IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(Textus Magistri Sententiarum.)
Utrum homo ante peccatum eguerit gratia operante et cooperante. Post haec considerandum est, utrum homo ante peccatum eguerit gratia operante et cooperante. Ad quod breviter dicimus, quia non cooperante tantum, sed etiam operante gratia indigebat, non quidem secundum omnem operandi modum operantis gratiae: operatur enim liberando et praeparando voluntatem hominis ad bonum. Egebat itaque homo ea, non ut liberaret voluntatem suam, quae peccati serva non fuerat, sed ut praepararet ad volendum efficaciter bonum, quod per . se non poterat. Non enim poterat bonum mereri sine gratia, ut Augustinus in Enchiridio evidenter tradit. " Illam, inquit, immortalitatem, in qua poterat non mori, natura humana perdidit per liberum arbitrium: hanc vero, in qua non poterit mori, acceptura est per gratiam, quam fuerat, si non peccasset, acceptura per meritum; quamvis sine gratia nec tunc ullum meritum esse potuisset, quia, etsi peccatum in solo erat arbitrio constitutum, non tamen justitiae habendae vel retinendae suffi ciebat liberum arbitrium, nisi divinum praeberetur adjutorium. " Ecce his verbis satis ostenditur, quod ante peccatum homo indigebat gratia operante et cooperante. Non enim habebat quo pedem movere posset sine gratiae operantis et cooperantis auxilio, habuit tamen quo poterat stare.
Si homo ante lapsum virtutes habuerit.
" Praeterea quaeri solet, utrum homo ante lapsum virtutem habuerit. Quibusdam videtur, quod non habuerit, id ita probare conantibus : Justitiam, inquiunt, non habuit, quia praeceptum Dei contempsit, nec prudentiam, quia sibi non providit, nec temperantiam, quia aliena appetiit, nec fortitudinem, quia pravae suggestioni cessit. Quibus respondentes dicimus, eum quidem non tunc habuisse has virtutes, quando peccavit, sed ante, et tunc amisisse. Quod multis Sanctorum testimoniis comprobatur. Ait enim Augustinus in quadam homilia: " Adam, perdita charitate, malus inventus est. " Item: " Princeps vitiorum, dum vidit Adam, de limo terrae ad imaginem Dei factum, pudicitia armatum, temperantia compositum, charitate splendidum, primos parentes illis donis ac tantis bonis expoliavit pariterque peremit. " De hoc eodem Ambrosius ad Sabinum ait : " Quando Adam solus erat, non est praevaricatus, quia ejus mens Deo adhaerebat. " Super
Psalmum quoque dicit, quod " homo ante peccatum beatissimus auram carpebat aetheream. " Sed quomodo sine virtute beatissimus erat? Augustinus quoque super Genes. dicit, Adam ante peccatum " spirituali mente praeditum fuisse. " Non est ergo dubitandum, hominem ante peccatum virtutibus fulsisse, sed illis per peccatum expoliatum fuisse.
De ejectione hominis de paradiso.
In illius quoque peccati paenam ejectus est de paradiso in istum miseriarum locum, sicut in Genesi legitur : Nunc ergo, ne forte mittat manum suam et sumat de ligno vitae, et comedat, et vivat in aeternum, emisit eum Deus de Paradiso voluptatis. His verbis insinuari videtur, quod nunquam moreretur, si postea de illo ligno sumpsisset.
Quomodo intelligendum sit illud : Ne sumat de ligno vitae et comedat, et vivat in aeternum ?
Sed quia per peccatum jam mortuum corpus habebat, illa verba ex tali intellectu accipi possunt. Deus modo irati loquens, de homine superbo ait : Videte, ne forte mittat manum suam, etc. id est, cavete, vos Angeli, ne comedat de ligno vitae, quo indignus est; de quo, si perstitisset, comederet et viveret in aeternum, sed modo propter inobedientiam indignus est comedere. Et sicut verbo dixit, ita opere exhibuit: " Emisit enim eum Deus de paradiso voluptatis in locum sibi congruum, sicut plerumque malus, cum inter bonos vivere coeperit, si in melius mutari noluerit, de bonorum congregatione pellitur, pondere pravae consuetudinis pressus. "
De flammeo gladio ante paradisum posito.
Ne vero ad illud posset accedere, collocavit Deus ante Paradisum Cherubin, et flammeum gladium atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitae. Quod juxta litteram potest hoc modo accipi, quia per ministerium Angelorum ignea custodia ibi constituta fuit. " Hoc enim per caelestes potestates in Paradiso visibili factum esse credendum est, ut per Angelicum ministerium ibi esset quaedam ignea custodia: non tamen frustra, sed quia aliquid significat de Paradiso spirituali. Cherubim enim interpretatur plenitudo scientiae, haec est charitas, quia plenitudo legis est dilectio. Gladius autem flammeus paenae temporales sunt, quae versatiles sunt, quoniam tempora volubilia sunt. Illa ergo ad custodiendam viam ligni vitae ideo posita sunt ante Paradisum, quia ad vitam non reditur nisi per Cherubim, scilicet plenitudinem scientiae, id est, charitatem, et per gladium versatilem, id est, tolerantiam passionum temporalium. "
An homo ante peccatum comederit de ligno vitae?
Potest autem quaeri, utrum de ligno vitae ante peccatum comederit homo ? De hoc Augustinus in lib. de Baptismo parvul. sic ait : " Recte proiecto intelliguntur primi homines ante malignam diaboli persuasionem abstinuisse a cibo vetito atque usi fuisse concessis. " His verbis ostenditur, quod de ligno vitae ante peccatum sumpserint, quibus praeceptum erat, ut de omni ligno paradisi comederent, nisi de ligno scientiae boni et mali.
Quare non sunt facti immortales, si comederunt de ligno vitae.
Quare ergo perpetua soliditate et beata immortalitate vestiti non sunt, ut nulla infirmitate vel aetate in deterius mutarentur? Hanc enim virtutem naturaliter illud lignum habuisse dicitur. Sed forte hoc non conferebat, nisi saepe de illo sumeretur. Potuit ergo fieri, ut de illo sumeret semel, et non saepius, qui per aliquam moram in paradiso fuisse intelligitur, cum Scriptura dicat, eum sibi soporatum fuisse, quando costa de latere ejus assumpta est, et inde formata mulier, et animalia ante eum ducta, quibus nomina imposuit.
(Finis textus Magistri.)