IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(Textus Magistri Sententiarum.)
Quaedam simul sunt peccatum et paena peccati, quaedam peccatum et causa peccati, alia vero peccatum et causa et paena peccati. Sciendum est tamen, quaedam - sic esse peccata, ut sint etiam paenae peccatorum. Unde Augustinus super illum locum Psalm. 57. Supercecidit ignis et non viderunt Solem, ait: " Ignis superbiae et concupiscentiae et irae intelligitur. Istas paenas pauci vident: ideo eas maxime commemorat Apostolus in epistola ad Romanos et enumerat multa, quae sunt peccata et paena peccati. Inter primum enim peccatum Apostasiae et ultimam paenam ignis aeterni, media quae sunt, et peccata sunt et paena peccati. " Gregorius quoque super Ezechielem ait - " Contemnenti, qui non vult paenitere, ponit Deus offendiculum, scilicet gravius impingat. Peccatum enim, quod per paenitentiam citius non deletur, aut peccatum est et causa peccati, aut peccatum et paena peccati, aut peccatum simul et causa et paena peccati. Unde Moyses : Nondum sunt completa peccata Amorrhaeorum ; et David inquit: Appone iniquitatem super iniquitatem eorum: et alius Propheta: Sanguis sanguinem tetigit, id est, peccatum peccato additum est. Paulus quoque ait : Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae, etc ;
et item: Ut impleant peccata sua semper. Joanni quoque per Angelum dicitur: Qui in sordibus est sordescat adhuc. Ex his testimoniis colligitur, peccatum aliquod et peccatum esse et paenam peccati.
Ex praedictis quaestio oritur, scilitet an inquantum peccatum est, sit paena peccati ?
Et ideo merito quaeritur, utrum inquantum peccatum est, sit paena peccati. Quod non videtur, cum omnis paena peccati justa sit. Unde Augustinus in lib. fielract. " Omnis paena peccati justa est et supplicium nominatur. " Si ergo peccatum, quod est peccatum et paena peccati, inquantum peccatum est, paena peccati est; cum omnis paena justa de justitia Dei veniat, videtur, inquantum peccatum est, justum esse et a Deo provenire. Ad quod illi respondent, peccatum sic dici paenam peccati, quia per peccatum, in quod merito praecedentis peccati homo labitur, deserente Deo, corrumpitur bona natura. Sicut ignis aeternus dicitur paena malorum, quia ea cruciantur: nec tamen ipse cruciatus malorum ignis est, sed per ignem fit in homine. Ita per peccatum corrumpitur natura, et imminuitur bonum naturae: et est ipsa imminutio et corruptio boni passio et paena; et non est essentialiter ipsa peccatum, per quod fit, sed ideo peccatum dicitur, ut praemissum est, quia per peccatum illico, ut peccat homo, fit in homine illa corruptio, quae tamen fit a Deo auctore. Illa enim paena sive passio, quae est boni corruptio, a Deo est. Illius tamen, ut sic dicam, materia et ciusa est peccatum, quod a Deo non est. Quod videtur Augustinus notasse et juxta hunc sensum intellexisse, cum ait, in libro de praedestinatione sanctorum : " Praedestinatione Deus ea praescivit, quae fuerat ipse facturus. Sed praescivit Deus etiam quae non est ipse facturus, id est, omnia mala, quia etsi sunt quaedam, quae ita peccata sunt, ut etiam paenae sint peccati, secundum illud Apostoli : Tradidit illos Deus in passiones, etc, non tamen peccatum Dei est, sed judicium ", scilicet paena. In Scriptura enim saepe nomine judicii paena intelligitur. Hic diligenter intendentibus insinuare videtur: ea quae peccata sunt et paenae peccati, non inquantum peccata sunt, sed inquantum paenae, Dei esse dicuntur. Nam cum dixisset, Deum non esse facturum mala aliqua, id est, peccata, quia posset ei objici, quaedam peccata esse etiam paenas peccati, et paena peccati omnis justa est, et ideo a Deo est, quasi determinando, secundum quid faciat ea, vel secundum quid non faciat, addidit reliqua. Juxta vero praedictam intelligentiam, peccata sane dicuntur paenae. Unde Apostolus appellat eas passiones ignominiae, quia, ut ait auctoritas, "licet quaedam peccata sint, quae delectant, sunt tamen passiones naturae non nominandae ", quia per ea corrumpitur natura.
