IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(Textus Magistri Sententiarum.)
Quid sit peccatum. Post haec videndum est, quid sit peccatum. Peccatum est, ut ait Augustinus " omne dictum, vel factum, vel concupitum, quod fit contra legem Dei. " Idem in libro de duabus animabus : " Peccatum est voluntas retinendi, vel consequendi quod justitia vetat. " In utraque assignatione de actuali peccato agitur et mortali, non veniali. Ex prima descriptione ostenditur peccatum esse voluntas mala, sive locutio et operatio prava, id est, actus malus tam interior quam exterior, ex altera vero tantum ostenditur esse actus interior; voluntas enim, ut in superioribus dictum est, motus animi est: actus ergo interior est. Ambrosius quoque in libro de Paradiso ait: " Quid est peccatum nisi praevaricatio legis divinae et caelestium est inobedientia praeceptorum? " Ergo in praevaricante peccatum est, sed in mandante culpa non est. Non enim consisteret peccatum, si interdictio non fuisset. Non consistente autem peccato, non solum malitia, sed etiam virtus fortasse non esset, quae, nisi aliqua malitiae fuisset semina, vel subsistere, vel eminere non posse. " Ecce praevaricationem legis et inobedientiam definit Ambrosius esse peccatum.
Diversorum sententias de peccato ponit.
Quocirca, diversitatis hujus verborum occasione, de peccato plurimi diversa senserunt. Alii enim dixerunt, voluntatem malam tantum esse peccatum et non actus exteriores ; alii voluntatem et actus; alii neutrum, dicentes, omnes actus esse bonos et a Deo et ex Deo auctore esse, malum autem nihil esse, ut ait Augustinus super Joannem : Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, id est, peccatum, quod nihil est: et nihil fiunt homines, cum peccante Supra enim dixit Augustinus, quod malum est privatio boni: vel corruptio boni quod etiam in libro 83. qq. quaest. 6. ait: " Summum malum nullum modum habet, caret enim omni bono."
At modus aliquid boni est: non igitur est, quia nulla specie continetur, totumque hoc nomen mali de speciei privatione repertum est." Item in dogmatibus Ecclesiasticis, dicitur : " Malum vel malitiam non esse a Deo creatam, sed a Diabolo inventam, qui et ipse bonus creatus est. " Idem etiam in lib. contra Manichaeos, quid sit peccare, ostendit dicens : Peccare quid aliud est, nisi in veritatis praeceptis vel in ipsa veritate errare? Quod si non voluntate faciunt peccatores, injuste judicantur. Quid igitur in hac tanta varietate tenendum, quidve dicendum?
Vera sententia de peccato proponitur.
Sane dici potest et libere tradi debet, peccatum esse actum malum interiorem et exteriorem, scilicet malam cogitationem, locutionem et operationem ; praecipue tamen in voluntate consistit peccatum, ex qua tanquam ex arbore mala procedunt opera mala tan quam fructus mali.
Traditio quorumdam, qui dicunt voluntatem malam et actum inquantum sunt, esse naturas, et ideo bona inquantum vera mala sunt, esse peccata.
Quidam autem, diligenter attendentes verba Augustini, quibus supra et in aliis Scripturae locis utitur, non indocte tradunt, voluntatem malam et actus malos, inquantum sunt, vel inquantum actus sunt, bona esse: inquantum vero mala sunt, peccata esse: qui voluntatem et actum quemcumque bonam Dei naturam esse dicunt, inquantum actus est, vel voluntas, et ex Deo auctore esse: inquantum vero inordinate et contra legem Dei fit et fine debito caret, peccatum est, et ita, inquantum peccatum est, nihil est. Nulla enim substantia est, nulla natura est.
Auctoritatibus probant voluntates et actus omnes esse bona inquantum sunt.
Quod autem voluntas omnis et actio bonum sit, inquantum est, ex eo probant, quod ait Augustinus lib. 83. quaestionum: " Deus boni tantummodo causa est: quocirca mali auctor non est, quia omnium quae sunt, auctor est, quae, inquantum sunt, in tantum bona sunt." Idem probans, nihil casu fieri in mundo, ait in eodem : " Quidquid casu fit, temere fit: quidquid temere fit, non fit providentia. Si ergo casu aliqua fiunt in mundo, non providentia universus mundus administratur: si non providentia universus mundus administratur, aliqua natura vel substantia est, quae ad opus providentiae non pertinet. Omne autem quod est, inquantum est, bonum est. Summum enim est illud bonum, cujusparticipatione sunt caetera bona; et omne quod mutabile est, non per se, sed boni illius participatione, inquantum est, bonum est, quod divinam etiam providentiam vocamus. Nihil igitur casu fit in mundo." His testimoniis innituntur ad ostendendum, omne quod est, inquantum est, bonum esse. Unde idem Augustinus 1. lib. de Doctr. Chrit. ait : " Ille summe ac primitus bonus est, qui omnino incommutabilis est, et caetera quae sunt, nisi ab illo esse non possunt, et in tantum bona sunt, inquantum acceperunt, ut sint. "
Quid ex praedictis colligitur ?
