IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(b) Hic dicitur quod praeter istam, etc. Proponit hic sententiam Henrici quodl. 6. q. 11. quae consistit in hoc quod justitia originalis, quam habuere primi parentes, mediante qua voluntas facile sibi subdere poterat potentias inferiores, quarum rebellio jam nobis pro hoc misero peccati statu satis molestum facessit negotium, praeter habitus quoscumque infusos et virtutes acquisitas includebat quamdam qualitatem naturalem, qua rectiflcabatur voluntas, et cui opponitur alia qualitas; qua post peccatum affecta est, et redditur curva, ac consequenter impotens dominari potentiis inferioribus, quas ut poterat voluntas recta, hoc est, affecta illa bona qualitate, ita non potest curva, hoc est, affecta qualitate opposita, sibi integre . subjicere. Fundamentum hujus sententiae potissimum videtur, quod peccatum communiter, praesertim originale, dicatur non solum spoliare gratuitis, sed vulnerare in naturalibus, sed nisi tolleret aliquam qualitatem naturalem ab homine, non videtur quomodo id posset esse verum; ergo tollit aliquam talem, sed nullam potius quam illam qualitatem reclificantem, cui opponitur qualitas curvificans ; ergo in justitia originali includebatur talis qualitas. Confirmatur, quia oportet ponere aliquam differentiam in homine pro statu naturae purae, et pro statu naturae lapsae ; sed si in statu naturae lapsae homo non esset privatus, nisi donis gratuitis, quandoquidem homo pro statu naturae purae non afficeretur ullis donis gratuitis, alias enim non esset in statu naturae purae, sequitur non esse aliam differentiam inter hominem constitulum in statu naturae purae, et in statu naturae lapsae. (c) Contra istud objicitur, etc. Impugnat . Doctor hanc sententiam pluribus rationibus. Primo quidem, quia si est necessarium quod per peccatum tollatur aliqua qualitas naturalis reclilicans, ut supponitur in discursu Henrici, nimirum ad hoc ut sit differentia inter hominem peccatorem, et hominem constitutum in puris naturalibus: si, inquam, hoc est necessarium, sequeretur quod voluntas non posset peccare nisi haberet illam qualitatem rectificantem, sed hoc est absurdum: tum quia voluntas ex se est libera ad conformandum se rectae rationi, et ad non conformandum ; tum quia de facto peccat in statu peccati constituta sine illa rectitudine ; ergo non est necessarium ut tollatur per peccatum talis qualitas reclificans. Confirmatur quia si crearetur homo absque qualitate illa vel reclificante vel curvificanle, ut bene posset, quandoquidem secundum Henricum sint distinctae realiter ab homine, nec est ulla ratio cur alterutram necessario debeat habere, aut cur non posset carere utraque. In tali casu posset sine dubio homo superiori jubenti aliquid non obedire, et consequenter peccare ; si enim potuit non obedire affectus illa qualitate rectificante, et aliis donis naturalibus et supernaturalibus, multo magis posset non obedire cum esset privatus illis: nec enim illa compellebant ad non obediendum, sed potius juvabant ad obediendum, sed in tali casu non esset privatus per peccatum recliludine illa naturali, et tamen esset in statu peccati, et in statu distincto hominis conslituli in puris naturalibus ; ergo ut salvetur distinctio inter statum. hominis in puris naturalibus constituti, et hominis existentis in statu peccati, non est necesse ut tollatur ab homine per peccatum aliqua qualitas reclificans.
Impugnat secundo Doctor praedictam sententiam, quatenus videtur supponere quod voluntas non possit dominari absque qualitate illa rectificante, quia cum ipsa voluntas sit superior potentia, naturaliter loquendo, ad potentias inferiores, habeatque illas aliquo modo subordinatas ex natura sua, videtur quod ex se aeque posset dominari illis ac per ullam qualitatem naturalem superadditam ; ergo frustra asseritur illa qualitas superaddita In ordine ad dominandum inferioribus potentiis. Confirmatur hoc efficaciter, quia quaecumque vis tribuitur qualitati cuicumque naturali superadditae potentiae volitivae, quae qualitas non sit habitus acquisibilis per actus, illa eadem virtus potest attribui ipsi voluntali sine ulla inconvenientia ; ergo frustra et inutiliter fingitur illa qualitas rectificans superaddita voluntati, quae per peccatum tolleretur, et non esset habitus aut actus aliquis.
