In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Ad quaestionem dist. 35. resolvit Doctor ex auctoritate Augustini et Anselm. ibi adducta, peccatum consistere in privatione alicujus boni ; ita D D. ibi citati, et omnes, paucis Thomistis et Vasq. exceptis. Et est expressa sententia P P. Hilar. de Trin. cap. 11. Nyss. hom. 2. Basil. hom. 9. Epiph. haeres. 24. Greg. 29. Mor. 24. Ambr. de Paradiso c. 6. 7.
Istae quaestiones, licet secundu m Magistrum pertineant ad diversas distinctiones, tamen sunt connexae solutiones earum, propter quam connexionem possunt hoc modo simul quaeri ; et inter istas primo solvenda est secunda, quia ejus solutio habet locum in aliis ; et licet ibi possit praefigi, quid dicatur per nomen peccati, non probando (quia ante omnem quaestionem de aliquo oportet istam praecognitionem habere, quid scilicet dicitur per nomen) tamen quod peccatum sit formaliter privatio boni, ostenditur per auctoritates adductas in oppositum, et per rationem talem, quia agens inferius tenetur in agendo conformare se agenti superiori, quia si in potestate ejus sit se conformare illi, non conformari illi est peccatum: ideo loquendo de peccato, sive contra legem divinam, sive contra legem humanam, aliquid dicitur peccatum, quia peccans potuit concordari legi superioris agentis, et discordavit. Iste igitur actus, qui est in potestate discordantis, et per hoc voluntarius, non est formaliter peccatum, quia si ille esset concors regulae superiori, non esset peccatum; ergo in illo actu praecisa ratio peccati est privatio illius concordiae.