Quod cum omne peccatum possit dici paena, non tamen omne peccatum est paena peccati.
Et licet ex hoc sensu omne peccatum mortale possit dici paena, non tamen omne potest dici paena peccati. Paena enim peccati, ut praedictum est, est illud cujus causa est aliud praecedens peccatum. Nam peccatum sic dicitur paena peccati respectu praecedentis, sicut dicitur causa peccati respectu sequentis. Quo fit, ut idem peccatum et causat sit et paena peccati, sed alterius peccati paena et alterius causa. Ut enim Gregorius in Moralibus ait: " Peccatum, quod paenitentia non diluitur, suo pondere mox ad aliud trahit. Unde fit, ut non solum peccatum sit, sed et causa peccati, ex illo quippe culpa subsequens oritur. Peccatum vero, quod ex peccato oritur, non solum peccatum, sed et paena peccati est, quia justo judicio Deus cor peccantis obnubilat, ut praecedentis peccati merito etiam in alia cadat. Quem enim liberare noluit deserendo percussit. " Proinde, ut Augustinus ait: " Praecedentis est haec paena peccati, et tamen etiam ipsa peccatum est. " Judicio enim justissimi Dei traditi sunt, ut ait Apostolus de quibusdam, sive deserendo, sive alio modo explicabili, vel inexplicabili, in passiones ignominiae, ut crimina criminibus vindicarentur, et supplicia peccantium non tantum sint tormenta, sed et vitiorum incrementa. "Illa ergo peccata, quae enumerat Apostolus, quia de superbia sunt, non solum peccata, sed etiam supplicia sunt. Ecce ex his jam fit perspicuum, quaedam peccata etiam paenas et causas peccati esse; et illud peccatum esse paenam peccati, quod causam praecedentem habet peccatum; atque illud peccatum esse causam peccati, quod est meritum sequentis culpae.
Ex praedictis videtur significari ipsa eadem, quae peccata sunt, esse et paenas peccati.
Sed cum ait, crimina criminibus vindicari, videtur insinuare, ea ipsa quae peccata sunt, essentialiter esse paenas peccati, id est, punitiones peccati. Ad hoc autem, inquiunt illi, haec et similia dicta esse secundum rationem praedictam, et ideo intelligenda fore secundum praemissam expositionem. "Intelligentia enim dictorum ex causis est assumenda dicendi. "
Quod non obviat veritati, si quis dicat ipsa peccata esse paenas peccati essentialiter.
In nullo tamen praejudicium factum veritati putatur, si quis dicat, ipsa eadem, quae peccata sunt essentialiter, ut ita dicam, esse paenas, id est, punitiones peccatorum praecedentium quae justae sunt et a Deo sunt. Nec tamen inquantum peccata, a Deo sunt, nec inquantum peccata sunt, paenae peccati sunt: et tamen, inquantum peccata sunt, privationes boni sunt, sed, ut supra dictum est causaliter et active dicuntur privationes.
Aperte ostendit peccata quaedam esse paenam peccati, peccatum esse ab homine et paenam ipsam justam esse a Deo.
Quod autem quaedam peccata paenae sint, ipsa paena justa sit et a Deo sit, evidenter tradit Augustinus, in lib. 1. Retractationum, dicens, quaedam necessitate fieri ab homine, quae mala sunt, et eadem justa paena peccati sunt. " Sunt, inquit, quaedam necessitate facta improbanda, ubi homo vult recte facere, et non potest. Unde est illud Apostoli : Non quod volo facio bonum, sed quod odi malum, hoc ago. Et illud : Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Haec enim invicem sibi adversantur, ut non ea quae vultis, faciatis: sed haec omnia ex illa mortis damnatione sunt. Nam si non est ista paena hominis, sed natura, nulla ista peccata sunt. Si enim non receditur ab eo modo, quo naturaliter factus est homo, cum haec facit, ea utique facit, quae debet. Si autem homo, quia ita est, non est bonus nec habet in potestate, ut sit bonus, sive non videndo, qualis esse debeat, sive videndo et non valendo esse, qualem se esse debere videt, paenam istam esse, quis dubitet? Omnis autem paena, si peccati paena est, justa est et supplicium nominatur. Si autem injusta est paena, quoniam paenam esse, nemo ambigit, injusto aliquo dominante homini imposita est. Porro, quia de omnipotentia Dei et justitia dubitare dementis est, justa est haec paena et pro peccato aliquo impenditur. Non enim quisquam injuste dominans aut surripere hominem potuit, veluti ignoranti Deo, aut extorquere invito tanquam invalidiori, ut hominem injusta paena cruciaret. Relinquitur ergo, ut haec paena justa de damnatione hominis veniat. " His atque aliis pluribus testimoniis docetur, quaedam esse peccata et paenas peccati essentialiter.
