IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Sententia Henrici praeter dona infusa ponendam in voluntate rectitudinem quamdam naturalem, quae sit ut qualitas ejus, cujus loco per peccatum posita est curvitas ; justitia ergo originalis illam rectitudinem, praeter infusa dona, includit ; hanc refutat Doctor quinque rationibus et clare.
Hic dicitur (b) quod praeter istam rectitudinem infusam, si qua fuerit, oportet ponere in voluntate rectitudinem, quae est sicut qualitas in quantitate, cui opponitur curvitas naturalis inflicta ipsi voluntati, quam ipsa incurrit peccando; et ex ista curvitate sequitur inobedientia virium inferiorum, quia licet voluntas recta possit eis dominari, non tamen voluntas sic incurvata. Exemplum ponitur de virga recta, et postea incurvata, cujus rectitudo est naturalis, non tamen ita quod sit de essentia ejus. Declaratur istud, quia alias non videtur quod possit salvari, quod peccatum vulneret in naturalibus ; si enim corrumperet tantum aliquod donum gratuitum, spoliaret tantum in gratuitis; ergo ad hoc quod vulneratio ponatur in naturalibus, oportet ponere aliquam rectitudinem , quae privetur per peccatum. Si ergo ponatur aliquod donum supernaturale praeter illam rectitudinem, oportet dicere quod justitia originalis includat utrumque, quia si tantum attenditur secundum illud donum, aequales essent iste qui est in puris naturalibus, et peccator, et sicut deduxit quoddam argumentum in opponendo, sequeretur quod essent aequaliter puniendi.
Contra istud objicitur, (c) quia secundum istam positionem non videtur possibile voluntatem peccare, nisi habeat rectitudinem naturalem, quae posset corrumpi per peccatum: fiat igitur sine isto addito in sola essentia sua, ipsa non poterit peccare, quod videtur absurdum, quia ipsa potest justitiam tenere, hoc est velle concorditer dictamini legis naturalis, et non est necesse ita velle, quia libera est: ergo potest peccare ; ergo non oportet ponere talem qualitatem, ut ejus opposita curvitas inducatur per peccatum.
Praeterea, non tantum propter illam curvitatem videtur esse rebellio potentiarum, quia voluntas ex libertate sua naturali videtur melius et magis dominari virtutibus inferioribus, quam ex illa qualitate accidentali ; quia ipsa secundum essentiam suam est suprema potentia, igitur non erit ista qualitas tota ratio dominandi, ita quod si ipsa non insit, non denominetur voluntas.
Praeterea tunc posset cognosci per rationem naturalem, hunc statum non esse naturalem, quia manifestum est nunc esse rebellionem in potentiis inferioribus, et per te non potest esse, nisi corrumpatur rectitudo voluntatis. Consequens est inconveniens, quia praeclarissimi Philosophi ad hoc pertingere non potuerunt.
Praeterea, ista rectitudo corrupta est totaliter per primum peccatum mortale: igitur cum secundum peccatum ita formaliter sit peccatum sicut primum, oportet quod ita corrumpat ipsam secundum sicut primum ; sed secundum non potest illam rectitudinem corrumpere, quia jam non manet; ergo nec primum est peccatum ex hoc quod corrumpit istam.
Praeterea, illa rebellio videtur esse in homine existente in puris naturalibus: igitur non est propter aliquam curvitatem, quam incurrit voluntas per peccatum. Probatio antecedentis, naturale est unicuique appetitui ferri in suum appetibile: et si est appetitus non liber, naturale est ei summe ferri quantum potest, quia sicut talis appetitus, secundum Damascenum 24. ducitur, et non est in potestate sua ejus actus, ita non est in potestate ejus intensio actus, quin agat quantum potest; igitur cum appetitus sensitivus existensin puris naturalibus habeat proprium appetibile et delectabile, summe haberet tendere in illud quantum est ex se, et illud tendere impediret actum rationis, quia adhuc essent istae potentiae in eadem essentia sicut modo, propter quam unitatem impediunt se mutuo in actibus suis intensis, secundum Avicennam 6. Naturalium; ergo deberet conari ratio ad impediendum istam delectationem summam partis sensitivae, et non posset inferior potentia cohiberi sine aliqua tristitia et difficultate in ipsa existente, quia sicut ipsa summe inclinatur ad hoc, ita ex parte sui summe renititur ad oppositum: igitur ibi esset rebellio, quia inclinatio potentiae inferioris ad delectandum contra judicium rationis, et difficultas in refraenando illum appetitum.