IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Contra modum dicendi Henrici, ostendit, si potest quis suis viribus pro hoc nunc cavere peccata, idem esse de alio et alio nunc, et sic collective. Et argumentum procedit de potentia Physica, quae dicit tantum proportionem virtutis intrinsece ad effectum, non tamen de potentia morali, quae ultra Physicam includit amotionem impedimentorum et praesentiam requisitorum facilitantium. Refutat etiam modum D. Bonaventurae quoad id quod ait tempore deliberationis transacto, quia si eo transacto, potest quis bene deliberare, potest non peccare ; si non potest bene deliberare, erit sine usu rationis, vel excaecatus, et utrumque est grave inconveniens.
Contra istas duas vias(g)arguitur in speciali, primo contra primam. Si in hoc tempore potest cavere ab hoc peccato mortali, et illo, et dum cavet hoc, cavet omne: et similiter de tempore consequente, et sic de semper; ergo si potest semper cavere hoc et illud, simul.potest cavere omnia. Assumptum, quod si potest cavere hoc peccatum mortale pro tunc, quod potest etiam cavere illud aliud, et ita omne pro tunc, patet, quia voluntas non potest habere simul distinctos consensus, qui requiruntur ad peccatum mortale, et ad resistendum peccato mortali, et ita dum distincte habet actum resistendi huic peccato mortali, nullum aliud velle habet tunc, per quod aliud velle pro tunc peccet mortaliter, maxime cum praeservando se ab uno peccato mortali, fit fortior ad resistendum aliis: ergo si nunc potest hoc peccatum cavere de quo tentatur, multo magis illud potest alias cavere, et sic de aliis.
Contra secundam viam arguo sic (h), tempore illo, quo potest haberi deliberatio de hoc peccato A, aut potest deliberare de A, et sequitur quod dum deliberat, non peccat mortaliter: completa etiam deliberatione cavere potest per te, ut non peccet actualiter ipso peccato, nec aliquo alio actu: aut non potest deliberare de A in illo tempore deliberationis, et ita non habebit usum rationis. Quod si dicas (i) non posse deliberare recte propter excaecationem intellectus, hoc videtur absurdum, quia unum peccatum mortale nor facit aliquem intemperatum generali intemperantia, quia una hirundo non facit ver,nec unus actus virtuosus vel vitiosus facit hominem virtuosum vel vitiosum generaliter, nec per consequens excaecatum generaliter circa omnia principia operabilium ; ergo potest habere rectam deliberationem de multis de quibus tentatur, non obstante quod sit in uno peccato mortali.
Similiter vitia non sunt connexa, in tantum quod unum peccatum excaecet circa omnia principia operabilium ad bene agendum, quia nec etiam unum peccatum depravat appetitum, per se inclinando ad aliud: imo cum uno peccato potest stare virtus acquisita, contraria illi peccato, quia unum peccatum mortale non corrumpit totum habitum virtutis: igitur per istos habitus tam acquisitos circa idem agibile,quam acquisitos circa alia agibilia, potest iste recte judicare et deliberare, sive de eodem peccato sive de alio, et si posset recte deliberare, nec peccet consensu interpretativo, potest per te cavere omne peccatum: ergo simpliciter potest.