In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(f) Ad tertium dicitur,etc. Pro solutione hujus argumenti adverte quod in ratione peccati originalis duo ponuntur Primum est carentia justitiae originalis. Secundum est debitum justitiae, et utriusque partis ponuntur duae causae. Et primo assignat Doctor causas secundae partis, scilicet debiti, quarum prima est, Deus statuens illam legem: tibi Adae do justitiam originalem, et omnibus filiis tuis naturalibus de eadem datione quantum est ex parte mea, sic quod nisi inveniam impedimentum, omnibus dabo, et ideo ex hac datione, quae est a voluntate antecedente omnes tenentur illam habere. Alia causa est pater, per cujus actionem ille est filius naturalis Adae, et ita est debitor, et sic patet quomodo debitum habet rimas notas, id est, causas notas, per quas ingreditur ad filios.
(g) Illa autem carentia, etc. Doctor dicit quod alia pars definitionis peccati originalis,scilicet carentia justitiae originalis, non habet causam positivam, sed tantum negativam, scilicet Deum non dantem justitiam, ideo enim parvulus non habet justitiam originalem, quia Deus illi non dedit. Sed si ulterius quaeras causam quare Deus non dedit justitiam originalem voluntate consequente, cum etiam dederit voluntate antecedente, hujus negationis non assignatur causa, nisi demeritoria, scilicet Adam peccans, quia enim Adam peccavit, ideo huic parvulo non dat justitiam originalem ratione peccati Adae, qui peccando posuit obicem.