IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(Textus Magistri Sententiarum.)
Quomodo originale peccatum dimittitur in Baptismo. Quoniam supra dictum est, originale peccatum esse vitium concupiscentiae, assignatumque, quomodo a parentibus trahatur et originale dicatur: superest investigare, quomodo in Baptismo dimittatur, cum etiam post Baptismum remaneat concupiscentia, quae ante fuerat. Unde videtur, vel peccatum originale non esse concupiscentiam, vel non remitti in Baptismo. " Manet quippe, ut ait Augustinus, in corpore mortis hujus carnalis concupiscentia, cujus vitiosis desideriis non obedire praecipimur: quae tamen concupiscentia quotidie minuitur in proficientibus et continentibus. " Sed licet remaneat concupiscentia post Baptismum, non tamen dominatur et regnat sicut ante;imo per gratiam Baptismi mitigatur et minuitur, ut post dominari non valeat, nisi quis reddat vires hosti eundo post concupiscentias. Nec post Baptismum remanet ad reatum, quia non imputatur in peccatum, sed tantum paena peccati est, ante Baptismum vero paena est et culpa.
Quod originale peccatum duobus modis dimittitur, scilicet extenuatione sui, et solutione reatus.
Duplici ergo) ratione peccatum originale dicitur dimitti in Baptismo, quia per gratiam Baptismi vitium concupiscentiae debilitatur atque extenuatur, ita ut jam non regnet, nisi consensu reddantur ei vires: quia reatus ipsius solvitur. Unde Augustinus in lib. de Baptismo parvulorum:" gratia per Baptismum id agitur, ut vetus homo crucifigatur et corpus peccati destruatur, non ita, ut in ipsa vivente carne concupiscentia respersa et innata repente absumatur et non sit, sed ne obsit mortuo, quae inerat nato. Nam si post Baptismum homo vixerit, in carne habet concupiscentiam, cum qua pugnet: eamque adjuvante Deo superet, si tamen non in vacuum gratiam ejus suscepit. Non itaque hoc praestatur in Baptismo, nisi forte miraculo ineffabili Creatoris, ut lex peccati, quae est in membris, prorsus extinguatur et non sit, sed ut, quidquid mali ab homine factum dictum cogitatumque est, totum aboleatur, ac velut factum non fuerit, habeatur, ipsa vero concupiscentia, soluto reatus vinculo, quo per illam diabolus animam retinebat et a suo Creatore separabat, maneat in certamine." Ecce hic aperte ostendit, ea ratione dimitti in Baptismo, non quia non maneat post Baptismum, sed quia reatus in Baptismo aboletur. Deinde idem ipse ostendit, eo modo etiam dimitti, quia Baptismi gratia concupiscentia ipsa mitigatur et minuitur, in eodem libro, ita dicens : " Lex carnis, quam Apostolus appellat peccatum, cum ait: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, non sic manet in membris eorum qui ex aqua et Spiritu renati sunt, tanquam non sit ejus facta remissio, ubi omnino plena fit remissio peccatorum: sed manet in vetustate carnis tanquam superatum et peremptum, nisi illicito consensu quodammodo reviviscat et in regnum proprium dominationemque revocetur. " Hic aperte insinuatur, in Baptismo concupiscentiam debilitari, ex quo et dicitur dimitti, non solum ideo, quia reatus ibi solvitur. Quem remissionis modum aliis etiam pluribus testimoniis Scriptura edocet.
Ait enim Augustinus contra Julianum :" Lex quae in membris est, vitium carnis est, quod ex paena peccati et ex traduce mortis provenit. Sed lex ista, quae est in membris, remissaesl regeneratione spirituali et manet in carne mortali. Remissa est, quia reatus solutus est Sacramento, quo renascuntur fideles. Manet autem quia operatur desideria, contra quae dimicant etiam fideles. " Idem in sermone quodam de concupiscentia carnis: Per gratiam Baptismatis et lavacrum regenerationis solutus est et ipse concupiscentiae reatus, cum quo eras natus, et quidquid antea consensisti malae concupiscentiae sive cogitatione, sive locutione, sive actione. " Idem in lib. de nuptiis et concupiscentia:" Concupiscentia carnis, licet in regeneratis, jam non deputetur in peccatum, quaecumque tamen proles nascitur, obligata est originali peccato. " Item: " Dimittitur concupiscentia carnis in Baptismo, non ut non sit, sed ut non imputetur in peccatum. Hoc est enim non habere peccatum, non esse reum peccati. Quomodo ergo alia peccata praetereunt actu et remanent reatu, ut homicidium et similia ; ita e converso fieri potest, ut concupiscentia praetereat reatu et remaneat actu. " Ex praedictis evidenter monstratur, quomodo peccatum originale in Baptismo remittatur.
De foeditate quam caro ex libidine coitus contrahit, utrum in Baptismo diluatur.
Solet autem hic quaeri, utrum et ipsa caro in Baptismo ab illa foeditate purgeretur, quam in conceptione ex concupiscentia libidinosa contraxit? Quibusdam videtur, quod sicut anima a reatu purificatur, ita et caro ab illa pollutione purgatur, sicut duobus completur mysterium baptismi, scilicet aqua et spiritu, ita ibi duo purgentur, anima scilicet a reatu, et caro ab illa contagione: quod quidem probabile est. Alii vero putant, tantum animam ibi mundari, carnem vero non ab illa foeditate purgari. Si vero remanet illa foeditas usque ad procreationem filiorum, quae fit in concupiscentia carnis, videtur natura carnis magis ac magis corrumpi, et magis corrupta videtur caro prolis quam parentis quia de carne pollutionem quam habuit a conceptu, retinente trahitur polluta et in concupiscentia concipitur, unde et polluitur, et ita ex duplici causa contaminatur. Unde et major videtur pollutio carnis in prole, quam fuerit in parente. Ad quod illi dicunt, quia licet caro prolis ex carne foeda seminetur et in concupiscentia concipiatur, non tamen majorem foeditatem trahit, quam caro, unde seminatur, habuit. Quamvis etiam si foedior atque immundior sit caro prolis, et ideo magis corrupta quam caro parentis, non tamen, ut aiunt, fit praejudicium veritatis, quia nec absurdum esse dicunt, si carnis natura magis in posterioribus corrupta trahatur, neque ex ipsa magis corrupta anima amplius inficiatur.
