IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Sic ad propositum, etc. Hic primo nota singulas particulas hujus definitionis, quia sunt necessariae ad talem definitionem. Secundo nota quod dicit Doctor, quod peccatum originale est formaliter carentia justitiae originalis, in hoc videtur sibi contradicere, quia vult supra dist. 28. quod gratia et peccatum non opponuntur formaliter privative; hoc idem intelligit de peccato et justitia originali, et ibi in responsione ad argumenta, vult ex intentione quod existens in puris naturalibus non haberet peccatum originale, et tamen esset carentia justitiae originalis. Hoc idem dicit dist. 29. et ultra dicit dist. 28. quod qualem naturam Deus creavit, talem potest reparare. Hoc idem dist. 1. quaest. 6. quarti, ubi vult expresse quod Deus posset remittere peccatum originale absque infusione justitiae originalis vel aequivalent, quod non esset si opponerentur privative formaliter; caecitas enim per quamcumque potentiam non potest corrumpi, nisi per habitum visionis, quod etiam non opponantur formaliter, patet in simili dist. 33. Hoc idem Doctor dicit hic dist. 30. quod peccatum formaliter est injustitia, et tale peccatum talis injustitia, quae non est nisi carentia justitiae debitae, ut patet in dist. 35. et talis deformitas nunquam posset corrumpi, nisi per justitiam actualem oppositam illi, sicut habitus privationi. Patet a Doctore ubi supra, cum ergo peccatum originale sit formaliter carentia justitiae originalis nunquam remitti posset, nisi per justitiam originalem oppositam.
Dico primo, quod aliqua dicuntur opponi privative mere ex natura rei, ita quod intrinsece repugnat corrumpi unum nisi per aliud, et necesse est semper alterum inesse, cum sint immediate opposita circa idem, et quae sic opponuntur unum non potest corrumpi, nisi per positionem alterius. Secundo, quaedam dicuntur opponi privative, non tamen ex natura rei, sed ex sola ordinatione alterius voluntatis superioris sic ordinantis; et hoc modo peccatum originale opponitur privative justitiae originali, quia voluntas divina sic ordinavit, quod carentia justitiae originalis, quam voluit esse debitam, dicatur formaliter peccatum originale, cum aliis tamen circumstantiis, scilicet quod sit prius accepta, etc. Ex quo ergo Deus ordinavit quod quilibet natus ex Adam sit debitor justitiae originalis, quam dedit Adae pro se et tota posteritate, et quia hic natus, illa quae fuit accepta non eadem numeros, sed specie in Adam,et per peccatum ipsius perdita, Dominus ordinavit quod talis carentia formaliter dicatur peccatum originale,et si hoc non ordinasset non diceretur peccatum originale. Hoc idem dico de multis peccatis actualibus, quod carentia justitiae actualis non dicitur formaliter tale peccatum ex natura rei, sed?ex sola ordinatione divinae voluntatis ; nam quia Deus ordinavit non esse furandum, ille qui furatur caret tali rectitudine, sive velle quo vult furari, caret tali rectitudine,quae deberet inesse, ideo talis carentia dicitur peccatum actuale.
Secundo nota,quod aliud est loqui de carentia justitiae originalis,et aliud est dicere peccatum originale,nam certum est quod talis carentia et justitia originalis opponuntur formaliter. Sed peccatum originale et justitia originalis opponuntur tantum ex determinatione divinae voluntatis, scilicet quod talis carentia dicitur peccatum originale.
Tertio nota, quod si carentia justitiae originalis etiam ex ordinatione divina, dicatur peccatum originale, cum talis carentia formaliter opponatur justitiae originali, videtur quod stante tali ordinatione, nullo modo possit remitti, nisi per infusionem justitiae originalis, quod tamen non est verum, quia remittitur per gratiam. Dico quod concluderet si Dominus ordinasset talem carentiam sic formaliter esse peccatum originale oppositum formaliter justitiae originali. Sed dico, quod sicut voluit talem carentiam esse peccatum originale, ita voluit illud remitti, vel per justitiam originalem vel per aequivalens ; sed quando remittitur per justitiam originalem infusam tollitur peccatum et carentia justitiae, sed quando remittitur per gratiam, manet carentia justitiae originalis, sed non potest dici amplius peccatum.