In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(a) Hic videtur esse Magistrorum sententia, etc. Ad quaestionem istam Doctor sic procedit, primo ponit duas conclusiones responsivas, deinde movet duo dubia circa intellectionem earum. Prima conclusio est : Magistrorum est sententia quod parvuli post judicium non habebunt pro solo peccato originali aliquam paenam sensus exterioris, scilicet ignis, id est, parvuli non cruciabuntur in igne infernali, quia in appetitu sensitivo nullam delectationem inordinatam habuerunt, nec ex consequenti debent habere paenam sensus ab igne, quae habeat delectationem inordinatam ordinare, cum nulla fuerit in eis.
(b) Nullam etiam habebunt paenam interiorem, etc. Haec est secunda conclusio hujus quaestionis, scilicet quod parvuli nullam tristitiam, nec paenam interiorem habebunt, quia si haberent tristitiam, cum illa sit de rebus quae nobis nolentibus accidunt, aut igitur tristarentur de statu suo, aut de carentia visionis divinae; non tristantur de primo, quia tum nollent statum suum, et appeterent oppositum, et sic murmurarent contra Deum, et ita malam haberent voluntatem, quod est falsum, quia ordinatione divina statutum est quod ubi ceciderit lignum ibi sit, id est, in qua dispositione, aut bona aut mala moritur homo, in eadem manet. Cum igitur ipsi parvuli sicut mortui absque mala voluntate, in eadem dispositione semper stabunt, nec poterunt peccare, quia ille non est status merendi aut demerendi ; igitur non tristabuntur a statu suo.
(c) Praeterea, si tristarentur, etc. Hic Doctor probat quod pueri non tristantur de carentia visionis divinae, quia tunc sequeretur quod illis inesset gravissima paena, quod est contra Augustinum, qui dicit quod eorum erit mitissima paena. Et quod hoc sequatur patet, quia cum de illa nullam habeant speciem, sequitur quod si de illa tristarentur, quod illa esset in desperatione, quae est gravissima paena omnium damnatorum.
(d) Videtur etiam, etc. Hic Doctor probat quod nullo modo pueri tristantur, et ratio stat in hoc, quia ex quo tristitia est major paena homini quam quaecumque paena sensus, et ista minor non ponitur in eis, ut patet ex prima conclusione, sequitur quod nec aliqua tristitia ponetur ; concludendum est ergo, quod nulla erit paena sensus, id est, nullus dolor erit in eis, nec capitis, nec ventris, etc. nec etiam aliqua tristitia erit in eis, et ita tantum habebunt paenam, quae est damnum, scilicet non videbunt Deum, vel fruentur Deo; de illo tamen damno non tristabuntur, sed contenti erunt de suo statu, etiam de carentia illius visionis.