In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Quod tangit Henricus, scilicet ultra illam qualitatem naturalem, ponendum esse donum supernaturale. Respondet Doctor ac si hoc esset quartum argumentum, explicando rem magis, donum illud non esse gratiam gratiflcantem, sed hanc excedere, quatenus firmius jungit fini, et ab ea excedi quatenus non est principium meriti, tamen dissociari nequeunt, et ille status utrumque donum complectebatur.
Ad quartum dico, (h) quod si fuerit aliquod donum supernaturale, non tamen oportet quod sit principium merendi: se enim habet ad gratiam, quae est principium meriti, sicut excedens et excessum. Excedens quidem, quia fini ultimo conjunxit firmius voluntatem quam gratia. Ita enim conjunxit secundum aliquos, quod non patiebatur secum aliquod peccatum veniale ; charitas autem compatitur ; vel secundum praedicta, saltem ita conjunxit, quod facilius et delectabilius erat ei pati ab aliqua tristitia inferiori, quam alicui delectationi inferiori acquiescere, recedendo a delectatione finis. Istam facilitatem non facit gratia, cum qua stat pronitas ad malum, et difficultas ad bonum. Sed excedit gratia in hoc, quia ipsa conjungit fini, ut bono supernaturali, et ut supernaturaliter per meritum attingendo tale bonum: non sic istud donum, sed tantum coniungebat illi bono, ut convenienti et delectabili.
Ad aliud (i), quod tangit in positione de virga, non est simile ; non enim quantitas corporalis potest fieri in aliquo, ut videtur, sine aliqua determinata qualitate quartae speciei: sed essentia et potentia spiritualis possunt fieri sine habitu.
Ad aliud (k), quod tangit de vulneratio nibus in naturalibus, dicetur infra dist. 35. quando dicetur quod peccatum est corruptio boni et cujus boni, utrum ipsius naturae in qua est, vel alterius ; de hoc etiam in fine illius quaestionis.