IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Gratiam et charitatem esse unum eumdemque habitum, quia eosdem habent effectus, nec multiplicanda sunt entia sine necessitate. Et explicatur Magister in eo quod videtur 1. d. 17. negare habitum charitatis, quia forte negavit, distinctum a gratia, per quam Spiritus Sanctus inhabitat animam. Ita tenent Alens. 3. p. q. 3. m. 2. art. 4. Aibert. 2. d. 26. art. 3. Major q. 1. Gabriel. ibi Henric. quodl. 4. q. 10. Bassol. 2. d. 28. Pitigian. 3. d. 27. art. 11. Vasquez, Bellarm. Richard. Vega citati. Rada.2. tom. controver. 14. art. 1.
Ideo alia est opinio, quae dicit quod gratia formaliter est virtus, quae est charitas: et quaecumque excellentiae attribuuntur gratiae et charitati, et e converso ; utraque enim formaliter aequaliter dividit inter filios regni et perditionis, 15. de Civit. cap. 18. utraque est etiam forma virtutis, et neutra potest esse informis ; utraque etiam conjungit ultimo fini perfecta conjunctione, qualis potest esse in via; et si poneretur distincta, altera superflueret, quia reliqua sufficeret. Et secundum hoc potest teneri opinio Magistri, sicut tenebatur dist. 17. primi, quod Spiritus sanctus, non per alium habitum distinctum a charitate, movet voluntatem ad diligendum
Deum meritorie, et distinctum ab illo habitu quo animam inhabitat, qui est gratia, et ipsa est charitas: et eodem habitu quo Spiritus sanctus inhabitat animam, inclinatur voluntas in suum actum meritorium ; non sic autem eodem habitu quo Spiritus sanctus inhabitat, credit omnia et sperat, sed aliis habitibus imperfectis, quia actus istorum habituum requirunt imperfectionem.
Sed ex hoc videtur sequi distinctio inter gratiam et charitatem, quia charitas est perfectio simpliciter, alias enim non formaliter competeret Deo, qui secundum Joannem est charitas: gratia autem non est perfectio simpliciter, nec formaliter ponitur in Deo ; ergo, etc.
Respondeo, charitas dicitur, qua habens eam habet Deum charum, ita quod respicit Deum non in ratione diligentis, sed in ratione diligibilis: gratia est, qua Deus habet aliquem gratum, ita quod ipsa respicit Deum acceptantem sive diligentem, non autem dilectum: non autem dicitur gratia quodcumque propter quod Deus diligit, quia tunc essentia divina in Filio posset dici gratia, quia propter eam diligit Filium. Sed illud propter quod Deus acceptat habentem, ut dignum beatitudine, dignitate, quae est in correspondentia meriti ad praemium, illud dicitur gratia, et ita aliquam imperfectionem includit illud quod est gratia, quia talis dignitas aliquam imperfectionem ponit in digno, quia non est per se beatus.
Sic ergo possumus concedere, quod licet idem absolutum sit in anima, per quod anima diligit Deum ut objectum, et per quod acceptatur speciali acceptatione a Deo, et ordinatur ad beatitudinem, tamen alia et alia ratio est in isto absoluto, inquantum sic et sic respicit Deum: et una ratio prima, scilicet principalis, competit sibi inquantum est perfectio simpliciter ; alia competit sibi ut est perfectio limitata: et ita appropriate secundum primam est charitas, quoad secundam dicitur gratia, et ut sic omnis gratia est charitas, licet non e converso.
Sed nec tamen ista distinctio rationum, vel non convertibilitas concludit, quod ubi concurrunt in eadem anima gratia et charitas, quod sint distincta secundum formam. Sicut licet sapientia (c) sit perfectio simpliciter, et sapientia talis sit perfectio limitata, ubi tamen concurrunt, non sequitur quod haec ab illa sit forma distincta, vel quod sint distincta secundum formam, et tamen sunt distincta ab invicem formaliter: idem enim est, quod est in intellectu meo scientia, et quod est acquisitum per doctrinam, et tamen in Deo est sapientia, et non aliquis talis habitus limitatus.
(d) Differunt etiam in ratione connotati, quia illud absolutum potest considerari ut est habenti principium operandi, et sic non dicit imperfectionem, et potest esse in Deo, et dicitur charitas. Potest etiam considerari ut objectum Dei est in me, prout Deus habet me gratum, et sic determinat objectum, et dicitur gratia, est tamen idem re.
Ad argumentum, dicendum quod virtutes acquisitae morales perficiunt in ordine ad quoddam lumen, quod potest dici prudentia, quae non perficit in ordine ad aliud lumen, nisi intellectus agentis, prudentia tamen est virtus; sic in proposito, virtutes supernaturales perficiunt in ordine ad virtutem, quae est charitas, et illa ulterius in ordine ad finem supernaturalem.