quia voluit et cucurrit: sed ideo voluit et cucurrit, quia misertus est Deus. Paratur enim voluntas hominis a Deo, et a Domino gressus hominis diriguntur. Ideoque congrue ait: Non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei,- non quia hoc sine voluntate nostra agatur, sed quia voluntas nostra boni agit, nisi divinitus adjuvetur. " Unde alibi: " Apostolus ait: Non autem ego, sed gratia Dei mecum. Non ideo dicit, quia nihil boni agebat, sed quia nihil boni ageret, si illa non adjuvaret. " His testimoniis aperte insinuatur, quia voluntas hominis gratia Dei praevenitur atque praeparatur, ut fiat bona, non ut fiat voluntas, quia et ante gratiam voluntas erat, sed non erat bona et recta voluntas.
Quid sit voluntas. Voluntatem ipsam Augustinus in libro de duabus animabus ita definit: "Voluntas est animi motus, cogente nullo, ad aliquid non admittendum, vel adipiscendum. " Haec autem, ut non admittat malum et adispiscatur bonum, praevenitur et praeparatur Dei gratia. Unde Apostolus gratiam praevenientem et subsequentem commendans, id est, operantem et cooperantem, vigilanter dixit: Non est volentis neque currentis, sed Dei miserentis ; et non e converso, non est miserentis Dei, sed volentis et currentis. Nam si, ut quibusdam placuit, quod dictum est ita accipiatur: Non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei, tanquam diceretur: non sufficit sola voluntas hominis, si non sit etiam misericordia Deu contra dicitur, non sufficit etiam misericordia Dei, si non sit voluntas hominis. Ac per hoc, si recte dictum est illud, quia id voluntas hominis sola non implet, cur non etiam a contrario recte dicitur: non miserentis est Dei, sed volentis est hominis, cum id misericordia Dei sola non impleat? Homo enim credere vel sperare non poterit, nisi velit, nec pervenire ad palmam, nisi voluntate currat. Restat ergo, ut ideo ita recte dictum intelligatur, ut totum detur Deo, qui hominis voluntatem bonam praevenit et praeparat adjuvandam et adjuvat praeparatam, nolentem praevenit, ut velit, volentem subsequitur, ne frustra velit. " Ecce his verbis et aliis praemissis evidenter traditur, quia voluntas hominis praeparatur et praevenitur gratia Dei, ut velit bonum, et adjuvatur, ne frustra velit.
Quod bona voluntas comitatur gratiam.
Itaque bona voluntas comitatur gratiam, non gratia voluntatem. Unde Augustinus ad Bonifacium Papam scribens contra Pelagianos inquit: "Cum fides impetrat justificationem, sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei, non gratiam Dei aliquid meriti praecedit humani. sed ipsa meretur augeri, ut aucta mereatur et perfici, voluntate comitante, non ducente, pedissequa, non praevia. " Ecce hic expresse habes, quod gratia praevenit bonae voluntatis meritum, et ipsa bona voluntas pedissequa est gratiae, non praevia.
Quae sit gratia voluntatem praeveniens, scilicet fides cum dilectione.