Ex praedictis colligitur atque infertur, quia, si mala voluntas et mala actio est, inquantum est, bona est. Sed quis est qui diffitetur, malam voluntatem esse et malam actionem ? Mala igitur voluntas sive actio, inquantum est, bonum est, et inquantum voluntas vel actio, bonum similiter est: sed ex vitio mala est, quod vitium a Deo non est, neque aliquid est. Quod Augustinus notasse videtur lib. 83. q. dicens: " Vitium est voluntatis, quo est homo deterior; quod vitium longe abest a voluntate Dei, ut ratio docet. " Ex hoc loco probant, voluntatem, inquantum vitiosa est, non esse a Deo; et inquantum vitiosa est, peccatum est; et peccatum est ut, aiunt, inquantum non habet ordinem nec finem debitum. Ita et actio, inquantum ex malo procedit, et ordinem non habet et ad malum tendit.
Alia probatio quod omnis actus inquantum est, bonus est.
Item et aliter probant, omnem actum interiorem vel exteriorem, inquantum est, esse bonum; quia non esset actus malus, nisi esset res bona, quia non est aliqua res mala, nisi eadem res bona sit. Unde Augustinus in Enchiridio: " Omnis natura bonum est, nec res aliqua mala esset, si res ipsa, quae mala est, natura non esset. Non igitur potest esse malum nisi aliquod bonum. Quod cum dici videatur absurde,connexio tamen ratiocinationis nos compellit hoc dicere. " Ex praemissis testimoniis asserunt, omnes actus, inquantum sunt, esse res bonas, nec aliquid esse malum, id est, peccatum, nisi idem quoque secundum aliquid bonum sit; et omnium quae sunt, inquantum sunt, Deum auctorem praedicant, et ejus voluntate omnia esse quaecumque sunt, quae, inquantum sunt, naturae sunt.
Objectio contra illos, qui dicunt omnes actus inquantum sunt, esse bonos.
Quibus opponitur: si omnia quae sunt, inquantum sunt, bona sunt et naturae sunt: ergo adulterium et homicidium et similia, inquantum sunt, bona sunt et naturae sunt, et Deo volente fiunt. Quod si est, tunc illi qui faciunt illa, bona agunt, quod penitus absurdum est. His vero sic illi respondent: dicunt equidem, adulterium, homicidium et hujusmodi non simpliciter actus denotare, sed actuum vitia; actusque ipsos adulterii et homicidii inquantum sunt, vel inquantum actus sunt, a Deo esse, et bonas naturas esse; sed non inquantum adulterium et homicidium sunt. Et ideo non sequi dicunt, si actus, qui homicidia et adulteria sunt, a Deo sunt, quod homicidia et adulteria a Deo sint.
Alia illorum oppositio contra eosdem.
Item aliter eis opponitur: si aliquid non est malum, quod non sit natura vel res bona, quomodo igitur peccata sunt, non credere in Deum, non ire ad ecclesiam et hujusmodi, cum ista non sint naturae, imo omnino non sint? Non est enim aliquid vel res ali qua non ire ad ecclesiam, vel non credere et hujusmodi. Ad quod dicunt, his atque hujusmodi dictionibus, quae videntur privationes simpliciter notare et nihil ponere, quia per negationem dicuntur, vere aliqua poni, actusque per eas significari. Non credere enim in Christum incredulitatem dicunt, et nomine incredulitatis malum mentis actum significari. Ita etiam, cum dicitur: non ire ad ecclesiam malum est, non euntis contemptus significatur, id est, voluntas mala vel propositum: hoc est enim declinare a bono, et ideo malum est, sicut e converso declinare a malo bonum est. Sicut ergo declinatio a malo aliquid ponit, scilicet voluntatem et propositum vitandi malum, ( non enim potest esse bonum quod omnino nihil est) ita declinatio a bono quod est significat, scilicet voluntatem et propositum mali. Et secundum hoc vera est et generalis illa peccati mortalis descriptio, quam supra posuit Augustinus.
Utrum malus actus inquantum peccatum est, sit privatio, vel corruptio boni ?
