IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(h) Ad quartum dico, etc. Solutis argumentis principalibus, nunc solvit fundamentum Henrici positum num. 2. sed prius solvit aliud argumentum quod poterat fieri pro Henrico, et de quo non fit mentio, nec in illo num. 2. nec apud ipsummet Henricum. Argumentum autem est tale, nullum donum supernaturale potius habet ex se tollere rebellionem, quam gratia sanctificans, quae est perfectissima ex omnibus donis supernaturalibus viatori concessis, sed gratia illa non habet tollere istam rebellionem ; ergo neque aliquod aliud donum supernaturale. Respondet Doctor negando majorem, quia licet charitas sit simpliciter perfectior, quam ullum aliud donum supernaturale hujus status ordinarie hominibus concessum, aut concedendum, etiam pro statu innocentiae, tamen non est necesse quod possit tribuere hunc effectum sedandae rebellionis, quem posset conferre aliud donum aliquod supernaturale. Quod si gratia conferatur particularius ad illud aliud donum, habebunt se instar excedentis et excessi, quia si considerentur quatenus conducunt ad stabiliter adhaerendum fini et excludenda peccata, illud aliud donum erit longe perfectius gratia, quia eo ipso quo extinguit fomitem, et tollit rebellionem, sine dubio magis adjuvat et facililat ad non peccandum quam gratia; si vero considerentur secundum modum quo attingunt finem, gratia est longe perfectior, quia est principium attingendi finem meritorie de condigno.
Ex hoc discursu notavi superius videri posse quod Scotus distinguat donum justitiae originalis conferens facilitatem bene operandi, et tollens rebellionem a gratia et charitate: sed ut ibi etiam dixi, non est necesse ut id intelligatur de distinctione reali, multa enim, quae non distinguuntur realiter conferuntur ad se invicem, et ex iis unum dicitur esse perfectius altero, ut patet in intellectu et voluntate in nostra sententia, et in gradibus metaphysicis in omni sententia.
(i) Ad aliud quod tangit, etc. Et Henricus ut probet rectitudinem justitiae originalis non includere aliquod donum supernaturale, utitur exemplo virgae, quae debet esse vel curva vel recta ; ergo voluntas similiter debet esse vel curva vel recta, et consequenter quandoquidem si constitueretur in puris naturalibus absque dono supernaturali, aut peccato, non esset curva, deberet necessario esse recta, et consequenter ulterius rectitudo originalis ipsius non includit aliquid supernaturale. Ad hoc responsum est supra, ad secundum argumentum principale, quod licet hinc sequeretur voluntatem absque dono supernaturali habituram rectitudinem oppositam peccato, non tamen haberet necessario rectitudinem tollentem rebellionem, de qua hic agimus. Nec est verum quod quemadmodum virga debet esse recta vel curva, ita voluntas debeat esse recta rectitudine excludente rebellionem, aut curva curvitate peccati: haec enim non habent ex natura sua talem connexionem cum voluntate, ut alterutrum debeat necessario ipsi inexistere, cum non possit ostendi ratio istius necessariae connexionis, quandoquidem curvitas peccati non sit negatio aut privatio istius rectitudinis, sed rectitudinis moralis, quam deberet peccans habere in suis actibus, et cum etiam de facto justi nec curvitatem nec rectitudinem illam habeant.
Quod confirmatur ex eo quod optime posset de potentia absoluta stare donum expellens rebellionem et conferens etiam immortalitatem cum peccato tam actuali quam habituali quocumque, ut certum debet esse in omni sententia, si donum conferens istos effectus non sit gratia sanctificans, nec ipsam includat, quod si etiam esset ista gratia, aut includeret ipsam, adhuc in nostra sententia de potentia absoluta possent simul stare gratiae et peccatum, et consequenter gratia et istud donum.
(k) Ad aliud quod tangit de venerationibus, etc. Ad confirmationem sententiae Henrici Scotus adducit, quod si rectitudo justitiae originalis non diceret aliquid naturale, sed solum supernaturale, sequeretur peccatum non ablaturum nisi aliquod donum supernaturale, et consequenter non vulneratorum in naturalibus. Quod est contra glossam in illud Lucae 10. plagis impositis, dicentem, peccatum vulnerat in naturalibus.
Scotus remittit solutionem ad distinctionem 35. in qua quaeritur de bono, quod corrumpit peccatum, quam quaestionem solvit dist. 87. q. 1. Sed quod spectat ad propositum habetur n. 10. sig. Ad primum respondeo, ubi dicit ad vulnerationem non requiri quod vulneratus . aliquam partem sui amittat, sed sufficere discontinuationem suarum partium, quod quidem certum est. Et quia ex tali discontinualione partes et membra ejus redduntur inhabilia ad actiones suas, propterea quandoquidem propter peccatum fit ut homo minus aptas habeat facultates naturales, dicitur metaphorice vulneratus per peccatum.
Quantum ad propositum nostrum attinet, quamvis concederemus propter vulnerationem in naturalibus incursam per peccatum, justitiam originalem includere aliquid naturale, non tamen sequitur quod consistat justitia originalis in illo dono praecise, neque quod non diceret donum aliquod supernaturale superadditum naturae. Unde illud fundamentum parum deservit Henrico, aut obest nobis. Sed ut haec vulneratio melius intelligatur, advertendum expositores in praedictum locum Lucae communiter asserere cum Beda, quod homo non solum fuit spoliatus gratuitis, sed vulneratus in naturalibus ; quod etiam insinuatur ab Arausicano et Tridenlino Conciliis, dum aiunt totum hominem secundum corpus et animam in deterius mutatum fuisse propter peccatum, id quod habet Tridentinum sess. 5. in decreto de peccato originali. Haec autem spoliatio facta in gratuitis consistit in privatione donorum gratuite concessorum primo homini, et concedendorum suis posteris, si non intervenisset peccatum, quorum donorum pars competebat animae, pars corpori, unde deterioratio hominis quoad animam et corpus, etiam in hac spoliatione horum donorum optime dici potest consistere. Vulneratio vero in naturalibus potest dici nihil aliud, praeter istam privationem, dicere, quam defectus sequentes ad illam privationem, ut ignorantiam, motus inordinatos inducentes ad peccatum, malam complexionem, monstruositatem et deformitatem corporum, et similia, quae pateretur homo de facto nisi peccasset. Itaque quamvis per peccatum nulla perfectio naturalis tolleretur ab homine praeter dona gratuite ipsi concessa, tamen quia ablatis illis perfectionibus, eo ipso sequerentur istae aliae imperfectiones naturales, propterea posset optime dici quod per peccatum non solum spoliaretur homo gratuitis, sed etiam vulneretur consequenter in naturalibus. Per quod patet ad fundamentum Henrici, prout supra a me propositum est in initio quaestionis num. 2. cujus minor est neganda. Ad confirmationem etiam patet ex dictis negandam esse minorem, quia differentia esset, quod homo in statu naturae purae non pateretur ullos defectus per modum paenae, quia non haberet debitum aut culpam, propter quam puniri deberet ; in statu autem naturae lapsae ipsius defectus sunt paenae, quia sunt inflicti ipsi propter peccatum.