IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Ponitur triplex sententia. Prima D. Bonav. ponens peccatum esse privationem boni in quo est. Secunda D. Thom. tenens esse privationem boni supernaturalis vel gratiae. Tertia, quod sit privatio habituum acquisitorum ; et refutantur suo ordine istae tres sententiae. Primam refutat quatuor rationibus claris, et eaedem, praeter primam, procedunt contra secundam.
Ex hoc ulterius potest inferffi, cujus boni peccatum est formaliter privatio ; ponitur quod illius boni in quo est, quia illi nocet, sicut argutum est per Augustinum 12. de Civit. cap. 6. Alio enim modo ponitur quod boni supernaturalis, scilicet gratiae, peccatum est privatio. Tertio modo ponitur quod est privatio habituum acquisitorum, quibus repugnant actus virtualiter mali, sicut habitus generatus ex actibus formaliter malis, repugnat formaliter habitibus virtuosis.
Contra primum istorum modorum arguitur, quia cum illud bonum, in quo est peccatum, sit finitum, per ablationem alicujus finiti boni ab eo aliquoties factam, totaliter posset consumi.
Et si dicatur (a) quod ista ablatio fiat secundum partes ejusdem proportionis ; ergo fit processus in infinitum. Contra, secundum malum potest esse aequale primo In malitia, vel majus eo ; ergo corrumpit partem ejusdem quantitatis vel majorem, igitur sic procedendo in peccatis aequalibus vel majoribus, sequitur quod natura tandem totaliter consumetur.
Secundo, quia natura intellectualis a solo Deo est creabilis, et ex hoc simpliciter est incorruptibilis, respectu creaturae, ita quod nulla creatura potest eam destruere ; ergo peccans per actum suum, non potest aliquid de natura sua destruere, cum illud esset ejusdem rationis cum tota natura, quantum ad incorruptibilitatem, quia incorruptibile non componitur ex corruptibilibus.
Praeterea (b), quod repugnat effectui formaliter, non destruit causam non necessariam istius effectus; peccatum dicit formaliter deformitatem et obliquitatem repugnantem rectitudini in actu; igitur non destruit causam non necessariam istius rectitudinis ; voluntas est causa hujus rectitudinis non necessaria, tum quia non necessario causat actum suum,sed contingenter ; tum etiam, quia si causat actum, non necessario causat eum rectum. Probatio majoris illius, quia causa contingens respectu alicujus potest esse et non causare: ergo propter non esse istius peccati causati, non oportet causam destrui. Patet per oppositum in simili, ideo enim praecise alterans inducens aliquid repugnans qualitati, corrumpit formam substantialem, quia ipsam necessario concomitatur qualitas talis: igitur quod est praecise corruptivum alicujus contingenter concomitantis, non potest corrumpere illud, quod sic contingenter concomitatur.
Praeterea, tunc peccata non differrent specie, quia sicut privationes unius boni, et privationes non habent distinctionem specificam nisi ab habitibus.
Eadem argumenta aliqua probant quod peccatum non est formaliter privatio seu corruptio gratiae, licet hoc non probet primum, quia per primum peccatum mortale gratia tollitur totaliter: tamen aliud est hic speciale contra hoc, scilicet quod secundum peccatum non erit peccatum, quia nihil corrumperet, quia peccatum natum est per se corrumpere, et gratia non inest, quae corrumpatur.
Secundum concludit hic, quia gratia est a solo Deo per creationem, et ab eo solo conservatur,et quando destruitur, annihilatur, quia cujus productio est creatio, ejus destructio est annihilatio. Tertia etiam ratio (c) hic concludit, quia gratia est causa contingens, respectu rectitudinis in actu. Quarta similiter, quia peccata mortalia essent ejusdem rationis in formali ratione privationis.
Eadem etiam argumenta (d) aliqua concludunt contra justitiam sive virtutem acquisitam, quia licet illud non semper remaneat incorruptibile sicut natura, nec per unicum peccatum mortale corrumpatur, sicut gratia, non tamen est peccatum mortale per se privatio ejus, quia potest stare tam in isto peccante mortaliter, quam in illo non peccante.
Et si dicis de illo, contra, intensius potest esse in illo peccante mortaliter, quam in illo non peccante, puta si iste habuit justitiam novem graduum, et alter decem graduum, et iste habens justitiam decem graduum peccat mortaliter, ponamus quod corrumpitur in eo gradus decimus ; ergo adhuc habet justitiam aequalem illi, qui non peccavit mortaliter ; igitur si alter peccasset mortaliter simili peccato, illud peccatum in eo non repugnasset suae justitiae novem graduum, et ita non corrupisset aeque eam. Tertium concludit hic, quia quicumque talis habitus est tantum causa contingens respectu actus peccati.