IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Utrum gratia sit in essentia animae vel in potentia ?
Alensis 3. p. q. 69. memb. 2. et q. 70. m. 1. fin. D. Thom. 1. 2. q. 110. art. 4, et de vnnt. q. 27. art. 6. D. Bonav. hic art. 1. 2. quaest. 5. Richard. art. 2. quaest. 4. Durand. q. 2. Gabr.
quaest. 1. Henr. quodl. 13. quaest. 12. Vasq. 1. 2. d. 198. cap. 3.
Circa distinctionem vigesimam sextam, in qua Magister agit de adjutoriis gratuitis, quae habuerunt primi parentes ad resistendum malo Angelo, quaeritur unum: Utrum gratia sit in essentia animae vel in potentia? Quod in essentia, probo, quia essentia prius exit a Deo quam potentia; igitur prius reducitur in Deum. Consequentia probatur, tum per Dionysium, quia res reducuntur in Deum eo modo quo exeunt a Deo: tum quia sicut quaelibet creatura habet Deum pro primo efficiente, ita et pro ultimo fine.
Praeterea, essentia est indeterminatior quam potentia ; igitur magis indiget determinari quam potentia: sed gratia ponitur tanquam formaliter determinans animam indeterminatam, ergo, etc.
Praeterea, gratia semper est in actu suo, potentia non; ergo non est in potentia. Prima propositio probatur, quia actus gratiae est gratificare, sed gratia semper gratificat. Consequentia probatur,quia habitus non potest semper esse in suo actu, nisi illud cujus est, sit in actu.
Item, acceptatio essentiae sufficit ad acceptationem potentiae, et non e converso; ergo gratia, quae est principium acceptandi, debet poni per se in essentia. Probatio antecedentis, Gen. 4. Respexit Deus ad Abel et ad munera ejus.
Praeterea, cum essentia sit prior essentialiter in esse ipsa potentia, igitur similiter in acceptatione.
Praeterea, forma determinans ad agendum, magis debet poni in principali agente quam in instrumento ; essentia est principale agens, et potentia sicut instrumentale, secundum Anselmum de Concord. c. 19; ergo, etc.
Praeterea, correspondentia debet esse imaginis recreatae ad imaginem creatam: imago creata requirit unitatem essentiae et trinitatem potentiarum; ergo et illud quod recreatur, requirit unitatem gratiae perficientem essentiam, et trinitatem virtualiter perficientem potentiam.
Oppositum, gratia est aliqua forma in anima secundum quod probatur dist. 17. primi lib. sed non est passio vel potentia: ergo habitus, secundum illam divisionem Philosophi 2. Ethic. c. 5. omnis autem habitus est in potentia voluntatis: igitur, etc.
Item, eadem est gratia operans et cooperans; sed cooperans est in potentia voluntatis, igitur, etc.