In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Refutat primam articulum aliorum de morbida qualitate, docens fomitem non ponendum in carne, sed in appetitu, nec requiri ad rebellionem, quia haec fuisset in puris naturalibus.
Contra istam viam quantum ad singulos articulos sunt aliqua dubia. Quantum ad primum, dubium est quomodo voluntas habeat tantum dominium super corpus, ut possit immediate alterare totum corpus ad istam qualitatem morbidam, maxime cum non habeat pro objecto primo corpus: potuit enim peccare primo peccato appetendo excellentiam Dei, vel alio peccato spirituali, et in isto non erat corpus objectum voluntatis, quod tamen ponitur alterari a voluntate ; aut si salvetur, quomodo ista alteratio potuit fieri: videtur difficile quomodo eadem causa etiam cum majori adjutorio extrinseco, non potuit corrumpere istam qualitatem. Voluntas enim quantumcumque adjuta gratia, non potest corrumpere fomitem, secundum istos, et quaecumque causa totalis alicujus effectus, illum effectum videtur posse corrumpere, maxime si augeatur ejus virtus activa. , Secundum dubium est, ad quid ponitur ille fomes in carne ? Si ponitur ut principium rebellionis, non oportet; non enim per se rebellat caro voluntati, sed appetitus sensitivus, quia secundum Philosophum Primo Politic. voluntas dominatur corpori principatu despotico, sed appetitui sensitivo, principatu politico: ergo fomes deberet principaliter poni in appetitu sensitivo: vel si in corpore, non nisi in illo, quod est organum appetitus sensitivi, etsi hoc, cum nulla talis caro transfundatur: ergo non transfunditur caro infecta fomite.
Tertium dubium est, quia in puris naturalibus esset rebellio, sicut dictum est in dist. 29. ergo propter eam, non oportet ponere aliquam qualitatem morbidam in carne.
Si dicatur quod esset delectatio appetitus sensitivi propria, et in proprio delectabili, etiam in puris naturalibus, non tamen ipsa esset cura libidine, id est, non effrenata, nec immoderata,sicut est modo, et hujusmodi libidinosae delectationis principium, fomes est: contra, sicut in potestate appetitus sensitivi, non est delectari, quia non ducit, sed ducitur, ita nec modus delectandi: ergo summe quantum potest delectatur in summa delectabili sensibili praesente. Quid addat ergo libido supra hoc, quod est summe delectari sensibili praesente, non facile videtur.