IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(Textus Magistri Sententiarum.)
De peccato actuali. Post praedicta peccato actuali diligenti indagine quaedam consideranda sunt, scilicet quae fuerit origo et causa primi peccati, utrum res bona, an res mala ; postea, in qua re sit peccatum: deinde, quid sit peccatum, et quot modis fiat, et de differentia ipsorum peccatorum.
Quae fuit origo et causa peccati prima ?
Causa et origo prima peccati res bona extitit,quia ante primum peccatum non erat aliquid mali, unde oriretur. Cum enim originem et causam habuerit, aut bono aut ex malo habuit. Sed malum ante non erat, ex bono igitur ortum est. Prius enim in Angelo ortum est peccatum, et postea in homine. Et quid erat Angelus nisi bona natura Dei? Non ex Deo ortum est malum, quod fuit in Angelo, non ex alio quam ex Angelo ; ex bono igitur ortum est. Unde Augustinus in responsionibus contra Julianum haereticum, qui dixerat: " Si ex natura peccatum est, tunc mala est natura, ait: quaeso ut, si potest, respondeat. Manifestum est, ex voluntate mala, tanquam ex arbore mala, fieri omnia opera mala, tanquam fructus malos ;
sed ipsam malam voluntatem unde dicit exortam nisiexbono? Si enim ex Angelo; quid est Angelus nisi bonum opus Dei? Si ex ,.homine,- quid erat ipse homo nisi bonum opus Dei ? Imo quid erant haec duo, antequam in eis oriretur mala voluntas, nisi bonum opus Dei et bona et laudanda natura? Ergo ex bono oritur malum, nec fuit unde oriri posset nisi ex bono. Dico ergo, quia voluntatem malam nullum malum praecessit, sed ex bono originem habuit. " Hic aperte dicitur, primam causam et originem mali bonam fuisse naturam. Et nihilominus ostenditur, cujus peccati fuerit causa, scilicet malae voluntatis.
Quod mala voluntas secundaria causa fuit malorum.
Mala autem voluntas illa Angeli et hominis causa est etiam malorum subsequentium, scilicet malorum operum et malarum voluntatum. Unde Augustinus in Ench. " Nequaquam dubitare debemus, rerum bonarum, quae ad nos pertinent, causam non esse nisi bonitatem Dei. Malorum vero de immutabili bono deacientem boni mutabilis voluntatem, prius Angeli, postea hominis ; hoc primum est creaturae rationalis malum, id est, prima privatio boni. " Ecce habes, primam voluntatem boni mutabilis, id est, Angeli vel hominis, deficientem ab immutabili bono, id est, a Deo, causam esse malarum rerum ad nos pertinentium, quia causa est tam peccatorum quam paenarum, quibus premitur humana natura. Prima igitur origo et causa peccati, bonum fuit,et secunda malum,quod ortum est ex bono.
In qua re sit peccatum, in bona an in mala, et dicitur quia in re bona tantum.
Ostensa origine mali, superest videre in qua re sit malum, scilicet an in re bona, an in re mala ? Qui recte acuteque sapit, non nisi in bono malum esse intelligit, id est, in natura bona. Malum enim est corruptio vel privatio boni ; ubi autem bonum non est, non potest corruptio vel privatio boni. Peccatum igitur non potest esse nisi in re bona. Sicut enim morbis ac vulneribus corrumpuntur corpora, quae, ut ait Augustinus in Enrich. " sunt privationes ejus boni quod dicitur sanitas: ita et animorum quaecumque sunt vitia naturalium sunt privationes bonorum. Quid est enim aliud, quod malum dicitur, nisi privatio boni ? Bonum enim minui malum est ; quamvis quantumcumque minuatur, necesse est, ut aliquid remaneat, si adhuc natura est. Non enim consumi potest bonum, quod est natura, nisi et ipsa consumatur. Cum vero corrumpitur, ideo malum est ejus corruptio, quia eam qualicumque privat bono. Nam si nullo privat, non nocet ; nocet autem, admit igitur bonum. Quamdiu itaque corrumpitur, inest ei bonum, quo privetur. At per hoc nullum est, quod dicitur malum, sit nullum sit bonum, sed bonum, omnino malo carens, integrum bonum est. Cui vero inest malum vitiatum vel vitiosum bonum est: nec malum unquam potest esse ullum, ubi est nullum bonum. Unde res mira conficitur, ut quia omnis natura, inquantum natura est, bonum est, nihil aliud dici videtur, cum vitiosa natura mala natura esse dicitur, nisi malum esse quod bonum est, nec malum esse nisi quod.bonum est." Hac contextione evidenter insinuatur, malum non posse esse, nisi in re bona ; ubi etiam, licet absurdum videatur, manifeste dicitur, esse malum quod bonum est.