Et si diligenter intendas, nihilominus tibi monstratur, quae sit ipsa gratia voluntatem praeveniens et praeparans, scilicet fides cum dilectione. Ideoque Augustinus in eodem, tractans quomodo justificati sumus ex fide,et tamen gratis, ( utrumque enim dicit Apostolus, qui dicit: Justificati ex fide, alibi ait : Justificati gratis per gratiam), hoc, inquit ideo dixit, " ne fides ipsa superba sit, ne dicat sibi: si ex fide justificati, quomodo gratis? Quod enim fides meretur, cur non potius -redditur, quam donatur? Non dicat ista homo fidelis,.quia cum dixerit : habeo fidem, ut merear justificationem, respondetur ei: Quid habes, quod non accepisti? Fides enim, qua justificatus es, gratis tibi data est. Hic aperte ostenditur quod fides est causa justificationis, et ipsa est gratia et beneficium, quo hominis praevenitur voluntas et praeparatur. Unde Augustinus in primo libro Retract. " Voluntas est, qua et peccatur et recte vivitur. Voluntas vero ipsa nisi Dei gratia liberetur a servitute, qua peccati serva facta est, et ut vitia superet adjuvetur; recte pieque vivi a mortalibus non potest, et hoc beneficium, quo liberatur, nisi eam praeveniret, jam meritis daretur et non esset gratia, quae utique gratis datur. " Praevenitur ergo bona hominis voluntas illo gratiae beneficio, quo liberatur et praeparatur. Et illud beneficium recte fides Christi intelligitur, sicut Augustinus in Enchiridio, evidenter ostendit dicens : " Ipsum arbitrium liberandum est post illam ruinam a servitute peccati. Nec omnino per seipsum, sed per solam Dei gratiam, quae in fide Christi posita est, liberatur, ut voluntas ipsa praeparetur. " Ecce aperte dicit, gratiam, per quam liberatur arbitrium et praeparatur voluntas positam esse in fide Christi. " Fides enim Christi, ut in eodem ait, impetrat quod lex imperat."
Quod bona voluntas,quae praevenitur gracia, quaedam Dei dona praevenit.
Ipsa tamen eadem voluntas quaedam gratiae dona praevenit. Unde Augustinus in Enchiridio: " Praecedit bona voluntas hominis multa Dei dona, sed non omnia: quae autem non praecedit ipsa, in eis est et ipsa juvat: nam utrumque legitur in sanctis eloquiis : Et misericordia ejus praeveniet me, et misericordia Dei subsequetur me. Nolentem quippe praevenit, ut velit: volentem subsequitur, ne frustra velit. Cur enim admonemur orare pro inimicis nostris nolentibus pie vivere. nisi ut Deus in eis operetur et velle? Itemque, cur admonemur petere, ut accipiamus, nisi ut ab illo fiat quod volumus, a quo factum est, ut velimus? Unde Apostolus ait : Non est volentis neque currentis, sed Dei miserentis. " Ex his apparet, quod bona hominis voluntas quaedam dona Dei praevenit, quia eam comitatur gratia adjuvans: et quibusdam praevenitur, quia eam praevenit gratia operans, scilicet fides cum charitate.
Quae praedictis videantur adversari, scilicet quod videtur dici fidem esse ex voluntate.
Non est tamen ignorandum, quod alibi Augustinus significare videtur, quod ex voluntate sit fides, de illo verbo Apostoli : Corde creditur ad justitiam, ita super Joannem tractans ; " Ideo non simpliciter Apostolus ait creditur, sed corde creditur, quia caetera potest homo nolens, credere non nisi volens: intrare ecclesiam et accedere ad altare potest nolens, sed non credere^ Item super Genesim, ubi Laban et Bathuel dixerunt: Vocemus puellam et quaeramus ejus voluntatem, dicit expositor (in glossa interlineari): quia fides est voluntatis, non necessitatis " Ad quod respondentes dicimus, non haec ita accipienda ; fore, ut ex voluntate hominis fides intelligatur provenire, cum ipsa sit proprie Det donum, ut ait Apostolus, et ex ea bona hominis merita incipiant. Per hanc enim, ut ait Augustinus super Psalm. 66. Justificatur impius, id est, fit de impio pius, ut deinde ipsa fides incipiat per dilectionem operari, unde omnia bona merita incipiunt." Sed potius haec ideo ita dicta sunt, quia non est fides, nisi in eo qui vult credere, cujus bonam voluntatem fides praevenit, non tempore, sed causa et natura. Unde Augustinus supra congruenter dixit, quod bona voluntas in eis donis est, quae non praecedit, et ipsa juvat: quia ea juvat quibus praevenitur, dum eis consentit ad effectum boni, et in eis est, quia tempore ab eis non praeceditur.
Quaedam adhuc addit quae graviorem faciunt quaestionem, scilicet quod cogitatio boni praecedit fidem.
