In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Ad quartam quaestionem, quae est hujus distinctionis, respondet tolli originale per gratiam, qua posita cessat [habendi debitum ad justitiam originalem, sicut tollitur privatio temperantiae et fortitudinis per gratiam, sine eo quod istae virtutes ponuntur, quia posita gratia, non est amplius obligatio habendi illas rectitudines, et sic non manent earum privationes. Sic etiam privatio physica tolli potest sine forma opposita mutatione subjecti, ut si catulus viginti dierum caecus reduceretur ad statum quinti diei.
Quantum ad quartum articulum et quartam quaestionem, dicitur quod illud quod est formale in peccato, deleri debet in se per oppositum formaliter vel virtualiter in remissione peccati; formale autem in peccato non est debitum justitiae, patet, quia in statu innocentiae fuit justitia debita, sed est carentia justitiae, ista ergo debet deleri, vel per positivum proprium oppositum, vel per aliud virtualiter continens illud oppositum; gratia autem licet non ita perfecte conjungat fini ultimo, quantum ad aliquam conditionem accidentalem, sicut justitia originalis, perfectius tamen conjungit, sicut dictum est dist. 29. et hoc quantum ad illud secundum quod disjungit a fine ultimo peccatum originale. Simpliciter enim perfectius et eminentius conjungit gratia fini sub ratione finis quam justitia originalis ; et ideo in Baptismo cum redditur gratia, simpliciter dimittitur illud peccatum eminentius, quam remitteretur per proprium positivum, et licet remaneat carentia illius positivi, non tamen est culpa, quia illud positivum non est debitum: solvitur enim debitum habendi istud donum, et commutatur in debitum habendi aliud donum.