In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Etsi non possit homo resurgere a peccato sine gratia, potest tamen cavere ab omni peccato sine ea, in hoc convenit Doctor cum communi fere omnium, quia vel non loquitur de omni peccato conjunctim, sed divisim ; vel si sic, intelligit de potentia Physica, non morali, quo sensu justus potest vitare omnia venialia; ita DD. fere omnes, exceptis paucis, ut Greg. et Vasq. quem optime refutat Suar. supra tacito nomine ejus. Docet peccatum et gratiam non opponi immediate, de quo agit 4. d. 1. q. 1. et 6. et d. 16. q. 2. Quod vero sine gratia aliqua bona opera fieri possint, et aliqua peccata vitari, docent PP. Chrys. hom 67. ad pop. Greg. 5. Mor. 1. et Aug. (quem alii pro opposito adducunt) saepissime, de spir. et lit. 28. sic explicans id Rom. 2. Gentes quae legem etc. sicut Chrys. Theodor. Theophyl. explicant, et Hieron. ep. ad Algasiam q. 8. Item Aug. 5. Civit. 1. dicens, in Romanis fuisse bona opera, et lib. de perfect. just. et 1. de spir. et lit. 29. exponit id : Sine me nihil potestis, de operibus justitiae, et de gratia et lib. arb. 8. de operibus, quibus aeterna vita redditur, et cap. 4. jubet cavendum ne propter liberum arb. negetur ad opera, quibus debetur vita aeterna, auxilium gratiae esse necessarium ; et cum alibi saepe neget extra fidem et gratiam esse bona opera, loquitur de operibus vitae. Vide eum 1. 1. de gratia Christi c. 26. Praeterea Araus. 2. ean. 6. et 25. et Trid. ss. 6. ean. 3. agendo de operibus ad quae requiritur gratia, addunt, ut flant sicut oportet ad salutem, insinuando per hoc, ad alia opera bona non requiri.
Ad quaestionem potest dici (k), quod peccatura uno modo potest accipi pro ipso actu elicito deformi, loquendo de peccato commissionis. Alio modo pro macula, quae remanet post actum elicitum, sive pro reatu permanente, quousque peccatum fuerit deletum per paenitentiam. Secundo modo dico, quod liberum arbitrium non potest ex se cavere omne peccatum mortale pro statu isto, quia anima sine gratia, aliquo peccato maculatur vel originali vel actuali, a quo non liberatur nisi per gratiam.
Sed si quaeratur (1) utrum hoc sit propter immediatam oppositionem culpae et gratiae ? Dico quod non, quia ista non essent immediate opposita, pro statu innocentiae, tunc enim potuit aliquis esse in puris naturalibus tam sine gratia quam culpa; ergo nullo modo sunt immediate opposita. Nec etiam per comparationem ad potentiam facientis, quia qualem potuit Deus facere voluntatem, talem potest eam reparare postquam peccaverit ; sed hoc tantum est ex lege illa universali, qua nullo modo remittitur inimicitia nisi fiat, non tantum non inimicus, sed etiam amicus sibi acceptus per gratiam gratincantem.
Si objiciatur quomodo Deus posset remittere culpam, non dando gratiam, videretur enim esse mutatio in Deo, si non ponatur in ipso justificato : de hoc in quarto, distinctione decima sexta.