Impugnat tertio, quia posset cognosci naturaliter hunc statum, in quo sentimus rebellionem potentiarum inferiorum, non esse nobis naturalem, sed hoc est falsum ; quandoquidem doctissimi Philosophi tantum studii ponentes in indagatione conditionis humanae, nunquam pervenerant ad hanc cognitionem, ut existimarent hunc statum non esse homini naturalem; ergo falsa est illa sententia Ilenrici, ex quo id sequeretur. Probatur sequela, quia si rebellio est propter ablationem qualitatis rectificantis, ut ait Henricus; ergo quandoquidem sentiamus rebellionem, possumus colligere ablatam nobis esse qualitatem illam reclificantem, et consequenter hanc rebellionem non esse naturae nostrae ex se connaturalem. Confirmatur haec probatio seu impugnatio, quia non est ulla auctoritas, quae suadeat hanc rebellionem esse ex ablatione qualitatis rectificantis naturaliter pertinentis ad naturam humanam ; ergo sola ratione potest cognosci quod ita sit, sed qua ratione potest cognosci quod rebellio fiat per ablationem qualitatis naturalis, poterit sine dubio cognosci quod status, in quo sentitur rebellio, non sit status connaturalis hominis, ut manifestum est.
Impugnat quarto, seu potius confirmat primam impugnationem, quia si necessario deberet qualitas rectificans tolli per primum peccatum, etiam deberet tolli per secundum peccatum, sed hoc est falsum, quia non potest tolli per secundum, quod non existit tollendum, ut patet; ergo non debet necessario tolli per primum. Confirmatur, quia quemadmodum potest committi secundum peccatum, quin tollatur aliqua qualitas rectificans, et quemadmodum potest esse differentiam in statu hominis qui commisit duo peccata, a statu hominis qui commisit unicum tantum peccatum, ita possit committi primum peccatum, et esse differentia in statu illud committentis, a statu non committentis ullum peccatum, quamvis nulla qualitas rectificans tolleretur: ergo nec ad commissionem peccati, nec ad ponendam differentiam inter peccatorem et non peccatorem, necessarium est ponere ablationem qualitatis rectificantis.
Impugnat denique quinto, quia rebellio talis, qualem sentimus jam, haberetur in statu naturae purae, ubi nullum supponeretur commissum esse peccatum; ergo non oritur ex aliqua qualitate inducta per peccatum. Consequentia est extra controversiam. Probat antecedens, ostendendo in quonam consistat ista rebellio, quae in hoc praecise sita videtur, quod potentia sensitiva feratur ex se quantum potest, cum sit potentia naturaliter agens in ob. jectum suum delectabile; et si quando impeditur a ratione vel a voluntate sequente rationis ductum, praescribenlis non esse prosequendum hic et nunc istud objectum delectabile, aut esse prosequendum objectum tristabile, a quo ex natura sua refugii sensus, hinc fit ut afficiatur tristitia, dolore aut aegritudine potentia sensitiva. In hac ergo difficultate, quam ob hoc habet appetitus sensitivus in relinquendo bono suo delectabili, aut amplectendo objecto tristabili, consistere videtur rebellio partis sensitivae, sed in statu naturae purae omnino appetitus sensitivus haberet talem naturam, qualem jam habet: ergo haberet talem difficultatem in relinquendo objecto delectabili et amplectendo tristabili, et consequenter in illo statu haberetur rebellio partis sensitivae contra voluntatem et rationem. Confirmatur hoc, quia vel esset rebellio in statu naturae purae, vel non esset ; si esset, ergo rebellio non habetur a qualitate superaddita naturae, et inducta per peccatum, ut asserit Henricus ; si non esset, ergo posset voluntas dominari facile potentiis inferioribus, et consequenter falsum est quod asserit Henricus, justitiam originalem includere qualitatem aliquam superadditam voluntati, per quam posset denominari facile potentiis inferioribus, quandoquidem posset sic dominari absque tali qualitate, ut faceret in statu naturae purae. Fundamentum Henrici inferius solvetur ad ultimum scholium.