In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Utrum liberum arbitrium hominis sine gratia posset cavere peccatum mortale ? .
D. Thom. 1. 2. q. 109. art. 3. 4. et 8. et hic. q. 2. art. 1. D. Bonav. hic art. 1. q. 2. et 3. Marsil. Gapreol. hic. Henr. quodlib. 6. q. 11. Richard. hic art. 1. q. 1. et 3. Vega g. 13. de justificat. Soto l. 1. de nat. c. 22. Taperius ori. 7. Bellam. 5. de gralio et lib. arb. c. 5. et 7. Alvar. de auxil. disp. 54. Suarez 3. de auiti. c. 2. et 1. p. tr. 2. de praedest. l. 2. c. 9. uiaue ad 18. ubi optime disputat contra Vasp. 1. 2. d. 198. et 199. Greg. Arim. hic q. art. 1. Gabr. q. 1. Durand. q. 3.
Quaero circa distinctionem vigesimam octavam, in qua Magister agit de insufficientia liberi arbitrii sine gratia, et de errore Pelagii : Utrum liberum arbitrium hominis sine gratia posset cavere omne peccatum mortale? Quod sic, Apostolus ad Rom. 2. Gentes, quae legem, etc. ubi videtur Apostolus increpare Judaeos in hoc, quod gentes sine lege data servabant legem: ergo cavebant ab omni peccato, et tamen (ut videtur) non habuerunt gratiam.
Praeterea, Augustinus 3. de libero arbitr. Nullus peccat in eo quod vitare non potest ; aut igitur aliquis potest vitare peccatum sine gratia, aut non: si non, igitur non peccat: si sic, habeo propositum, ergo nullum peccatum est quod non possit vitari.
Item, Anselmus de libero arbit. Liberum arbitrium est potestas servandi rectitudinem propter se; ergo manente libero arbitrio manet potestas ejus.
Contra, in hoc videtur esse haeresis Pelagiana, quod liberum arbitrium sufficiat sine gratia.
Item, haec haeresis videtur potissime increpata ab Augustino de Rectitudine justitiae. Quaere.
Item,.Gregorius in Homil. Pecca tum quod paenitentia non deletur mox suo pondere ad aliud trahit; et idem in Moralibus lib. 25. cap. 10. super Job. 34. Conteret multos, etc.