IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
( Textus Magistri Sententiarum. )
Quod aliqui putant, malos actus nullo modo esse a Deo.
Sunt autem et alii plurimi, longe aliter de peccato et de actu sentientes ; asserunt enim, voluntatem malam et actum malum peccata esse et nulla ratione bona, nec secundum aliquam rationem ex Deo auctore esse, quia sine Deo fiunt. Sine eo namque, ut ait Evangelista) factum est nihil, id est, peccatum, quod dicitur esse nihil, non quia non sit actio, vel voluntas mala, quae aliquid est, sed quia a vero esse separat homines et ad malum trahit, et sic ad non esse deducit. " Qui enim a summi boni participatione recedunt, quod solum vere ac proprie est, merito non esse dicuntur. " Ideoque Augustinus dicit super Joannem, " peccatum nihil esse, nihilque fieri homines cum peccant. " Hac igitur ratione astruunt, peccatum nihil esse, quia a vero esse hominem elongat; voluntatemque malam atque actionem, sive locutionem malam peccatum esse dicunt, quia praevaricatio et inobedientia haec sunt et contra legem Dei fiunt ; quae tamen sunt, sed ab homine, vel a Diabolo, non a Deo. Nullatenus enim haec a Deo esse dicunt, sive inquantum sunt. sive alio modo.
Qualiter determinent verba Augustini praemissa, quibus ait, omne quod est, inquantum est, bonum est.
Illa quoque Augustini verba, quibus dicit, omne quod est, inquantum est, bonum esse, et Deum habere auctorem, de natura sive de substantiis tantum accipienda fore tradunt. Substantiae vero nomine atque naturae dicunt significari substantias ipsas, et ea quae naturaliter habent, scilicet, quae concreata sunt eis, sicut anima naturaliter habet intellectum et ingenium et voluntatem, et hujusmodi. quod ex verbis Augustini praemissis colligitur, ubi bonum hominem appellat bonam naturam, et malum hominem malam naturam. Secundum hanc ergo assertionem vel acceptionem mali actus non sunt naturae vel substantiae, nec etiam boni actus; quod utique videtur Augustinus innuere in libro primo Retractationum, distinguens inter substantias sive naturas, et bonas actiones sive malas. Aperiens enim, quomodo intelligendum sit quiddam in libro de vera religione ab eo traditum, ait: Hoc de substantiis atque naturis dictum est. Inde enim disputabatur, non de bonis actionibus atque peccatis. " Aperte hic videtur dividere inter naturas sive substantias, et actiones sive peccata.
Ideoque asserunt praefati Doctores, actiones interiores vel exteriores non esse naturas vel substantias, quae, si malae sunt, peccata sunt neque a Deo sunt. Quod vero mali actus non sint naturae, Augustinus videtur notare in prima responsione contra Pelagianos, ita dicens: "Opera diaboli, quae vitia dicuntur, actus sunt, non res. " Idem in quarta responsione: "omne malum natura non est, sed actus, accidens alicui ex defectu boni. Quam ob rem quod natura non est Deus non fecit, quia natura est omne quod fecit. " Item : " Omne quod natura bonum est, Deus ex nihilo fecit, non diabolus. "
Secundum hos, res aliquae sunt, quae a Deo non sunt, quibus homines mali sunt.
Ex quo colligitur, res aliquas esse, quae a Deo non sunt, eisque homines mali sunt. Quod nihilominus et ipsi concedunt, innitentes verbis Augustini superius positis, qui in Ence. determinans illa verba Prophetae: Vae ! his qui dicunt bonum malum, dicit, " de ipsis rebus, quibus homines mali sunt, non de hominibus hoc esse intelligendum. " Sunt ergo aliquae res, quibus homines mali sunt. Id autem, homo quo fit deterior, a Deo non est, quia ut ait Augustinus in lib. 83. quaest. " Deo auctore non fit homo deterior. " Non est igitur Deus auctor rerum, quibus homo deterior fit: at sunt aliquae res, ut dictum est, quibus homines mali fiunt; sunt igitur aliquae res, quae a Deo non sunt, quia peccata ipsae sunt. Ideoque Scriptura in pluribus contestatur locis, Deum non esse auctorem malorum, id est, eorum, quae peccata sunt.
Ex parte eorum praemissae opponitur sententiae in illo verbo: Deus auctoi malorum non est.
