IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Sententia communis, etsi varie explicata a variis, liberum arbitrium posse cavere ab omni peccato disjunctive, non tamen copulative. Contra hanc disputat Doctor, sed ejus rationes solum laedunt asserentes requiri ad praecepta implenda, justitiam vel inclinationem charitatis ; infert enim ut absurdum quod peccatores facientes opera praecepta secundum substantiam, peccarent mortaliter, supponens et arguens hominem in culpa manentem posse elicere aliqua opera bona moraliter, quod est commune DD. placitum, ut statim dicam.
Hic dicitur (a) quod propter verba Augustini, quae adducit contra Pelagianos, non potest caveri ab omni peccato sine gratia. Sed hoc diversimode ponitur. Uno modo, quod liberum arbitrium possit vitare singula peccata mortalia, non tamen omnia.
Exemplum ponitur de existente in vase perforato, quod licet possit quodlibet singulorum foraminum obstruere, non tamen omnia, dum enim unum obstruit, relinquitur aliud patens.
Alio modo dicitur, quod liberum arbitrium potest considerari tripliciter ; uno modo ante deliberationem et tempus deliberationis ; secundo modo post utrumque, scilicet deliberationem et ipsum tempus deliberationis: vel tertio modo, post tempus deliberationis elapsu m, non autem post deliberationem habitam. Primo modo ponitur non posse peccare mortaliter, sed venialiter. Secundo modo ponitur posse vitare omne peccatum mortale post deliberationem habitam. Tertio modo dicitur non posse cavere, si sit in peccato mortali, propter defectum intellectus, ante tempus deliberandi, propter quod non recte deliberabit, licet transeat tempus in quo haberi potuit deliberatio , et ita tenebitur, quia quando transit conveniens tempus deliberationi, si non tunc deliberet, est consensus interpretativus.
Contra hoc arguitur (b), et primo contra conclusionem, quia peccatum mortale non est nisi in transgrediendo praeceptum Dei: sed secundum * Hieronymum, qui dicit Deum praecepisse impossibilia, anathema sit.
Respondetur (c), quod existenti in peccato mortali possibile est servare praeceptum, non autem ut manet in peccato; sed possibile est ipsum praeparare et disponere se ad gratiam, qua data potest servare praeceptum, et ita si non praepararet se, illa impraeparati imputaretur sibi in peccatum, sicut exemplificat Anselmus de projiciente se in puteum.
Alia responsio (d), quod licet manens in peccato mortali posset servare praeceptum, quantum ad ejus explicationem, non tamen quantum ad intentionem mandantis, quia intentio sua est ut consequeretur finem per ipsum; non autem per illorum observationem consequitur aliquis finem, nisi observet illa ex charitate.
Contra (e) si Deus praecipiens intendebat quemlibet obligare ad servandum praeceptum ex charitate, ergo quicumque faciens opus praecepti, et non ex charitate, peccat mortaliter, et hoc tam de praecepto negativo (ad quod tenetur semper et pro semper, et si teneatur ad illud servandum ex charitate, quando illud servat, non ex charitate, peccat mortaliter) quam de praecepto affirmativo, ad quod tenetur pro aliquando, si pro tunc non servat ex charitate, peccat mortaliter ; et ita quicumque commisit peccatum mortale, si postea non occidit, quia Deus praecepit non occidere, si etiam non furetur, quia Deus praecepit non furari, peccat mortaliter, similiter si servat Sabbatum etiam, quia Deus hoc praecepit, peccat mortaliter.
Hoc dicere non videtur aliud, quam pervertere omnes, qui semel commiserunt peccatum mortale, ut nullum bonum opus ex genere postea faciant, ad quod tamen alias sunt adstricti, cum tamen suadendi sint et movendi ad oppositum, ut scilicet faciant bona opera ex genere, quia illa disponunt eos ad gratiam citius et facilius obtinendam. Similiter existens in charitate potest facere aliquod opus praecepti, non tunc motus ex charitate, sed ex pietate et mansuetudine naturali vel ex aliquo alio, non referendo tunc actualiter adfinem ultimum, ita quod ista impletio operis praecepti non esset sibi meritoria; quod si teneretur servare praeceptum, secundum intentionem mandantis, ut scilicet per ipsum possit finem pertingere, tenetur tunc ad meritum, et tunc peccaret mortaliter faciendo tale opus, quod est bonum ex genere et ex praecepto, quod est absurdum.
Per idem arguitur (f) contra primam responsionem, quia ponamus quod non disponat se aliquis ad gratiam, si tunc stat in culpa, non potest se servare a culpa: ergo pro tunc est sibi impossibile servare se a culpa, quod est falsum, quia omnis culpa est voluntaria ; si autem pro tunc potest se servare a culpa, quod saltem videtur manifestum, quantum ad genus operis praecepti, redit argumentum prius factum, quia hoc sufficit ad excusandum eum a peccato mortali.