IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(g) Contra istas duas vias. Hic Doctor arguit contra opinionem Henrici, prohando ex dictis Henrici quod posset vitare omnia peccata simul, si potest vitare singula. Et ratio stat in hoc, quia voluntas, puta pro instanti A, non potest habere duplicem consensum sive duplicem deliberationem, ita quod uno consensu resistat peccato et alio consentiat, et per consequens si in isto instanti,resistat peccato, pro hoc instanti, vitat omne peccatum, et per consequens dum cavet hoc, cavet omne. Hoc idem arguo de tempore sequenti, quia per te potest cavere hoc peccatum vel illud ; ergo dum actu cavet unum peccatum, actu cavet omne peccatum.
Adverte tamen, quod Doctor non negat quin voluntas simul, et semel possit habere duos consensus ; potest enim in eodem tempore velle Deum propter se, et velle proximum propter Deum, vel simul assentire bono propter se ut fini ultimo, et assentire bono propter aliud, volendo bonum ad finem ; et isti sunt duo consensus ab invicem distincti, ut patet a Doctore in primo, dist. 1. q. 3. Sed intelligit hic, quod non simul potest habere duos consensus, quorum unus repugnet alteri, et si non ex natura actus, saltem ex ordinatione alicujus regulae superioris. Dum enim quis observat praeceptum Dei, etiam sine charitate convertitur aliquo modo ad Deum, et si non meritorie, nam observat aliquid, quod est necessarium ad ultimum finem ex determinatione divina. Si ergo in eodem instanti haberet alium consensum circa peccatum, puta transgrediendo aliud praeceptum, sequeretur quod in eodem instanli, averteretur ab ultimo fine virtualiter, ut infra patebit, dist. 35.
(b) Contra secundum viam arguo sic. Hic Doctor improbat opinionem D. Bonaventurae, et intendit probare contra ipsum, quod liberum arbitrium post tempus deliberationis elapsum, et ante deliberationem possit cavere omne peccatum. Supponendo primo, quod voluntas post tempus deliberationis elapsum, et ante deliberationem qua debuit resistere peccato sit in peccato mortali per consensum inlepretatum. Et quia D. Bonaventura videtur dicere quod post tale tempus elapsum, post quod commisit peccatum per consensum interpretatum in tempore immediate sequenti, non potest voluntas recte deliberare ut resistat peccato, imo in tempore sequenti non potest vitare peccatum. Hoc exposito secundum opinionem D. Bona venturae, arguit Doctor contra ipsum, et expono litteram illius rationis. Cum dicit: Tempore illo, supple sequenti tempus elapsum deliberandi, quo potest haberi deliberalid de hoc peccato A, puta de libidine, supple quo tempore potest deliberare non committere tale peccatum, aut potest deliberare de A, supple ut non consentiat tali peccato; ergo dum deliberat non peccat mortaliter, patet, quia deliberat non peccare. Sequitur : Completa etiam deliberatione canere potest, per te, ut non peccet actualiter ipso peccato, quia D. Bonaventura dicit quod post tempus elapsum, in quo peccavit secundum consensum interpretatum, si potest habere deliberationem de resistendo peccato, puta de resistendo libidini, habita illa deliberatione, tunc non peccat illo peccato, nec etiam alio peccato peccat, quia tunc haberet duos consensus, eo modo quo argutum est contra Henricum. Sequitur : Aut non potest deliberare de A in illo tempore deliberationis, et tunc vel non habebit usum rationis, ut possit recte deliberare, aut si habebit, et pro tunc non posset deliberare, puta non velle committere tale peccatum; ergo tunc erit ei impossibile non peccare. Sed nemo peccat in eo quod evitare non potest. (i) Quod si dicas non posse deliberare,
etc. quasi velit dicere, quia post tempus elapsum, in quo peccaverit per consensum interpretatum per tale peccatum intellectus excaecatus fuit, et sic in tempore immediate sequenti non poterit recte regulare intellectum, ut resistat peccato, et per consequens ipsum non posset deliberare. Doctor dicit, quod hoc videtur absurdum.