In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Opinio Henrici et D. Thomae gratiam ita se habere ad tres virtutes Theologicas, sicut tamen naturale ad acquisitas, vel sicut anima ad suas potentias, quibus est idem. Refutatur primo, quia sic non daretur fides informis. Secundo, ex Henrico manerent illae tres virtutes in patria.
Opinio fuit hic (a) aliquando, gratia est quoddam lumen supernaturale, se habens ad virtutes Theologicas, sicut lumen naturale ad virtutes acquisitas, sicut anima ponitur idem suis potentiis; vel ergo gratia esset radix earum, vel illae tres perficerent in ordine ad lumen supernaturale, quod est gratia, sicut virtutes acquisitae perficiunt in ordine ad lumen naturale.
Sed ex hoc sequeretur (b) quod fides non posset manere informis, quia non posset perficere, non manente illo lumine in ordine ad quod perficit, sicut nec virtus acquisita potest manere virtus, non manente habitudine ejus naturali ad illud quod respicit, ut ad lumen quod est prudentia.
Et si dicatur, quod est assignare gradus in gratia, et secundum gradum inferiorem est fides et spes, et secundum gradum superiorem meretur nomen charitatis, et ita inferior potest manere sine superiori, et hoc modo fides et spes manent sine charitate ; contra hoc, eadem essentia non potest ita diversimode perficere potentias animae. Secundo etiam videtur quod istae tres virtutes Theologicae essent in patria, manebit enim tunc perfecta gratia, et ita omnes virtutes secundum illam opinionem.