In hoc autem verbo superiorum sententiae recte opponitur, qui dicunt, Deum non esse auctorem eorum, quae mala sunt, inquantum mala sunt, sed inquantum sunt:et inquantum mala sunt, dicunt, ea nihil esse. Quid igitur mirum, si Deus dicitur non esse auctor eorum, inquantum nihil sunt, cum nihil nullus auctor existere queat? Ideoque, cum dicitur Deus esse auctor omnium quae sunt, bonorum isti subintelligi volunt. Bona autem illa esse dicunt, quae naturaliter sunt: ea vero naturaliter esse dicunt, non solum quae substantiae sunt, vel concreata substantiis, qualiter supra acceperunt, sedet omnia quae naturam non privant bono. Et ita secundum eosdem multiplex in Scripturis fit intelligentia, ubi de natura, sive substantia, vel de his quae naturaliter sunt, sermo occurrit. Sed super illum lo cum Psalmi: Non est substantia, ita Augustinus de substantia disseruit, ut praemissae sententiae videatur consentire, dicens: " Substantia intelligitur illud quod sumus, quidquid sumus, homo, pecus, terra, sol; omnia ista substantiae sunt, eo ipso quo sunt. Naturae ipsae substantiae dicuntur: nam quod nulla est substantia nihil omnino est: substantia ergo est aliquid esse. Deus fecit hominem substantiam, sed per iniquitatem lapsus est homo a substantia, in qua factus est: iniquitas quippe ipsa non est substantia. Non enim iniquitas est natura, quam formavit Deus, sed iniquitas est perversio, quam fecit homo. Naturae omnes per ipsum factae sunt ; iniquitas per ipsum non facta est, quia iniquitas non est substantia. In illo hymno trium puerorum universa creatura laudans Deum commemoratur. Laudant enim omnia Deum, sed quae fecit Deus. Laudat ibi serpens Deum, sed non avaritia. Omnia reptibilia ibi nominata sunt, sed non aliqua vitia. Vitia enim ex nobis et ex nostra voluntate habemus, et vitia non sunt substantia." Intendant diligenter his verbis praemissarum assertores sententiarum, et percipere poterunt rationem et causam dictorum, ubi Scriptura de natura vel substantia mentionem facit. Illarum vero sententiarum judicium prudentis lectoris, cui utriusque sententiae notitiam plenarie dedimus, arbitrio relinquimus, ad ea quae adhuc nobis supersunt tractanda festinantes.
Quod de peccato non de paena intelligitur, cum dicitur: Deus non est au ctor mali.
Cum igitur in omnes consentiant Catholici tractatores, scilicet quod Deus non est auctor malorum ; cavendum est tamen, ne malorum nomine paenas, sicut peccata, gene-- raliter includas. Paenarum enim Deus auctor est, sicut ipse per
Prophetam ait: Non est malum in civitate, quod Dominus non fecerit. Item alibi ex persona sua ait : Ego sum Deus, creans malum et faciens bonum. Ecce hic dicitur creasse et fecisse malum ; sed mali nomine paena intelligitur, non peccatum ,-sicut e converso cum dicitur Deus non esse auctor malorum, nomine mali peccata intelliguntur. Ideoque Augustinus, qui dixerat in lib. 83. quasi. quod Deus auctor mali non sit, in primo libro Retractationum, quomodo intelligendum sit, aperit dicens : " Videndum est, ne male intelligatur quod dixi: Deus auctor mali non est, quiet omnium quae sunt auctor est, quia inquantum sunt, in tantum bona sunt; et ne hinc putetur, non ab illo esse paenam malorum, quae utique malum est his qui puniuntur. Sed hoc ita dixi, sicut dictum est: Deus mortem non fecit, cum alibi scriptum sit : Mors et vita a Domino est. Malorum ergo paena, quae a Deo est, malum est quidem malis: sed in bonis Dei operibus est, quoniam justum est, ut mali puniantur: et utique bonum est omne quod justum est. " Sic ergo dicitur Deus non fecisse mortem, quia non fecit illud, pro quo mors infligitur, id est, peccatum. Audisti, lector, causam dictorum, ex qua sana intelligentia tirmatur cum dicitur: Detu non est auc tor mali, et: Deus mortem non fecit. ( Finis textus Magistri. )