Caeterum hanc quaestionem magis acuunt et urgent verba Augustini, quibus in libro de praedestinatione Sanctorum utitur, pertractans illud verbum Apostoli :" Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis. Attendant, inquit, hic et verba ista perpendant. qui putant ex nobis esse fidei caeplum, et ex Deo esse fidei supplementum. Commendans enim istam gratiam, quae non datur secundum aliqua merita, sed efficit omnia bona merita, inquit: Non quod sufficientes simus cogitare aliquid boni, scilicet ex nobis. Quis autem non videat. prius esse cogitare quam credere? Nullus quippe credit aliquid, nisi prius cogitaverit, esse credendum. Si ergo cogitare bonum, non est ex nobis, ut hic Apostolus tradit nec credere, quamquam et ipsum credere nihil est aliud quam cum assensione mentis cogitare." Hic videtur insi-- nuare, quod cogitatio bona praecedat fidem, et ita bona voluntas praeveniat fidem, non praeveniatur; quod praedictis adversari videtur. Ad hoc autem dicimus, quod aliquando cogitatio bona sive voluntas praevenit fidem, sed non est illa bona voluntas, vel cogitatio, qua recte vivitur. Illa enim sine fide et charitate non est. Nam ut ait Augustinus ad Anastasium, " sine spiritu non est voluntas hominis libera, cum cupiditatibus vincatur, non est libera ad bonum, nisi liberata fuerit." Non autem liberatur nisi per Spiritum sanctum diffundatur charitas in cordibus. Non est libera voluntas, nisi eam liberet gratia per legem fidei, id est, non est libera, sine fide operante per dilectionem ; et illa sufficienter et vere bona est. " Non est enim fructus bonus, qui de charitatis radice non surgit. Si vero adsit fides operans per dilectionem, fit delectatio boni."
De illa cogitatione boni,quae praecedit fidem, plene disseritur.
Illa autem cogitatio sive voluntas, quae fidem et charitatem aliasque justificationes praecedit,non sufficit ad salutem, nec recte ea vivitur. Hac voluntate concupiscitur illa bona voluntas, quae est magnum bonum, ista vero non. Alia est ergo illa voluntas sive cogitatio, alia ista.
Quod intellectus et cogitationem boni et delectationem praevenit.
Et sicut illa istam praecedit, ita illam praevenit intellectus. Unde Augustinus ista distinguens super illum locum Psalmi, 118. Concupivit
anima mea desiderare justificationes, ait: Concupivit desiderare, inquit, non desideravi. Videmus enim ratione nonnunquam, quam utiles sint justificationes Dei; sed infirmitate praediti, aliquando non desideramus. Praevolat ergo intellectus, sequitur tardus aut nullus affectus ; scimus bonum, nec delectat agere, et cupimus, ut delectet. Sic iste olim desiderare concupiscebat quaebona esse cernebat, cupiens eorum habere delectationem, quorum potuit videre rationem. Ostendit itaque, quibus quasi gradibus ad eas perveniatur: prius enim est, ut videantur, quam sint utiles et honestae ; deinde, ut earum desiderium concupiscatur ; postremo, ut, proficiente gratia, delectet earum operatio, quarum sola ratio delectabat. " Attende hunc ordinem gratiarum quem hic distincte assignat Augustinus, qualiter scilicet intellectus bonorum praecedit concupiscentiam eorumdem, et ipsa concupiscentia delectationem, quae fit perfidem et charitatem ; qua habita, vere bona est voluntas, qua recte vivitur, ipsaque fidei comes est, non praevia.