Quod ex praemissis sequitur, scilicet quod cum dicitur malus homo, dicitur malum bonum.
Ex quo colligitur, nihil aliud significari, cum dicitur homo malus, nisi bonum malum. Unde Augustinus in eodem subdit: " Quid est malus homo nisi mala natura? quia homo natura est. Porro, si homo aliquod bonum est, quia natura est, quid aliud est malus homo nisi malum bonum? Tampn cum duo ista discernimus, invenimus nec ideo malum, quia homo est, nec ideo bonum, quia iniquus est: sed bonum quia homo, malum, quia iniquus. Omnis itaque natura, etiam si vitiosa sit, inquantum natura est, bona est; inquantum vitiosa est, mala est. "
Quod regula Dialecticorum de contrariis fallit in his, scilicet bono et malo.
Ideoque " in his contrariis, quae bona et mala vocantur, illa Dialecticorum regula deficit, qua dicunt, nulli rei duo simul inesse contraria. Nullus enim potus aut cibus simul dulcis est et amarus ; nullum simul corpus ubi album, ibi et nigrum; et hoc in multis ac pene in omnibus reperitur contrariis, ut in una re simul esse non possint. Cum autem bona et mala nullus ambigat esse contraria, non solum simul esse possunt, sed mala omnino sine bonis et nisi in bonis esse non possunt. Et haec duo contraria ita simul sunt, ut, si bonum non esset, in quo malum esset: prorsus nec malum esse potuisset, quia non modo ubi consisteret, sed unde oriretur, corruptio non haberet, nisi esset igitur quod corrumperetur, quoniam nihil est aliud corruptio quam boni exterminatio. Ex bonis igitur mala orta i. sunt, et nisi in bonis non sunt: nec fuit prorsus, unde oriretur ulla mali natura, nisi ex Angeli et hominis natura bona, unde primitus orta est voluntas mala ".
Epilogum facit ad alia transiturus.
Ex his aperitur, quod primo et secundo supra diximus investigandum, scilicet quae fuerit origo mali, et in qua re sit. Ex bona enim re ortum et in re bona consistere, praemissis testimoniis comprobatur.
Sententiae illi qua dictum est, bonum esse malum opponitur de prophetia, quae ait: Vae his qui dicunt bonum malum.
Ad hoc autem, quod dictum est, " malum esse quod bonum est", quidam sic opponunt: si bonum malum esse dicimus, incidimus in illam sententiam propheticam, ubi legitur: Vae his qui dicunt bonum malum, et malum bonum. Igitur si hanc maledictionem vitare volumus, nullatenus dicere debemus, bonum esse malum, et e converso. Hoc autem Augustinus in eodem libro determinat dicens:"Id quod dictum est in prophetia, intelligendum est de ipsis rebus, quibus homines mali sunt, non de hominibus. Unde qui adulterium dicit bonum, in eum cadit illa prophetica detestatio ," et in eum qui " dicit malum esse hominem, vel bonum esse iniquum. Qui enim dicit, hominem, inquantum homo est, malum esse, et bonitatem esse iniquitatem, opus Dei culpat, quod est homo, et vitium hominis laudat, quod est iniquitas".