De quibusdam, quae sine dubio peccata sunt et paenae, ut ira, invidia, et in quantum eis patimur, peccata non sunt.
Praeterea, nullatenus ambigendum est,quaedam peccata absque ullo scrupulo paenas esse, ut invidia, quae est dolor alieni boni, et ira, quae etiam, non inquantum paenae sunt, peccata sunt ; ita etiam de cupiditate et timore, et aliis hujusmodi sentiendum est. Unde Augustinus lib. 83. quaestionum, ait: "Omnis perturbatio passio: omnis cupiditas perturbatio: omnis ergo cupiditas passio. Omnis vero passio cum est in nobis, ipsa passione patimur. Omnis igitur cupiditas cum est in nobis, ipsa cupiditate patimur, et inquantum cupiditas est, patimur. Omnis autem passio, inquantum ipsa patimur, non est peccatum: ita et de timore. Non enim consequens est, ut, si patimur timorem, ideo non sit peccatum, quia multa sunt peccata, quae patimur, sed non inquantum patimur eis ."
Quod verbis Augustini praemissis quaedam sententia Hieronymi obviare videtur.
Illud autem diligenter est annotandum quod supra positis verbis Augustini dicentis, quaedam necessitate facta esse improbanda et mala, videtur obviare quod Hieronymus ait in explanatione fidei, quod licet supra sit positum, tamen, ut perfectius sciatur, iterare non piget." Execramur, inquit, eorum blasphemiam, qui dicunt, impossibile aliquid homini a Deo esse praeceptum, et mandata Dei non a singulis, sed ab omnibus in commune posse servari." Et paulo post:"Et tam illos errare dicimus, qui cum Manichaeo dicunt, hominem peccatum vitare non posse, quam illos qui cum Joviniano asserunt, hominem non posse peccare. " Ecce Hieronymus dicit, errorem esse, si quis dicat, hominem vitare peccatum non posse. Qui autem dicit, quaedam necessitate fieri, quaedam dicit non posse vitari. Cum ergo id Augustinus dicat, videtur aut erroris esse quod tradit, aut non esse verum quod Hieronymus ait.
Determinatio contrarietatem submovens de sanctorum medio.
Ad quod dici potest, quia Augustinus secundum statum hujus miseriae (ad quam pertinet ignorantia et difficultas, ut idem ait in lib. de libero arbitrio, quae ex justa damnatione descenderunt,) illud tradidit, ubi et venialia peccata inclusit. Hieronymus vero tantum de mortalibus peccatis loquitur, quae unusquisque, gratia illuminatus, vitare valet: vel de homine secundum statum liberii arbitrii ante peccatum illud ait.
Epilogum facit a dolia transiturus.
Satis diligenter eorum posuimus sententiam, qui dicunt, omnes actus naturas esse, et inquantum sunt, bonos esse. In quo tractatu quaedam interseruimus, quae non ex eorum tantum persona accipienda sunt, quia ab omnibus catholice sapientibus absque haesitatione tenentur: atque auctoritatum testimoniis et rationibus eorumdem traditionem munivimus, qui dicunt, omnes actus essentia sui, id est inquantum sunt, esse bonos, quosdam vero, inquantum inordinate fiunt, peccata esse. Addunt quoque, quosdam non tantum essentia, sed etiam genere bonos esse, ut reficere esurientem, qui actus est de genere operum misericordiae ; quosdam vero actus absolute ac perfecte bonos dicunt, quos non solum essentia vel genus, sed etiam causa et finis commendat, ut sunt illi qui ex bona voluntate proveniunt et bonum finem metiuntur.
(Finis textus Magistri. )