IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Solvit primam quaestionem distinct. 30 secundum Anselmum, ideo originale propagatione transfundi, quia in quolibet filio Adae via communi nato, est privatio justitiae originalis, quam Adam pro se et posteris accepit et perdidit, et in hac privatione, modo explicato consistit originale.
Quantum ad secundum, solvitur prima quaestio, tenendo secundum auctoritates Sanctorum, quod sit hoc peccatum in omnibus communiter propagatis, hoc declaratur ex ista ratione peccati originalis : habet enim quilibet sic propagatus carentiam justitiae originalis, patet ex effectibus illius justitiae prius dictis, dist. 29. istius secundi, est debitor istius justitiae, quia accepit eam in primo parente, per cujus parentis actum amisit eam : ergo secundum descriptionem quilibet sic propagatus habet peccatum originale. Antecedens patet ibi per Anselmum cap. 27. Nam accusat spontanea, quam fecit justitiae desertio, nec personas excusat recuperandi impotentiae, ut declarat cap. 2. Quoniam ipse sibi impotentiam fecit deserendo justitiam in primis parentibus, in quibus tota natura erat, et semper debitrix est habere potestatem, quam ad observandam semper justitiam accepit.
Ex istis dictis videtur concludi debitum in parvulis propter hoc quod Adam accepit justitiam pro se et pro tota natura, quae tunc erat in eo, et ideo juste Deus exigit a tota natura, in quocumque est, illam justitiam quam dedit naturae, ita quod secundum ipsum cap. 7. Adam peccato personali nudavit naturam justitia debita, in quocumque facit naturam nudam, facit et talem debitricem.
Contra hoc objicitur, quia haec natura numero, quae est in propagato, non fuit in Adam, licet ibi fuerit natura ejusdem speciei ; ergo illa natura non accepit aliquam justitiam, ergo non est debitrix. Et si dicas quod ista natura fuit in Adam causaliter, ita etiam haec persona fuit in Adam causaliter ; ergo idem est loqui de personis propagatis et de naturis propagatorum, quantum est ad propositum ; eodem enim modo oportet ostendere, quod persona sit debitrix, sicut haec natura pro eo quod fuit in Adam causaliter, quando accepit justitiam formaliter ; qualiter igitur sufficit modus accipiendi justitiam ad debere justitiam acceptam ? Si enim non fuit in ipso secundum voluntatem, sed tantum secundum carnem, et non potest esse debitor justitiae, nisi secundum voluntatem, secundum quam potest habere justitiam, non igitur quia fuit in aliquo causaliter, ut in principio propagativo, ideo est debitor justitiae.
Respondeo (b) non faciendo mentionem de hac natura et hac persona, ostendo quod iste debitor est justitiae, quia justitiam accepit formaliter Adam et ipse in eo, et hoc probatur sic : Omne donum est debitum, quod datur ab ipso Deo dante, voluntate antecedente, id est, quantum est ex parte Dei sine speciali gratia et merito, licet non voluntate consequente. Sed Adam (c) accipiente justitiam, filio ejus data est justitia, voluntate Dei antecedente, id est, quantum erat ex parte Dei, quia sine speciali dono conferretur filio, nisi adesset impedimentum ; ergo ex illa collatione facta patri, filius est debitor justitiae sic datae.
Major probatur, accipiens enim voluntatem et gratiam, licet ei non detur opus meritorium in se, sive voluntate consequente, datur tamen sibi in gratia, in qua est voluntate antecedente et virtualiter, et propter hoc accipiens gratiam debitor est bonorum operum, quae virtualiter continentur in gratia illa, ita quod amittens gratiam et frequenter peccans, non tantum punitur pro amissione gratiae,quia tunc qui pluries, et qui paucius peccarent, aequaliter punirentur. Minor patet ex lege divina quae statuit per patrem non ponentem obicem per peccatum, quasi naturaliter justitiam originalem dari propagatis, non quidem quia pater eam transfunderet, cum sit donum supernaturale, sed quod Deus ipse cooperaretur regulariter dando justitiam propagato, sicut modo animam intellectivam creat, corpore perfecte organizato.
Instatur (d) contra probationem majoris, quia si opera perfecta accepta formaliter in gratia sint debita, hoc est, ab eadem voluntate, quae accepit gratiam, quia in ipsa virtualiter continentur illa opera ; sed in proposito ista voluntas filii nunquam accepit justitiam,nec videtur ista justitia posse virtualiter accipi in illa justitia voluntatis alterius, sicut opera accipiuntur virtualiter in ipsa gratia data.
Confirmatur hoc, quia si Deus creasset omnes homines simul, et dedisset Adae justitiam originalem, si tunc solus Adam peccasset, non videtur aliqua lex justitiae, quod alii qui non acceperunt in se justitiam, sint debitores illius justitiae: ergo nec modo, quia non potuerunt plus modo obligari per Adam quam tunc, si Deus tunc statuisset quod Adam non peccante dedisset omnibus justitiam. Assumptum scilicet quod ipsi non essent debitores,probatur per hoc, quia si Deus dedisset eis justitiam, et immediate eos privassetea sine actusuo, non reputarentur debitores justitiae, qua carerent ; magis tamen possunt accipere rationem debiti a Deo dante, quam ab hoc quod pater eorum accepit justitiam formaliter, et suo actu amisit, et ita filius non erit debitor, ita quod carentia imputetur sibi ad culpam.
Hanc instantiam (e) excludendo, confirmatur ratio sic : Ratio debiti tam ex parte doni quod debetur, quam ex parte voluntatis quae debet,est ipsa datio dantis,qui dat donum receptum, et dat voluntati recipienti ; ergo datio ejusdem rationis sufficit ad hoc quod voluntas sit debitrix, qualis sufficit ad hoc, quod donum sit debitum, sufficit datio voluntate antecedente, sive virtualiter dare, licet non in se formaliter ; ergo ad hoc quod voluntas sit debitrix, sufficit similis datio facta illi voluntati. Sed quando facta est datio voluntati Adae, facta est tali modo, quod quasi eadem datione quantum erat ex se, dabatur similiter omni voluntati cujuscumque filii, si non poneretur obex ; ergo ex tali datione fit voluntas cujuscumque filii debitrix. Licet ergo non sit omnino simile de operibus meritoi iis datis virtualiter in gratia, et in proposito, est tamen simile quantum ad propositum, quia utrobique est praecise datio ex parte dantis, scilicet voluntate antecedente et non consequente, et ipsa est ita ratio voluntati ut sit debitrix, sicut dono ut sit debitum.
Propter solutionem argumentorum, est intelligendum quod dupliciter potest esse justitia debita. Uno modo, quia in se accepta et actione accipientis amissa. Alio modo, quia accepta in alio et actione alterius amissa. Primo modo peccatum actuale est injustitia et carentia justitiae ; secundo modo originale. Unde magis comparatur peccato, quasi quiescentis in anima post actum transeuntem, quam comparatur peccato actuali, quod elicitur ab ipsa voluntate peccante.