IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Vel non dandam parvulis Limbi notitiam beatitudinis, qua sunt privati, quia non debetur eis, vel si detur eis, quod est verius, quia aderunt judicio Rom. 14. omnes nos manifestari oportet, etc. et Matth. 25. congregabuntur ad eum omnes gentes, et docet cum communi August. 6. contra Julian. 8. et serm. 14. de verbis Apostol. et Gregor. 9. moral. 16. tamen non tristabuntur, quia erunt contenti sua sorte, alias actu peccarent, quod non possunt, Deo eos specialiter protegente ut sint impeccabiles.
Sed si quaeratur de cognitione beatitudinis in particulari, utrum illam habeant, vel de ea tristentur? Respondeo, sicut dictum fuit in prima quaestione primi, illa cognitio non est possibilis homini, nisi supernaturaliter elevatur; vel igitur non dabitur illis illa cognitio supernaturalis in particulari, quia esset eis ad tristitiam, quam non demeruerunt habere, sicut demeruit Paganus, propter quod demeritum sibi cedit cognitio beatitudinis in particulari ad paenam gravissimam, ut scilicet tristetur desperans se posse ad istam pervenire: vel si istam cognitionem in particulari habuerint, non tristabuntur, quia erunt contenti de statu suo, scientes Deum de se ita disposuisse, nec suo actu hoc aliquando demeruisse.
Ad primum argumentum respondet Divus Bonaventura, dicens quod Augustinus excessive loquitur de illis paenis, sicut frequenter faciunt Sancti, quia aliqui dixerunt eos nullam habere culpam, et ita nullam paenam, quia secundum Philosophum, sicut in moribus via deveniendi ad medium est aliqualiter procedere ultra medium versus extremum, secundo Ethicorum, ita frequenter Sancti extinguendo contra se haereses pullulantes, excessive locuti sunt, volentes declinare ad aliud extremum, et ita multum ponderandum est contra quos haereticos Sancti locuti sunt, sicut Augustinus contra Arium, videtur quasi declinare ad Sabellium, et e converso similiter videtur contra Pelagium declinare ad Arium, et e converso.
(a) Aliter posset dici, quod aeterni ignis supplicio in sensu divisionis, id est, in illo supplicio, quod est in aeterno igne, sunt cremandi, id est, sunt puniendi paena damni, et non paena sensus aeterni.
Ad secundum dicendum quod, sicut damnatorum corpora patientur ab aeterno igne, sed non dissolventur, ita isti carebunt perpetua visione Dei supernaturali, sine omni tali passione exteriori: nullam etiam passionem interiorem patientur per quam possint consumi, ita quod ex dispositione divina, corpora illa erunt impassibilia, licet non ex dote impassibilitatis, ita quod nec ab extra, nec ab intra patientur.
Ad aliud de fomite dico, quod sicut fomes iste nullum motum inordinatum suscitavit in eis in via ista, ita nec ibi aliquem suscitabit.
Ad aliud dico, quod desiderium naturale non causat tristitiam, nisi sit electivum. Sed hoc non videtur ponere per se istum magis punitum quam illum, quia sicut non est per se praemium intellectui cognoscere creaturam, sed Deum, ita non videtur per se paena damni intellectui non cognoscere creaturam, sed per se paena est visione Dei privari, et quoad hoc sunt isti aequales.
Et ideo ad quintum dici potest sicut dictum est dist. 29. hujus secundi, quod alter punitur, alter non: alter enim debitor est justitiae, quam accepit iste, et modo non habet, et alter ille cui non datur, non propter aliquam culpam suam et reatum. Sicut si duos primo ex aequo acceptarem gratuite ad aliquem honorem, vel ad aliquod donum accipiendum, postea alter offenderet, per quod demeretur illum honorem, et alter non, tamen non offendenti non datur, non propter aliquod demeritum, sed quia non placeret mihi istum honorem sibi dare. Isti vero essent inaequales, quia alter privatur quia reus, et alter non; tamen de facto nunquam erit aliquis in puris naturalibus, quia Deus naturam rationalem, quam fecit, semper producit ad finem, si non fuerit ex parte illius impedimentum vel defectus.