IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Hic dicitur. Hic Doctor recitat duas opiniones de modo ponendi. Quarum prima est Henrici quodlib. 6. q. 11. qui dicit, quod liberum arbitrium potest vitare simul singula peccata sine gratia, non tamen potest vitare omnia, id est, quod assignato quocumque peccato singulari, potest vitare illud, non tamen simul vitare omnia peccata mortalia.
Secunda opinio est D. Bonaventurae. Quae ut satis intelligatur pono tale exemplum, quod sit praesens voluntati aliquid delectabile sub ratione turpi, si intellectus ut praecedit omnem actum voluntatis stat in tali consideratione, non peccat. Si vero voluntas confirmat intellectum in tali consideratione, vel potest avertere et non avertit, quia avertendo ipsum ex deliberatione sua cavet peccatum: habet ergo tempus voluntas, quo tenetur avertere intellectum a tali turpi cogitatione, et convertere ad aliquod bonum, ut illud tempus sit spatium unius pater noster, et dicatur B, ita quod si in tali tempore deliberat, et avertit intellectum a tali consideratione, vitat peccatum.
Dicit ergo S. Bonaventura quod si consideretur peccatum ante deliberationem et tempus deliberationis, supple quo tenetur deliberare, sic voluntas non peccat mortaliter, licet forte venialiter, puta in subita surreptione ; impossibile enim est per Augustinum quin visis tangamur. Si vero consideretur post deliberationem et tempus deliberationis, ita quod habuit tempus ad deliberandum ut resistat peccato, et in tali tempore deliberavit, hoc modo vitat omne peccatum, quia in tempore deliberationis deliberat non peccare. Si tertio consideretur post tempus deliberationis elapsum, et non post deliberationem, puta totum tempus in quo debebat deliberare non peccare, elapsum est, tunc peccat, quia habuit tempus deliberandi, et peccato resistendi, et noluit deliberare, et sic videtur consentire peccato, saltem consensu interpretato. Dicit ergo S. Bonaventura quod liberum arbitrium post tempus deliberationis, et ante deliberationem non potest vitare peccatum mortale
(b) Contra hoc arguitur. Hic Doctor intendit probare contra istos, quod liberum arbitrium existens in puris naturalibus possit cavere omne peccatum mortale; patet, quia potest observare omnia praecepta Dei, quia Deus non praecepit impossibilia observare secundum Hieronymum,
sed peccatum mortale non committitur nisi transgrediendo praeceptum Dei.
(c) Respondetur. Hic Doctor recitat responsionem opinionis primae. Dicunt enim quod existens in peccato mortali, etsi non potest observare praeceptum Dei, potest tamen se disponere ad gratiam, qua data, potest servare praeceptum, et si non disponat se ad illam, imputabitur sibi ad peccatum.
(d) Alia responsio. Haec est responsio D. Bonsvealarae praesentis dist. art. 1. quaest.3. qui dicit quod manens in peccato mortali, potest servare praeceptum quantum ad ejus explicationem,id est, quod ad litteram potest observare illud,quod praecepit Deus, puta non occidere, sed non potest observare quantum ad intentionem mandantis, quia intentio sua est ut consequatur finem per ipsum, et sic intentio mandantis est ut servetur praeceptum in charitate sine qua finis consequi non potest.
(e) Contra. Hic arguit contra responsionem, D. Bonaventurae, adducens multa inconvenientia, quia si quis tenetur servare praeceptum ex charitate, ita quod Deus alligaverit hominem observare praeceptum in charitate, et per consequens si non servet in charitate, peccabit mortaliter, et sic existens in peccato mortali, mortaliter peccabit observando praeceptum Dei, tam affirmativum quam negativum. Et hic intendit Doctor de bonis operibus non praecise ex genere, quia si quis daret eleemosynam pauperi causa libidinis,esset bonum opus ex genere, et tamen peccaret mortaliter. Accipit ergo bonum opus ex genere, ut non tantum transii super objectum debitum secundum rationem, de quo supra patet dist. 7. sed quod etiam includat alias circumstantias morales, vel saltem non includat oppositam circumstantiam ut repugnantem circumstantiae de bilae, de quibus prolixe dictum est dist.
7. Addit etiam Doctor quod aliquis potest esse in charitate, et facere aliquod opus praecepti, puta dare eleemosynam ex naturali mansuetudine, et non motus ex charitate, et tamen per tale opus non attingeret ultimum finem, cum non sit meritorium ; opus enim meritorium non tantum est a supposito habente charitatem, sed requiritur quod siti productum charitate movente ad hoc, ut patet a Doctore in 4. dist. 17. et sic tunc peccaret mortaliter faciendo tale opus, patet, quia non fit secundum intentionem mandantis.
(f) Per idem arguitur contra primam responsionem, scilicet quia ponamus, quod non disponat se ad gratiam, si tunc stat in culpa, non potest se servare a culpa ; patet, quia, per te, ut existens in peccato non potest servare praeceptum, quod tamen tenetur servare, et non observando peccat mortaliter, et, per te, ut existens in peccato mortali non potest servare praeceptum ; ergo ut sic, est sibi impossibile servare se, quin committat aliud peccatum mortale, quod est falsum, quia omnis culpa est voluntaria. Si autem pro tunc potest se servare a culpa, quod?saltem videtur manifestum quantum ad genus operis praecepti, id est, quod observando praeceptum, etiam in peccato mortali pro tunc non peccat ; et si sic, tunc argumentum prius factum redit, quia hoc sufficit ad excusandum eum a peccato mortali. Si enim observando praeceptum non peccat, et potest sine gratia illud observare, ergo ut sic, potest evitare peccatum mortale.