IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(Textus Magistri Sententiarum.)
De haeresi Pelagiana. Id vero inconcusse et incunctanter teneamus, liberum arbitrium sine gratia praeveniente et adjuvante non sufficere ad justitiam et salutem obtinendam; nec meritis praecedentibus gratiam Dei advocari, sicut Pelagiana haeresis tradidit. Nam, ut ait Augustinus 1. lib. Retract. " Novi haeretici Pelagiani liberum sic asserunt voluntatis arbitrium, ut gratiae Dei non relinquant locum, quam secundum merita nostra dari asserunt ".
Quod Pelagiani dictis Augustini utuntur in testimonium sui erroris.
" Pelagianorum haeresis omnium recentissima a Pelagio Monacho exorta est. Hi Dei gratiae, qua praedestinati sumus, et qua merui mus de potestate tenebrarum erui, in tantum inimici sunt, ut sine hac credant hominem posse facere omnia divina mandata. Denique Pelagius a fratribus increpatus, quod nihiltribueret adjutorio gratiae Dei ad ejus mandata facienda ; non eam libero arbitrio praeponebat, sed infideli calliditate supponebat, dicens, ad hoc etiam dari hominibus, ut quae facere per liberum arbitrium jubentur, facilius possint implere per gratiam. Dicendo uti que facilius possint, voluit credi,
etiamsi difficilius, tamen posse homines sine gratia facere jussa divina. Illam vero gratiam Dei, sine qua nihil boni possumus facere, non esse dicunt nisi in libero arbitrio, quod nullis suis praecedentibus meritis ab illo accepit nostra natura, ipso ad hoc tantum juvante nos per suam legem atque doctrinam, ut discamus, quae facere et quae sperare debeamus: non autem ad hoc per donum Spiritus sancti, ut quae didicerimus esse facienda, faciamus. Ac per hoc divinitus nobis dari scientiam confitentur, qua ignorantia pellitur: charitatem autem negant divinitus dari, qua pie vivitur, ut scilicet sit donum Dei scientia, quae sine charitate inflat: et non sit donum Dei ipsa charitas, quae, ut scientia non inflet, aedificat. Destru unt etiam orationes, quas facit Ecclesia sive pro infidelibus et doctrinae Dei resistentibus, ut convertantur ad Deum, sive pro fidelibus, ut augeatur eis fides, et perseverent in ea. Haec quippe non ab ipso accipere, sed a seipsis homines habere contendunt, gratiam Dei, qua liberamur ab impietate, dicentes secundum merita nostra dari. Parvulos etiam sine ullo peccati originalis vinculo asserunt nasci. "
Hic ponit ea quibus suum confirmant errorem, verbis Augustini contra ipsum utentes.
Quod vero dicunt, sine gratia hominem per liberum arbitrium omnia jussa implere, hujusmodi inductionibus muniunt. Sir, inquiunt, non potest ea facere homo, quae jubentur, non est ei imputandum ad mortem, sicut tu ipse, Augustine, in libro de libero arbitrio asseris : " Quis, inquis, peccat in eo, quod nullo modo caveri potest? Peccatur autem: Caveri igitur potest. " Hoc testimonio Augustini Pelagius usus est, disputans adversus eum, imo adversus gratiam, sicut Augustinus in libro Retract. illud et alia hujusmodi retractans, commemorat, inquiens : In his atque hujusmodi verbis meis, quia gratia Dei commemorata non est, de qua tunc non agebatur, putant Pelagiani, suam nos tenuisse sententiam ; sed frustra hoc putant. Voluntas quippe est, qua peccatur et recte vivitur, quod his verbis egimus ; sed ipsa nisi Dei gratia liberetur et ut vitia superet, adjuvetur, recte a mortalibus vivi non potest. " Ecce aperte determinat, ex quo sensu illa dixerit, inimicos gratiae refellens.
Aliud testimonium Augustini ponit, quo Pelagius pro se utebatur.