Potest etiam quaeri ab eisdem; cum peccatum sit, ut supra dictum . est, privatio vel corruptio boni, et omnis actus malus sit peccatum, utrum sit privatio vel corruptio boni, inquantum peccatum est, vel non? Si enim, inquantum peccatum est, corruptio boni est, cum corruptio vel privatio boni paena sit homini; inquantum igitur peccatum est, paena est. Quod si est, tunc, inquantum peccatum est, bonum esse videtur et a Deo esse. Si autem non, inquantum peccatum est, corruptio est, quaeritur ergo, secundum quid corruptio sit? Si enim corruptio est, et non inquantum peccatum est, cum non sit nisi bonum, praeterquam in eo quod peccatum est: ergo inquantum bonum est, corruptio vel privatio boni est. Ad quod etiam ipsi dicunt, actum malum, non inquantum est neque inquantum bonum est, esse privationem vel corruptionem boni, sed inquantum peccatum est: non tamen inquantum peccatum est, paena est, vel aliquid, quod a Deo sit. Ut enim ex verbis praemissis Augustini colligitur, peccatum dicitur corruptio vel privatio active, non passive. Nam ideo malum vel peccatum dicitur corruptio boni, quia naturam bonam qualicumque privat bono. Nam si non privat aliquo bono, non nocet, ut supra Augustinus ait: nocet autem ; adimit ergo bonum. Non autem nocet, nisi inquantum peccatum est: ergo inquantum peccatum est, privat bono. Itaque inquantum peccatum est, privatio est vel corruptio boni.
Quomodo inquantum peccatum est, possit corrumpere bonum, cum nihil sit ?
Sed cum nihil sit, inquantum peccatum est, quomodo potest bonum corrumpere vel adimere? Augustinus te hoc docet in lib. de Natura et gratia dicens: Abstinere a cibo non est aliqua substantia ; tamen substantia corporis, si omnino abstineatur a cibo, languescit et frangitur ; sic non est substantia peccatum, eo tamen natura animae corrumpitur."
Quod peccatum proprie corruptio est animae, et quomodo ?
Peccatum vero, id est, culpa, proprie animae corruptio est. Si autem quaeritur, in quo possit corrumpi anima: in parabola illius qui incidit in latrones, qui eum spoliaverunt et vulneraverunt, clarescit. Incidit enim homo in latrones, quando per peccatum in potestatem diaboli traditur: et tunc per peccatum spoliatur gratuitis bonis, id est, virtutibus, et in naturalibus bonis vulneratur, quae sunt ratio, intellectus, memoria et ingenium et hujusmodi, quae per peccatum obtenebrantur et vitiantur. Per peccatum etiam privatur illo bono, cujus participatione caetera bona sunt; quo tanto magis privatur, quanto magis se ab eo elongat.
Qualiter homo se elongat a Deo, scilicet per dissimilitudinem, quam facit per peccatum.
A Deo autem se elongat homo per peccatum, non loci distantia, quia ubique totus et praesens est omnibus, et " omnia in ipso sunt, ut ait Augustinus lib. 83. qq. et ipse locus non est. Locus tamen Dei abusive dicitur templum Dei,non quod eo contineatur, sed quod ei praesens sit et inhabitans: id autem anima munda intelligitur. " Per peccatum igitur non secundum locum aliquis longe fit a Deo, sed in eo longe fit, quod ab ejus similitudine recedit, et tanto longius, quanto sit dissimilior. " Illa autem, ut Augustinus ait lib. 83. qq. quae participatione similia sunt Deo, recipiunt dissimilitudinem. At ipsa similitudo nullo modo ex aliqua parte potest esse dissimilis. Unde fit, ut, cum similitudo Patris Filius sit, ex nulla parte Patri possit esse dissimilis, cujus participatione similia sunt quaecumque Deo similia sunt: et illa possunt recipere dissimilitudinem. " Nihil est autem, quod hominem adeo Deo dissimilem faciat, quemadmodum peccatum. Cum autem peccatum sit privatio vel corruptio boni, quae est in anima, est etiam privatio et corruptio boni corporis, sicut corpus hominis privavit beneficio illius immortalitatis et impassibilitatis, quam habuit ante peccatum.
An paena sit privatio boni?
Quaeri autem solet, utrum et paena sit privatio vel corruptio boni ? Ad aliquod facile responderi potest, si praedicta ad memoriam revocentur. Diximus enim supra, privationem vel corruptionem boni accipi active vel passive, id est, secundum efficientiam, vel effectum. Ideoque privatio vel corruptio boni dicitur et peccatum et paena; sed peccatum secundum efficientiam, quia privat vel corrumpit bonum: paena autem secundum effectum, id est, secundum passionem, quae est effectus peccati. Aliud est enim culpa, aliud paena; alterum est Dei, id est, paena, alterum diaboli vel hominis, id est, culpa.
(Finis Textus Magistri.)