An per liberum arbitrium operetur homo bonum sine gratia. Qui verba Augustini praemissa secundum hanc distinctionem considerat, nullam ibi repugnantiam fore animadvertit, non ignorans, etiam ante gratiam praevenientem et operantem, qua voluntas bona praeparatur in homine, praecedere quaedam bona ex Dei gratia et libero arbitrio, quaedam etiam ex solo libero arbitrio, quibus tamen vitam non meretur nec gratiam qua justificatur. " Illius enim gratiae percipiendae, quae voluntatem hominis sanat, ut sanata legem impleat, nulla merita praecedunt." Ipsa est enim, qua justificatus impius, id est, fit justus, qui prius erat impius: " meritis autem impii non gratia, sed paena debetur , nec ista esset gratia, si non daretur gratuita. " Datur autem gratuita, quia nil ante boni feceramus unde hoc mereremur. Non negamus tamen, multa ante hanc gratiam et praeter hanc gratiam ab homine fieri bona per liberum arbitrium, ut tradit Augustinus in responsionibus contra Pelagianos, ubi dicit,homines per liberum arbitrium agros colere, domos aedificare et alia plura bona facere sine gratia cooperante.
Utrum una eademque sit gratia, qua dicitur operans et cooperans.
Hic considerandum est, cum praedictum sit, per gratiam operantem et praevenientem voluntatem hominis liberari ac praeparari, ut bonum velit, et per gratiam cooperantem et subsequentem adjuvari, ne frustra velit; utrum una et eadem sit gratia, id est, unum munus gratis datum, quod operetur et cooperetur ; an diversa, alterum operans, et alterum cooperans ? Quibusdam non irrationabiliter videtur, quod una et eadem sit gratia, idem donum, eadem virtus, quae operatur et cooperatur, sed propter diversos ejus effectus, et dicitur operam et cooperans. Operans enim dicitur, inquantum liberat et praeparat voluntatem hominis, ut bonum velit; cooperans, inquantum eamdem adjuvat, ne frustra velit, scilicet ut opus faciat bonum. Ipsa enim gratia non est otiosa, sed meretur augeri, ut aucta mereatur et perfici.
Quid sit ipsa gratia, et quomodo meretur augeri quaeritur.
Si vero quaeritur, quomodo ipsa gratia praeveniens mereatur augea ri et perfici, cum nullum meritum sit absque libero arbitrio ; et quid sit ipsa gratia, an virtus an non ; et si virtus, an actus vel non: ut hoc aperte insinuari valeat, praemittendum est, tria esse genera bonorum.
De tribus generibus bonorum.
Alia namque sunt magna, alia minima, alia media, ut Augustinus aitin primo libro Retract. " Virtutes, inquit, quibus recte vivitur, magna bona sunt.Species autem quorumlibet corporum, sine quibus recte vivi potest, minima bona sunt. Potentiae vero animi, sine quibus recte vivi r.on potest, media bona sunt. Item, virtutibus nemo male utitur ; caeteris autem bonis,id est, mediis et minimis, non solum bene, sed etiam male quisque uti potest: et ideo virtute nemo male utitur, quia opus virtutis est bonus usus istorum, quibus etiam non bene uti possumus ; nemo autem bene utendo male utitur. Non solum autem magna, sed etiam media et minima bona esse praestitit bonitas
Dei. " Ecce habes tria genera boiorum distincta.
In quibus bonis sit liberum arbitrium.
Quaeritur autem, in quibus bonis contineatur liberum arbitrium. De hoc Augustinus in primo lib. Retract. ita ait: "In mediis quidem bonis invenitur liberum voluntatis arbitrium, quia et male illo uti possumus, sed tamen tale est, ut sine illo recte vivere nequeamus. Bonus autem usus ejus, jam virtus est,quae in magnis reperitur bonis, quibus male uti nullus potest. Et quia bona et magna et media et minima ex Deo sunt, sequitur, ut ex Deo sit etiam bonus usus liberae voluntatis, qui virtus est et in magnis numeratur bonis. " Attende diligenter quae dicta sunt,et confer in unum: sic enim aperietur quod supra quaerebatur. Dixit equidem, opus virtutis esse bonum usum illorum bonorum, quibus etiam non bene uti possumus, id est, mediorum, in quibus posuit liberum arbitrium, cujus quoque bonum usum dixit esse virtutem. Quod si est, non est ergo opus virtutis, quod supra dixit, quia aliud est virtus, aliud opus ejus.