IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Ponit liberum arbitrium sufficere ad implendum praeceptum naturale amandi Deum, quod probat 3. d. 27. art. 3. Et evidens videtur, si possum amare creaturam super omnia,posse me iisdem viribus amare sic Greatorem. cum sit infinities diligibilior. Tamen non potest liberum arbitrium implere praeceptum amoris supernaturalis Dei sine gratia, sicut nec praeceptum fidei vel spei, nam si adimplet hoc praeceptum, disponit se de congruo ad justificationem, et hoc est peculiare huic praecepto, quod modus tendendi in Deum, ut in ultimum finem supernaturalem, sit ei intrinsecus: et sic nunquam impletur nisi a justo in facto esse vel in fieri, ut docet D. Thom. 1. 2. q. 100. art. 10. ubi Ban. Lorca, et alii, et sic intelligendum puto Doctorem hic.
Et potest illa opinio (m) confirmari per hoc, quod illud praeceptum : Diliges Dominum Deum, etc. est primum, a quo tota lex pendet et Prophetae in Matth. 22. Ad actum igitur hujus praecepti aliquando eliciendum, tenetur voluntas, ita quod non potest esse semper omissio actus hujus praecepti sine peccato mortali ; quandocumque autem voluntas actum hujus praecepti exequitur licet informis, et disponit se de congruo ad gratiam gratificautem sibi oblatam, vel resistet et peccabit mortaliter, vel consentiet et justificabitur. Haec igitur opinio non ponit partem negativam, quasi propter impotentiam liberi arbitrii absolute, sed inquantum ipsum comparatur ad Deum, liberaliter gratiam offerentem libero arbitrio, aliqualiter tamen disposito.
Ad argumenta (n). Ad illud ad Rom. dici potest quod si non erant obligati ad legem Moysis nisi filii Israel, alii gentiles potuerunt juste vivere servando legem naturae, et tunc ipsi facti sunt sibiipsis lex, id est, per legem naturae scriptam in cordibus eorum interius direxerunt se recte vivendo, sicut Judaei per legem scriptam; sed isti non bene vixerunt sine omni gratia, quia gratia potuit esse in eis, supposita hypothesi, absque observatione legis Mosaicae.
(o) Ad aliud, concedi potest ista propositio Augustini absolute secundum istam opinionem. Et ad minorem potest dici, quod iste, cui offertur gratia, potest cavere ne resistat gratiae, sed non potest cavere a peccato ; si enim non resistat gratiae, justificabitur, solum igitur potest hoc caveri: sed non potest caveri stando in peccato prius commisso. Ad tertium respondet Anselmus quod quantum est ex parte liberi arbitrii, potest servari justitia, licet quando justitia non habetur, justitia servari non possit.