Ex quo auctore sit illa concupiscentia, Deo scilicet vel alio ?
Praeterea quaeri solet, utrum concupiscentia, quae post baptismum remanet et tantum paenalitas est, ante baptismum vero paena erat et culpa, ex Deo auctore sit, vel ex alio? Ad quod breviter respondentes dicimus, quia, inquantum paena est, Deum habet auctorem: inquantum vero culpa est, diabolum sive hominem habet auctorem.
Qua justitia animae mundae ex creatione illud peccatum imputetur, cum non possit vitare.
Solet etiam quaeri, qua justitia teneatur illo peccato anima innocens a Deo creata, cum non sit in potestate sua illud vitare? Non enim per liberum arbitrium illud committitur, quia non prius est anima quam illi peccato est obnoxia. Ad hoc quidam dicunt, ideo animam ream esse illius peccati, licet munda a Deo sit creata, quia cum infunditur corpori condelectatur carni ex quo peccatum contrahit. Quod si esset, jam non originale, sed actuale diceretur. Potius ergo ideo recte potest dici imputari animae illud peccatum, quod ex corruptione corporis inevitabiliter trahit, quia ut ait Augustinus in libro de Civitate Dei: " Non fuit corruptio corporis, quae aggravat animam, causa primi peccati, sed paena, nec caro corruptibilis animam peccatricem fecit, sed peccatrix anima carnem corruptibilem fecit. "
Utrum illud peccatum sit voluntarium vel necessarium?
Illud etiam non immerito quaeri potest, utrum peccatum originale debeat dici voluntarium vel necessarium. Et necessarium potest dici, quia vitari non potest: unde et Propheta dicit: De necessitatibus meis erue me; et voluntarium non incongrue appellatur, quia ex voluntate primi hominis processit, ut Augustinus primo libro Retract. ostendit dicens. " Istud quod in parvulis dicitur originale peccatum, cum adhuc non utantur libero arbitrio voluntatis, non absurde vocatur voluntarium, quia, ex prima hominis mala voluntate contractum, factum est quodammodo haereditarium. "
Quare Deus animam corpori jungit, sciens eam inde maculari, et ideo damnari ?
Si vero quaeritur : cur Deus, qui fecit animam ipsam sine macula et scit, eam ex corporis conjunctione maculam peccati contrahere, et aliquando ante Baptismum sejungi ab ipso corpore, et sic damnari, eam corpori conjungit? respondemus ex altitudine judiciorum Dei id provenire, et nec injuste id a Deo fieri. Ipse enim non incongrue humanae conditionis modum, quem a principio instituit, licet peccata hominum intercesserint, sine immutatione continue servat, corpora de materia a principio sine vitio facta fingens, animasque de nihilo creans, eorumque conjunctione hominem perficiens. Cum igitur utraque hominis natura a Deo sine vitio sit instituta, licet a se peccato sit vitiata, non ideo immutabilis Deus humanae conditionis primariam legem mutare debuit, sive a multiplicatione hominum desistere.
An anima sit talis, qualis a Deo creatur ?
Hic a quibusdam quaeri solet, utrum anima talis sit ante baptismum, qualis a Deo creatur? Quod non esse, probare conantur hoc modo : anima in corpore creatur, in cujus conjunctione peccato maculatur: quam cito igitur est, peccatum habet, nec prius fuit, quam peccatum habuit: non igitur talis, qualis a Deo creatur. Creatur enim a Deo innocens et sine vitio, et nunquam talis est. Ad quod dici potest, quia non omnino talis est qualem eam Deus fecit ; Deus enim bonam eam fecit et bonitatem ei sine corruptione indidit. Et dicitur illa naturalis bonitas, quam in creatione a Conditore suscepit, quam bonitatem per peccatum penitus non amisit, sed vitiatam habuit, quam Deus tamen sine vitio fecit. Si enim res bona non esset anima, in ea malum esse nequiret, cum non possit malum esse nisi in bono, ut post dicitur. Non igitur omnino talis est anima, qualis a Deo creata. Sicut quis, pollutas habens manus, non tale habuit pomum, quale ego dedi mundis manibus: ego enim dedi mundum.
An animae ex creatione sint aequales in donis naturalibus ?
Illud quoque non incongrue quaeri solet, utrum omnes animae ex creatione aequales sint, an aliae aliis excellentiores. Pluribus non irrationabiliter videtur, quod ex ipsa creatione aliae aliis excellant in naturalibus donis, ut in essentia alia aliis sit subtilior et ad intelligendum memorandumque habilior, utpote acutiori ingenio et perspicaciori intellectu praedita. Quod non improbabiliter dicitur, cum in Angelis ita fuisse constet.
Et licet naturalibus donis aliae prae aliis polleant, tamen, ante Baptismum a corpore discedentes parem paenam, et post Baptismum statim aequalem coronam sortiuntur, quia ingenii acumen vel tarditas praemium vel paenam in futuro non collocat.
(Finis textus Magistri.)