Similiter et innitebatur Pela-
- gius verbis Augustini contra gra-
. tiam, qui in libro de duabus animabus
dicit: " Peccati, inquit, reum tenere quemquam, quia non iecit quod facere non potuit, summae iniquitatis et insaniae est. " His auditis, exiliit Pelagius dicens; Cur ergo parvuli et illi qui non habent gratiam, sine qua non possunt facere mandata divina, rei tenentur? Hoc autem qua occasione dixerit, in libr. retract. Pelagio respondens aperit. Id enim contra Manichaeos dixit, qui in homine duas naturas esse contendunt, unam bonam ex Deo, alteram malam ex gente tenebrarum, quae nunquam bona fuit, nec bonum velle potest; quod si esset, non videretur ei imputandum esse, si non bonum faceret.
Aliud quod videtur contradicere gratiae Dei addit.
Alibi etiam Augustinus dicit, quod huic gratiae contradicere videtur, qua justificamur. Ait enim in libro contra Adimantum, Manichaei discipulum : " Nisi quisque voluntatem suam mutaverit, bonum operari non potest quod in nostra potestate esse positum Dominus docet, ubi ait: Aut facile arborem bonam, aut fructus ejus bonos, etc. " Quod Augustinus in retract. " non esse contra gratiam Dei, quam praedicamus, ostendit: In potestate quippe hominis est mutare in melius voluntatem, sed ea potestas nulla est, nisi a Deo detur, de quo dictum est : Dedit eis potestatem filios Dei fieri. Cum enim hoc sit in potestate, quod cum volumus, faciamus, nihil tam in potestate, quam ipsa voluntas est, sed praeparatur a Domino voluntas; eo ergo modo dat potestatem. "
Aliud testimonium ejusdem, quod videtur adversum.
Sic etiam intelligendum est quod in eodem ait, scilicet in nostra potestate esse, ut vel inseri bonitate Dei, vel excidi ejus severitate mereamur: quia in potestate nostra non est, nisi quod nostram sequitur voluntatem, quae cum praeparatur a Domino, facile fit opus pietatis, etiam quod impossibile et difficile fuit.
Aliud testimonium.
In expositione quoque quarumdam propositionum epistolae ad Romanos quaedam Augustinus interserit, quae videntur huic doctrinae gratiae adversari. Ait enim : " Quod credimus nostrum est: quod autem bonum operamur illius est, qui credentibus dat Spiritum sanctum. " Et paulo post : " Nostrum est credere et velle: illius autem dare credentibus et volentibus facultatem bene operandi per Spiritum sanctum. " Quae qualiter intelligi debeant, Augustinus in lib. Retract. aperit dicens. " Verum est quidem, a Deo esse quod operamur bonum, sed eadem regula utriusque est, et volendi scilicet et faciendi: et utrumque ipsius est, quia ipse praeparat voluntatem, et utrumque nostrum est, quia non fit nisi volentibus nobis. " Illa itaque profecto non dixissem, si jam scirem, etiam ipsam fidem inter Spiritus sancti munera reperiri. "
Adhuc addit aliud quod videtur contrarium.
Illud etiam diligenter est inspiciendum, quod Augustinus in lib. . de Praedestinatione sanctorum ait, sci licet quod " posse habere fidem, sicut posse habere charitatem, naturae est hominum: habere autem fidem, sicut habere charitatem, gratiae est fidelium. " Quod non ita dictum est, tanquam ex libero arbitrio valeat haberi fides vel charitas, sed quia aptitudinem naturalem habet mens hominis ad credendum vel diligendum, quae Dei gratia praeventa credit et diligit, quod sine gratia non valet.
Testimonium Hieronymi adstruit, quid tenendum sit de gratia et libero arbitrio, ubi triplex haeresis inducitur, scilicet Joviniani, Manichaei et Pelagii.
Id ergo de gratia et libero arbitrio indubitanter teneamus, quod Hieronymus in explanatione fidei catholicae ad Damasum Papam, Joviniani et Manichaei et Pelagii errores collidens, docet: " Liberum, inquit, sic confitemur arbitrium, ut dicamus, nos semper indigere Dei auxilio: et tam illos errare, qui cum Manichaeo dicunt, hominem peccatum vitare non posse, quam illos, qui cum Joviniano asserunt, hominem non posse peccare. Uterque tollit arbitrii libertatem. Nos vero dicimus, hominem semper et peccare posse, et non peccare posse, ut semper nos liberi confiteamur esse arbitrii. Haec est fides, quam in catholica Ecclesia didicimus et quam semper tenuimus. "
(Finis textus Magistri.)