IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(c) Sicut licet sapientia sit perfectio simpliciter, etc. Quod dicit Doctor de sapientia, quae est perfectio simpliciter, et sapientia limitata, quod ubi concurrunt in eodem, non differunt secundum formas, licet differant formaliter, sic debet intelligi, quod sapientia ut est perfectio simpliciter, accipitur transcendenter, et est quoddam superius ad sapientiam creatam et increatam. Ut vero praedicatur de sapientia creata, tunc sapientia in me limitata, et sapientia quae est superius non differunt sicut duae formae ; patet, licet differant formaliter, non tamen proprie accipiendo formaliter, quia superior praedicatur quidditative de limitata,et univoce, ut potest elici a Doctore in primo, dist. 3. sed differunt sicut superius et inferius ; simpliciter enim est alia ratio sapientiae limitate, et sapientiae transcendenter sumptae sicut et animalis et hominis, quia non convertibiliter idem, et sic Doctor intulit. Sic dico etiam quando in eodem concurrunt gratia et charitas, nam idem absolutum quod dicitur gratia et charitas, secundum unum respectum potest dici charitas, et sic perfectio simpliciter, licet tamen limitata in nobis; et secundum alium respectum dicitur gratia, quae gratia semper dicit imperfectionem, et sic nullo modo potest dici perfectio simpliciter, nec limitata, nec illimitata, et ut sic concurrentes in eodem, ista est vera absolute, quod omnis gratia est charitas, et etiam e contra, loquendo semper de charitate creata. Si vero absolute loquamur, quia illud absolutum quod est gratia, semper includit istum duplicem respectum, scilicet ut ad Deum amatum, et ad Deum amantem sive acceptantem, dicimus absolute quod omnis gratia est charitas, quia omne absolutum quod est gratia, est etiam charitas, non autem e contra, quia haec est falsa : omnis charitas est gratia ; non enim omne absolutum quod est charitas, est gratia, quia absolutum, quod est in Deo, quod dicitur charitas, formaliter non potest dici gratia.
(d) Differunt etiam in ratione connotati, etc. Illud enim absolutum, quod est charitas potest dupliciter considerari, quia vel est ipsi habenti principium operandi, et ut sic, nullam includit imperfectionem, imo est perfectio simpliciter, quia illud quod est ratio formalis agendi alicui ex sua ratione formali nullam imperfectionem includit. Secundo, potest considerari ut objectum Dei est in me, prout Deus habet me graium, id est, quod si consideretur illud absolutum,ut est illud quo mediante, Deus me habet gratum, vel ut respicitur a Deo tanquam objectum, quo me acceptat vel me habet gratum, sic dicitur gratia.