IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(k) Ad quaestionem potest dici. Hic Doctor distinguit de peccato, aut enim accipitur peccatum pro deformitate, sive actuali carentia rectitudinis, quae deberet inesse actui, de qua infra dist. 35. aut potest accipi peccatum pro reatu sive pro obligatione ad paenam aeternam, quae manet in anima post actum peccatum, de qua in quarto, dist. 14. quaest. 1. Dicit ergo Doctor duo : Unum non ita expresse, sed magis ad mentem ipsius, ut elici potest, quod in statu innocentiae liberum arbitrium potuit vitare omne peccatum sine gratia. Aliud, quod post lapsum liberum arbitrium non potest vitare omne peccatum sine gratia, quia anima de facto maculatur aliquo peccato actuali vel originali. Si vero accipiatur peccatum pro obligatione ad paenam, dico quod sine gratia non potest relevari a tali obligatione, et hoc de potentia Dei ordinata, secus de absoluta; posset enim Deus potentia sua absoluta remittere omnem obligationem sine gratiae infusione, ut patere potest ex bis quae dicit Doctor in quarto, dist. 1. quaest. 6.
(1) Sed si quaeratur. Vult dicere, posito quod quis non possit cavere peccatum sine gratia, sequiturne haec propter oppositionem immediatam culpae ad gratiam, videlicet si non habet gratiam, ergo est in culpa, quia subjectum oppositorum immediatorum necessario est sub altero illorum ; ergo si non est in gratia erit in culpa, et sic non potest cavere culpam sine gratia? Dicit Doctor, quod hoc non est propter immediatam oppositionem culpae ad gratiam cum illa nullo modo oppositionis formaliter opponantur, ut patet hic a Doctore, et infra dist. 3. hujus, et expressius in 4. dist. 1. q. 1. et q. 6. et dist. 16. q. 2. vide ibi. Hic tamen adducit unam rationem, probando quod non sint opposita immediata, quia in statu innocentiae potuit aliquis fuisse in puris naturalibus, ita quod nec in gratia nec in peccato. Sequitur : Sec etiam per comparationem ad potentiam facientis, videlicet quod postquam aliquis peccavit, et perdidit innocentiam naturalem, quod Deus non posset reparare illam ad pristinam innocentiam sine gratia ; posset enim illam reparare et facere eamdem voluntatem esse in puris naturalibus sine infusione cujuscumque gratiae, patet, quia qualem potuit Deus facere voluntatem, talem potest eam reparare postquam peccavit, id est, quod sicut Deus creavit vel potuit creare aliquam creaturam sine culpa et sine gratia, quod eamdem naturam posset reparare in priori innocentia ; sed haec ratio magis patebit in quarto, dist. 1. quaest. 6. Sequitur : Sed hoc tantum est ex lege universali, etc. Vult dicere quod loquendo de potentia Dei ordinata, nullus potest evitare aliquod peccatum mortale sine gratia, quia Deus ordinavit hominem vel esse actu amicum vel actu inimicum, ita quod de potentia Dei ordinata non potest dari aliquis innocens, quin non sit amicus vel inimicus ; et non est amicus, nisi per gratiam gralificanlem, nec inimicus nisi per peccatum mortale. Si ergo actu non est amicus per gratiam, actu erit inimicus per peccatum, et si actu erit amicus per gratiam, actu non erit inimicus per peccatum: et sic patet quod de potentia Dei ordinata, liberum arbitrium non potest evitare omne peccatum sine gratia. Hoc idem etiam dicit, scilicet si de potentia Dei ordinata quilibet vel est actu inimicus per peccatum, vel actu amicus per gratiam in quarto, dist. I. q. 6. et dist. 15. q. I, et 16. q. 2.