In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(a) Opinio fuit. Dicit ista opinio quod sicut prudentia se habet ad virtutes acquisitas, sic gratia ad Theologicas. Nam prudentia est quoddam lumen in intellectu, ad quod omnes virtutes morales naturaliter acquisitae habent respectum ; et in hoc verum dicit, ut satis etiam potest patere a Doctore inprologo quaest. ultima, et dist. 17. primi et 7. dist. secundi et 40. dist. 14. quarti et 36. tertii et q. 14. quodlib. Nam omnis virtus moralis ex hoc dicitur virtus, quia conformiter elicitur dictamini recto, quod dictamen pertinet ad prudentiam, ex pluribus enim dictaminibus causatur habitus prudentiae in intellectu, ut patet a Doctore in dist. 17. Sic dicunt, quod omnes virtutes Theologicae habent necessarium respectum ad ipsam gratiam tanquam ad lumen, ita quod istae tres virtutes Theologicae non possent dici virtutes, nisi per respectum ad gratiam, et sic istae tres virtutes perficiunt potentiam animae in ordine ad gratiam.
(b) Sed ex hoc sequeretur. Doctor supponit unum, scilicet, quod duplex est fides, scilicet informis, quae est anima sine gratia, et formata, quae semper est cum gratia. Si ergo fides habet necessarium respectum ad ipsam gratiam, tunc separata gratia ab ipsa anima, non esset ibi fides informis, virtus aliqua, imo nec simpliciter esset, quia fides in quocumque ponitur, semper ponitur quod fides.