IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(b) Respondeo non faciendo mentionem de hac, etc. Hic nota de voluntate antecedente et consequente, nam dicit Doctor in primo,dist .46 quod Deus voluntate antecedente vult omnes salvos fieri, id est, ex quo dedit bona naturalia, quibus possumus adipisci vitam aeternam per opera meritoria, dedit, dico, actualiter voluntate consequente sive efficaci dat etiam voluntate antecedente opera meritoria, id est, quantum est ex parte sua, vult cooperari omnibus hominibus ad opera meritoria, et semper actu cooperaretur, et voluntate consequente, si ipsi homines non ponerent obicem, ut patet infra dist. 37. Vocat ergo ibi voluntatem consequentem sive absolutam, quae quantum est ex parte sua, vult dare et semper daret actu, nisi poneretur obex; si ergo dat beatitudinem voluntate antecedente, quilibet tenetur ad illam habendam. Voluntas vero consequens et efficax, sive beneplaciti, dicit Doctor in primo, dist. 46. quod illa semper impletur, et tunc dicitur dari voluntate consequente, quando efficaciter dat. Dicit ergo Doctor hic quod quando aliquod bonum datur alicui voluntate antecedente, et semper daret voluntate consequente, nisi poneret impedimentum ille cui sic datur, certum est quod est debitor talis doni. Et haec propositio probatur a Doctore infra de gratia et meritis, virtualiter contentis, quia quando Deus dat alicui voluntati gratiam voluntate consequente, etiam illi voluntati dat omnia merita virtualiter contenta in tali gratia voluntate antecedente, id est, semper paratus est concurrere cum voluntate nostra ad omnia opera meritoria, et si voluntas non poneret impedimentum, voluntate consequente semper concurreret, et sic patet ista major.
Nota tamen, quod opera meritoria sunt in multiplici differentia. Non enim credo quod quodlibet opus meritorium virtualiter contentum in gratia, sit simpliciter debitum, ita quod carens illo sit in peccato mortali. Hoc patet, quia homo existens in gratia magis ac magis mereri posset, quod tamen non facit, sed bene est aliquod meritum sic obligatorium, quod carens illo peccat mortaliter, ut puta diligere Deum super omnia pro aliquando ; ille actus procedens a gratia est sic meritorius, quod si tunc non eliceretur, esset peccatum mortale. Et similiter habens gratiam, in qua virtualiter continentur opera meritoria, quae sunt in observatione divinorum mandatorum, si opera meritoria tunc non elicerentur, peccaret mortaliter, nam si gratia inclinat ad non furandum, et talis voluntas in gratia non furatur, tunc meretur: si vero furatur magis peccat quam voluntas furans non habens gratiam, quia in habente gratiam erat magis debitum non furandi quam in non habente gratiam, quia in secundo erat debitum non furandi ratione praecepti divini, in primo autem erat magis debitum, quia ille actus meritorius virtualiter continebatur in tali gratia. Declarata majore restat minor.
(e) Sed Adam accipiente, etc. Dicit Doctor quod voluntas divina dedit Adae voluntati consequente justitiam originalem, et ipse erat debitor conservare illam, sicut accipiendo gratiam actualiter est debitor conservare illam. Filio autem dedit justitiam originalem, et non eamdem numero, sed similem voluntate antecedente, id est, quod quantum est ex parte sua,
vult dare illam, et semper dedisset voluntate consequente, si Adam impedimentum non posuisset. Dixit enim Deus, do tibi Adam, voluntate mea consequente, hanc justitiam originalem, et mea voluntate antecedente cuilibet nato ex te, do singularem justitiam, et si tu Adam conservaveris justitiam quam tibi do, in eodem instanti quo filius tuus erit perfecte genitus, voluntate mea consequente dabo justitiam originalem, nulla gratia, nullisve meritis praecedentibus in illo, ideo volo ut quilibet natus est ex te sit debitor habendi illam; quod si tu Adam, per peccatum tuum perdideris illam, volo ut sit deperdita etiam in quolibet nato ex te, quia tibi dedi illam, non tantum ut conservares pro te, sed etiam pro tota tua posteritate. Et quod dicitur in littera naturaliter, ly naturaliter debet intelligi, id est, universaliter, quia si Adam conservasset illam voluntate consequente, universaliter toti posteritate conservasset.
(d) Instatur, etc. Hic arguit Doctor quod non est simile de debito respectu meriti virtualiter contenti in gratia, et de debito justitiae originalis in filio Adae, quia si opera meritoria debita sunt illi voluntati, quae actu accipit gratiam, in qua virtualiter continentur illa merita, et in filio Adae non fuit actu justitia originalis, nec etiam illa justitia originalis fuit virtualiter contenta in justitia voluntatis Adae.
(e) Hanc instantiam, etc. Doctor solvit hanc instantiam, et dicit quod est simile quantum ad unum, licet non quantum ad aliud ; est enim simile quantum ad hoc, quod sicut voluntas divina dando gratiam voluntate consequente, dat etiam merita voluntate antecedente virtualiter contenta in eo, ita quod talis voluntas est debitrix talium operationum ex hoc quod est debitrix talium operum, quia Deus dedit illa voluntate antecedente; sic in proposito voluntas divina dedit Adae voluntate consequente justitiam originalem, et voluntate antecedente dedit filiis Adae. Vult ergo Doctor quod datio voluntatis antecedentis hinc et inde dicatur ejusdem rationis, quia talis datio absolute est debitum in recipiente, ita quod cui datur aliquid voluntate antecedente est debitor illud habendi, et sic quoad hoc est simile de justitia originali in filio data voluntate antecedente, sed est dissimile, quia tale meritum virtualiter continetur in gratia, data voluntate consequente. Justitia vero originalis data filio Adae voluntate antecedente, nec virtualiter continetur injustitia data Adae, quia justitia Adae non est principale productivum justitiae in filio, sed immediate creatur a Deo.