In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(a) Circa distinctionem 29. etc. Hanc leviter ut solet explicat Tartaretus, nullo modo vero Lychetus ; cur autem eam omiserit, cum sit de scripto Oxoniensi absque controversia, et contineat difficultatem satis magni momenti, non satis video. Utrumque non erit inutile aliqua breviter addere, vel ut haec sola non sit absque commento. Summa vero hujus quaestionis est : Primo proponit tria argumenta pro parte negativa, et unum pro affirmativa. Secundo proponit sententiam Henrici, eamque quatuor rationibus claris impugnat. Tertio resolvit probabiliter ponendum esse in Adamo aliquem habitum ex parte voluntatis, quo reddatur ipsi bonum rationis appetibilius et delectabilius, quam bonum sensus ; et praeterea alium habitum ex parte appetitus sensitivi, quo facilitaretur ad recipiendum bonum sibi delectabile, et ad prosequendum sine difficultate bonum indelectabile aut minus delectabile, quando ordinaretur a recta ratione. Quarto comparat hoc donum cum gratia sanctificante ; et denique respondet ad argumenta principalia.