In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(m) Et potent illa opinio confirmari, etc. Hic dicit quod etiam loquendo de peccato actuali non potest liberum arbitrium nostrum praecavere omne peccatum mortale sine gratia; sed hoc non est ex libero arbitrio absolute, sed in aliquo casu speciali, scilicet posito quod voluntas teneatur aliquando diligere Deum super omnia, et quod talis dilectio sit dispositio ad gratiam ex determinatione divinae voluntatis, et quod obligaverit voluntatem sic dispositam acceptare gratiam sibi oblatam ; stante isto casu, quod aliqua voluntas diligat Deum super omnia ex puris naturalibus, quod est ei praeceptum, tunc Deus offert sibi gratiam, si non acceptat, peccat mortaliter, quia tenetur eam acceptare ; non acceptat autem eam quando ponit obicem. Si vero acceptat, illud peccatum vitat, quod esset non acceptando. Non posset ergo vitare hoc peccatum, quod esset non acceptare gratiam, nisi illam acceptet; ergo hoc peccatum actuale non potest vitare sine gratia gratum faciente. (n) Ad argumenta principalia. Ad primum respondet Doctor, quod gentiles per legein naturalem direxerunt se recte vivendo, sicut Judaei per legem scriptam; sed isti non bene vixerunt sine omni gratia, quia gratia potuit eis inesse stantibus in puris naturalibus, posito quod non fuerint obligati ad legem Moysi, nisi filii Israel. Tenendo enim quod de potentia Dei ordinata quilibet aut est amicus aut inimicus, ut supra dixi, et tenetur esse amicus, et esse non potest sine gratia : ergo non potest vitare omne peccatum sine gratia. Separando etiam alium casum de dilectione Dei, patet quod non potuerunt vitare omne peccatum sine gratia.
(o) Ad aliud. Ad secundum dicit quod secundum istam opinionem potest absolute concedi propositio Augustini, videlicet tenendo opinionem ultimam. Et dico quod iste cut offertur gratia potest cavere, ne resistat gratiae, sed non potest cavere a peccato, videlicet prius commisso sine gratia; si enim non resistat gratiae, justificabitur. Solum igitur hoc potest caveri, ne scilicet resistat gratiae, non potest tamen caveri stando in peccato prius commisso.Ad ultimum patet responsio.